Laurentii Pignorii Patavini De servis, & eorum apud veteres ministeriis, commentarius : in quo familia, tum urbana, tum rustica, ordine producitur & illustratur

발행: 1674년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

DA SERVI S. svis nostris exaequat quadruprdes, quo pecudum numero sunt ' Seneca ; aha interim crudelia , ct inhumana pr terest , quod nec tanquam hominibus quidem, sed tanquam jumentis ab timur. Et i nolo tu ingentem me locum immittere , ct de usu fervommdisputare, is quos superbi si i , crudelissimi, ct contumeliosissimi sumus.

Ideo recte excepit fCicero: servus est nemo qui modo tolerabili conditione sit servitutis. 9 fuerunt enim qui intoleranda erant conditione, etiamsi ad Legis 2Eliae Sentiae capita Cicero minime respexisset, Cibum

enim adurere, mensam CVertere,

dicto tardius audientem fuisse, cruce, aut flagellis ad minus expiabantur. Dixisses, omneS penitus dominos professos fuisse Stoicam sectam , adeo illis altis insederat, omnia servorum peccata aequalia eL se. Quo factum est, ut servi nuper

A s empti

52쪽

ro LAVR. PIGNOR Ius empti non quaererent, an superstitiosum, vel invidum , sed an iracundum herum nacti essent. Senecae quid est, quare ego servi mei hilarius responsum, ct contumaciorem vultum, O non pervenientem usque ad me murmuratimem , flagellis 2 compedibus explem ' si Petrus Chrysologus svavissimus, &eruditissimus Tractator, verissimo epiphonemate sententiam concludit: auidquid dominus indebite , iracunde, libens, nolens, oblitus, cogitans , sciens, nescius, circa servum

fecerit, judicium, justitia, lex est: imperantis ira subdito jus est, ct ad

tibitum domini vocem non habet conditioservitutis. Et has serviles delicias tangit eleganter Geta Terentianus: - - herus si redierit, ZMolendum usque in pistrino , vapulandum, habendae compedes, Opus ruri faciundum ubi

53쪽

DE SERvTS. Trubi haec Donatus : facete enumera femus universa suppliciasse conditionis,excepta cruce 2 furca quarum po

nam verbis extenuare non potuit. Et ex

horum suppliciorum frequentia honoraria illa manarunt servorum epitheta, Furciferi, Mastigiae, Flagrionis, Verberonis, & Cruciarii. Ab hoc eodem capite est Domitii Ulpiani sententia, licere fervis natural ter in suum corpus saVire. Quam bonus censor, justiciaeque sacerdos, ad liberos etiam homi nes transtulith aliquando: ut hic obiter animadvertere liceat, quantopere jus humanum divini juris lumino destit

tum, caecutiret. Discussit sane ali quoties natura caliginem hanc : ita

ut Paulus viderit, difficile dignosci posse liberum hominem a fervo: at hoc non diu mansit, sit quidem plerique ita sentiebant , ut illa apud - Juvenalem garrit:

54쪽

Quod ne quis Satyrice dictum putet , audiat L. Florum : enimvero fervilium armorum dedecus feras: nam

ct ipsi per fortunam in omnia obnoxia, tamen quasi secundum hominum genus sunt. Quae si apud politos, & humanitatem professos obtinuerunt, quid mirum a rudioribus fuisse recepta λ Leges h Ripuariorum: quod F servus servum , ictu uno , vel duobus , seu tribus percusserit, nihil est , , sed tamen propter pacis studium trem fem , idest, quattuor denarios componat. Non igitur mirandum est, sic Ulpianus servitutem morti adsimilaverit. Et olim quidem potestas dominica necem ipsam servorum complectebatur. η Cajus : nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus , dominis in servos vita ne

55쪽

cisque potestatem fuisse. Et profecto,

sanguinarium hoc jus notaverunt a pud Germanos ' Tacitus , apud Persas si Ammianus. Et hujus sane juris illa fuit vis, ut 8 Hadrianus Imperator fervos a dominis vetuerit occidi,

easque jusserit damnari per judices, si digni essent. Quod & Antonino Pio Hadriani siccessori placuit.

Constantinus autem , sub cujus humano imperio immanitatem olim exuit orbis Romanus , rescripsit, reum homicidiifore, quis ruum, barbarorum favit iam imitatus , in ipsis

adegerit cruciatibus vitam relinquere.

