장음표시 사용
101쪽
fidem, quamvis diu obsessi & muris prope dirutis confugerunt, recepit. Quid ergo ille Pipini in Italiam adventus Illa , quam quotidie audio coelo ferri
Caroli magni in Langobardos geminata expeditio, illa regni illorum eversio: num fuso sanguine caruit, num incendiis abstinuit, num rapinas non adtulit qu rum si prima causa damnanda est, accusetur Stephanus, reprehendatur Hadrianus , perduellionis reus agitetur Leo, tria hujus imperii robora, decora, ornamenta : nullum ulcus sine aliquo sani corporis incommodo sanari potest: uri ac secari saepe a medicis, quod reliquo corpori noceret, Vidimus, ut membrorum aliquod potius, quam totum corpus interiret. Ipsum Iovem, finxit vetustas, non ante pacem coelo,quam gigantibus eversis peperisse. Quid ille rerum omnium conditor Deus, an non coeli sedes exhausit, sexcenta cacode monum milia
102쪽
deturbavit aeternis tenebris , qua morte,quae mors esse potest durior, damnavit Z sed nimis vagor a materia , mei
que proposita. In his bellis pro Romana
ecclesia , Ptres, fuit ne ulla occasio fortitudinis , magnitudinisque animi ostendendae , quam non statim arripuerit Θmitto itinera , expeditionesque , & seni , & tot aegritudinibus enervato perniciosissimas : obsessus , aeger , &pene animam agens, Vobis extrema quaeque sormidantibus, nihil timuit, nihil expavit . Fusis nostris copiis , tumultuante
populo , hostibus jam jam adventare
nunciatis, cum nullos duces haberemus, nullas copias, consilium publicum fugam quaereret, quae ipsa exitum habebat nullum , solus de tot millibus, qui tunc in hac urbe eramus & speravit, quae secuta sunt, & futura confidit, atque tunc maxime, cum illum de su Sa agitare crederent omnes, de Italia
103쪽
liberanda, de nobilissimis familiis, quae
in ea imperaverant restituendis, de finibus suae ditionis propagandis meditabatur; quam, quoniam qualem acce
perit commemoravimus, age nunc vi
cissim , qualem nobis reliquerit, intuea
mur. Primum thesauros ingentes argenti , auri, gemmarum tantam vim ,
quantam post Iohannem XXII. Romana ecclesia non habuit; imperium , quantum nullus pontifex ullo unquam tempore possedit, ipsum autem pacatum, tranquillum, imperata facere gestiens . Auctoritatem tantam, ut , qui antea contemptui eramus , post illum denique magni, formidolosique esse coeperimus . Quid illud , quale quantumque putandum , quod maximos reges, po tentissimas nationes, invictissimos populos sic amore conjunctos, fide obstrictos, foedere nexos, devotione huic imperio addictos, reliquit, ut non Or-
104쪽
bis terrarum reliquus, non cunctae gentes conglobatae , movere jam loco, aut contundere posse judicentur: postremo quod unum omnium est maximum , &quo beneficium nullum majus, aut vos sperare , aut ille praestare , aut haec sancta sedes accipere potuisset, concilium vobis reliquit vigens, florens , regum , populorumque accessione frequens , ut & Romanae aulae emendandae , quae nimis sane ab illa vetusta vivendi ratione defluxit , & hujus imperii , per eum tanto sumptu , pericin
ioque parti in perpetuum stabiliendi , &
expeditionis contra immanissimos no . siti nominis hostes sumendae occasionem in manibus, potestateque vestra permiserit: Quibus in rebus perfectis IULI Pont. Max. , quasi omnibus virtutum muneribus absolutis , immortalitate tibi parta , opera erga hoc imperium egregie , fBeliciterque navata , cum A
105쪽
tibi & Romanae ecclesiae satis diu vi xisses, abisti, excessisti, evolasti, Helix tot virtutibus, implesti orbem terrarum
nominis tui gloria, & tanto rerum suc-- cella, ut tua vota quantumlibet magna, i inexhaustaque essent, Deus optimus maximus opere ipso , eVentuque praevertisse videatur. Hoc tamen passus incommodi , quod me laudatorem es sortitus, ineptum sane forsan semper , & imperitum , hoc tamen etiam tempore ra cum , infirmum lateribus, voceque nota valentem, qui dum cursim , raptimque tuas res gestas percurri , non modo illis splendorem ullum non attuli, sed tenebras potius offundo . Habe tamen tibi has lacrymas, testes grati animi mei, qui me amasti, plusquam credebam, ii
norasti, plusquam sperabam , singularuter dilexisti, de me optime existimasti,ditasti plusquam merebar : Non potui oratione gratus judicari, at judicabor
106쪽
perpetua de te memoria , judicabor pietate in tuos , judicabor litterarum monimentis, quae si nunc aures fortasse quorumdam aspernantur , sine paululum temporis praetereat , sine hoc studium rerum novarum refrigescat: probabuntur omnibus, ab omnibus celebrabuntur , & quod potissimum est, vi-Vent memoria , ac recordatione populorum omnium sempiterna : ABITE .
107쪽
Duabus hisce orationibus optabam summopere, ut eam praemittere quO-que possem , quam Phaedrus noster habuit de laudibus sancti Thomae Aquinatis , cujus angelici adeo doctoris, ejusque scholae eximia praeconia ab ipso-met sanctissimo domino nostro PIO SEXTO PONT. OPT. MAX. audivimus nuper, cum paucis abhinc mensibus summa facundia , exquisitaque doctrina adlocutus est patres suffragatores ordinis praedicatorum, antequam in majoribus comitiis ad supremum magisterium reverendissimum patrem Babihaxarem Quinones virum Zelo, scientia , consilio, aliisque virtutibus commendatissimum eveherent; quam Orationem Phaedrus ipse ait in epistola ad Nicolaum Liscium Volaterranum legum doctorem & Avinionensem vice- gerentem, amicos summa ope a se , ut in lucem darent, expetivisse. Cum in
108쪽
voIumine Guarnacciano desideraretur , intentis oculis manuscriptos codices V
ticanos perquisivi, quippe qui spem mihi
illius maximam faciebant, sed diu vota mea frustrata dolui, forteque aut dudum periit, aut eruditorum, quos precibus adortus sum , indagationibus sub
ducta, apud quempiam ignotum adhuc
delitescit. Age vero , vice ejus additamentum hocce, veluti coronidem huic opusculo impositam, non illubenter accipiat le
ctor , epistolam nempe, qua Raphael Massaejus Volaterranus illustri genere
Ortus, commentariorum Urbanorum saepius excusorum scriptor ea aetate
doctrinae , & eruditionis fama clarissimus , Mario fratri episcopo Aquinatium , deinde Cavallicensium Phaedri obitum significavit, arreptaque occasione iis monitis illam conspersit, quae Raphaelis egregios mores , piissimos-
109쪽
que christianae religionis sensus apertissi me ostenderent. Ex hac epistola duos quoque deteges Ughellii errores, alterum , quod Marium assinem tantum Raphaelis dixerit , cum germanus frater heic appelletur, ac revera fuerit, quemadmodum Benedictus Falconcinius episcopus Arretinus in ejusdem Raphaelis vita luculentissime testatur., alterum, quod die v. Novembris anni MDxvI. Iacobo Gherardio nonagenario in Aquinatensi episcopatu subrogatus sit, nam ex ipsa epistola constat, quod die XIX. Septembris ejusdem anni Marius ex canonico basilicae principis apostolorum ad sedem illam jam evectus fuerat.
110쪽
ΡHaedri obitas , ut par est, comin. munis hic dolor fuit; hic enim
evenire solet, ut defianctorum pia memoria vel inimicorum temperet acerbitatem , & quae in vivo bona sunt extimata, in extincto longe majora videantur . Patria namque magno plane laudatoque cive , nec minus accademia
Romana suo fere antistite orbata est; eo namque, desinentibus Maseis illis, atque Cortesiis, concursus fiebat. Vir profecto , cui naturae dotes, quantas nemini hoc tempore viderim, aut audiverim , cumulatim obvenerant, prae ter enim pronuntiationem, quae primus ejus honor fuerat, ingenium innume-