Egregie quidem Constantinus. At neque ideo domini jus sibi suum eripi passi sunt. i Salvianus: homicidia quoque in servis rara sunt, terrore, AG metu mortis, in divitibus assidua, spe ac fiducia impunitatis, ni orte iniqui sumus , hoc , quod divitos faciunt,

56쪽

14 LAVR. PIGMoRIus ad peccatum referendo: quia illi, cum occidunt furvulos suos, jus putavi esse,

non crimen. Lenioribus autem animadversionibus frequenter domini utebantur. Iuvenalis,

-- hic frangit ferulas, rubet iste

Baltea vero, quae vocat ' Iuvenalis, Lora interpretatur Scholiastes anti qmS. Quam utique Operam navasse conservoS argumento fiunt LORARII, qui apud Plautum catenas, &vincula injiciunt vinciendis. Imo &conservi apud Appuleium, Myrmecen vinciunt; & Sollicitudo Tristitiesque Veneris ancillae, Psychen misellam flagellis affigunt, & ceteriS tormentiS excruciant. Et quidem flagella in peculio servorum Crant. Imo & ad Libertos pertinebant

a Sat. 6, b Sat. 9. e Lib. Io. c. 3. Gellisu. 4 lib. 9. Metamorph. e lib. 6. uetamorph.

57쪽

Ulpianus : nam interdum etiam ex

cauli famosa Paediusputat, permittere debet patronum in jus vocari a Liberto, si eum gravi ima injuria afecit, vel flagellis forte cecidit. Neque verbmitiores fuerunt in servos Magistratus, quam domini. si Hermogenia

nus: ct fervi quidem flagellis caesi δε-

minis restituuntur, liberi vero, humi-

boris quidem loci, fustibus subjiciun

tur: ceteri autem vel exilio temporali, vel interdicitione rei certe coercentur. Recensuit autem AristophaneS catalogum servilium aliquot torme torum . Extensionem viaelicet in tabuta, suspensionem, scuticam e pelle histricis , verbera, torturam, aceti iunares infusionem, 2 laterum impositionem. Ubi notat Scholiastes, Liberos porri, & gythii caule caedi co Revisse. Hujus vero loci indicium debeo VINC ENTIO CONTARENO, qui splendorem humaniorum

58쪽

16 LA v R. PIGNO RIus rum litterarum , quaSprofitetur publice , humanissimis moribus pene obruit. Huic eidem dominicae licentiae adscribamus necesse est enarrationem illam Donati Grammatici ad φ Terentianam parce

--, at enim in me isthaec cudetur faba quosdam videlicet consuevisse, male coctam fabam , σ quae non maduerit, supra caput coqui saxo comminuere.

Item supplicium ' villici, quem do

minus melle perlitum, formi S cruciandum objecit. Ab hujusmodi saevis , & sanguinariis hominibus, qui Rome , verberibus, σ acerbo δε- minatu familiam suam vexarent, n oblata recipiat Episcopus, serio admonet Clemens Constitutionum

postolicarum lib. . Quod utique

a Eunueho. h . Dpul. lib. g. iasset. e Ex haerapite gulam ct furta fervorum excusat Salviatius lib. 6

59쪽

DE SERVI S. 1 7 monitum pernecessarium tunc temporis visum est , cum domini non raro adeo asperi, & immites invenirentur , ut macelli specie tutar' Capitolini verbis ) domus eorum

cruentarentur sanguine vernularum.

Nota est immanitas si Ved1i Pollionis , quam Augustus festivo talione contudit. Vere demum ς Iuvenalis: - hic frangit ferulas, rubet ille flagellis, Hic scutica : sunt quae tortoribus annua praestant Verberat, atque obiter faciem linit;

audit amicas,

Aut latum picta vestis considerat

aurum;

Et caedit e longi relegit transacta diurni di Et caedit, donec lassis cadentibus, exi Intonet

a Maerino b Seneca Lib. q. ab isa map. 4Q. Idem' de clem. cap. I 8. c Satyra α

60쪽

18 LAVR. PIGNOR Ius Intonet horrendum, jam cognitione peracita: P fectura domus Sicula non mitior

Et hujus carnificinae scenam repraesentat nobis non obscure ' Galenus, apud quem legimus , famulos tum calcibus appetitos, tum graphiis compuncitos : eisdem confracitos dentes, o Mollis , o calamo erutos ; eosdem gladio percussos ; h ancillas morsu δε- minarum cruentas. Imo quidquid tetrum, saevum, horribile in Christianos olim excogitatum, & exercitum

est, illud omne tui ego quidem CCΠ- seo) a servis ad illos transivit. Idem enim Galenus alibi scribit, dominos

fugismorum crura adurere, Osdere, lacerare : furum manus: edacium νω- trem ; garrulorum linguam torquere

consuevisse. Jam vero colaphi, & al pae prae his suerunt nugae merae. Quae

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION