Ivrisprvdentiae anteivstinianae qvae svpersvnt : in vsvm maxime academicvm / composvit, recensvit, adnotavit Ph. Edvardvs Hvschke.

발행: 1861년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

eo, ubi maior quaedam utilitas id suadebat, velut in Gali justitutionibus. Intra eos autem, quos dixi, sines etiam omnia veteris iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tulerunt,c0rpori nostro vindicanda putavi. Neque igitur, ut antea ab omnibus eiusmodi collectionum compositoribus sed sine iusta causa, si quid video, lactitatum est, ad e0s tantum ICtos, qui p0st Hadrianum ViXerunt, animum adverti, sed etiam ex antiquiore iurisprudentia si quid in aliis script0ribus superstes est, quod hactenus tantum a Dirliseno propria collecti ineianum sub conspectum redactum erat, ' ad rem meam pertinere ratus sum. Scio quidem, inter utrumque genus reliquiarum aliquid interesse. 0uae enim ex posteriore aeVo restant, pleraque ut propria scripta et suo quasi nomine servata sunt: antiquiora tantum ab aliis scriptoribus reseruntur. Sed hoc discrimen nec per omnia Verum est nam eX. gr. etiam exp0sterioribus fragmentum iuris, quod vocatur Dositheanum et ipsae Paulli Sententiae aliis operibus insertae ad nos pei Venerunt nec omnino ad rem pertinet, cum non minus idcirco intersit vel deceat, utroque modo et ex utr0que aeV0 quae nobis tradita sunt, uno opere collecta habere. Imo impersectum iuris civilis anteius tiniani sun lagma videri debet, in quo non etiam anteriora illa locum suum obtinuerint. Et cum in iure magis res quam verba spectentur, ne illud quidem referre existimavi, utrum sententia tantum an etiam Verba alicuius iurisconsulti nobis reserrentur, et utrum iudicando vel ore respondendo eam sententiam pr0 tulerit, an etiam

scriptam ipse reliquerit. Sed alia quaestio diu multumque me torsit, quae maXime ad antiquiorum litterarum monumenta pertinebat, illam die0,' Bruchstucke aias den Sehristen der R0mischen Iuri Sten, geSammeli voti Η. Ε. Dirksen. Κontgsb. 1814. 8.' Liber nunc quidem non Sufficiens, sed illa aetate omni laude dignus.

12쪽

quemadmodum fines inter iurisprudentiam et cognata litterarum genera regi deberent, ut nec aliena miscuisse, nec necessaria vel apta certe et utilia omisisse viderer. Sane facile poteram desungi, si eorum tantum nomina sequerer, qui et nunc iurisconsulti vulgo seruntur, et iam imperatorum aetate vulgo serebantur. Sed ad iurispi nitentiam magis quam ad iurisconsultos totius 0peris ratio me conserebat, et ut iuris-c0nsulti, qui pr0prie appellantur, etiam alia multa, quae ad ius non pertinent, scribere solent, ita alii, quae iurisprudentiae sunt. Accedit, quod maxime ante Caesarum tempora, n0ndum accurate discretis hominum studiis, non tam sacile in un0qu0que dixeris, an iurisprudens censendus sit necne. Sed et si magis ad argumenta librorum respicias, nova difficultas exoritur. Cum enim toto priore aevo, ne primis quidem Caesarum

temporibus exceptis, iurisconsulti praeprimis etiam in iure p0ntifici0, augurali et publico versarentur, tamen iam ad sinem vergente libera rep. multae iuris sacri et publici partes et antiquarum legum monumenta etiam ab aliis, qui soro et respondendo operam non dabant, tractari coepta sunt, partim quidem ipSius USUS gratia, partim vero etiam ut magis antiquitates hist0riamque p0puli Rom. vel priscam l0quendi c0nsuetudinem illustrarent, quam ut iurisprudentiae inservirent, donec imperatorum aetate et maxime post gentis Iuliae interitum hoc litterarum genus a grammaticis et antiquitatis scrutatoribus pr0prie exerceri et a iurisprudentia plane disiungi coeptum est. Sic sit, ut haud paucis in libris incertus haereas, utrum iuris- prudentiae, an aliis artium litterarumque generibus eos attribuas. In tanta igitur certorum finium obscuritate hanc sererationem tenui, ut iurisc insultorum quidem, qui pr0prie dicuntur, Omnia, quae non plane aliena essent a iurisprudentia, reciperem; ceterorum vero, si modo ante illam, quam dixi, aetatem scripserant, ea, quae ex librorum arguimentis iuris-

13쪽

prudentiae vindicanda esse videbantur, ita tamen ut si scriptores magis alia castra secutos esse constaret, de hoc, asterisco nomini eorum apposito, tirones admonerem. Nec tamen ita

mihi placeo, ut vel hanc ipsam normam omnibus harum rerum peritis probatum iri vel in adhibenda ea ad singulos scriptores nunquam peccasse considam. Quod ad extrema imperii tempora attinet, ipsa ratio faciebat, ut praeter Consultationem, iurisconsultorum occidentalium latum, etiam quae eX commentariis Graecorum iuris interpretum Iustiniano paullo anteriorum quamquam in libris iuris postiustinianei supersunt, huic c0rpori adiungerem . nec iniucundum Vel infructuosum adolescentibus fore spero, qui amplis Basilicorum voluminibus deterreri solent, si hac quasi promulside monumentorum iuris Graeco-Romani studio imbuantur. Ε diverso etiam recte atque ordine fecisse mihi videor, quod Visigothorum Interpretati0nem omisi et ne Paulli quidem Sententiis subieci. Nam cum dicimus ius anteius tinianeum, etiam Visigothorum iurisprudentiam excludere videmur, a quibus in occidente n0n minus quam a Iustiniano in oriente nova iuris et civitatis conditio incepit. Ex Gaio tantum in novam sormam ab iis redacto quaedam genuinis eius Iustitutionibus in notis subieci, spectantia scilicet ad eos locos, qui in c0dice Veronensi perierant.

0uae receperim Vel non receperim, exposui. Alterum erat, ut recepta quemadmodum ordinaverim, dicerem. Sed temporis ordinem sequendum esse, ita res ipsa clamat, ut eius rationem reddere insipidum foret. Dissicilius erat, quibusdam scriptoribus ceterum ignotis, vel scriptis, quorum auct0ΓeSignorantur, Sua tempora assignare. Scriptores illi omnes aut i-quioris aevi sunt; in his ignorantiam consessus, tamen probabilitate quadam usus sum, maxime ex rerum tractatarum indole argumentis ductis. In scriptis vero prae ceteris operam dedi, ut auctorem, ad quem probabiliter referri viderentur, exquire-

14쪽

X PRAEFATIO.

rem: quod si fieri non poterat, in temp0re definiendo, cui assignandum qu0dque esset rationibus redditis, acquievi. Ρostremo dicendum est, quemadmodum in singulis partibus huius collectionis instruendis versatus sim. 0ua in re ante omnia prae oculis habui, librum academicis maxime usibus

destinatum esse. Itaque primum cavendum erat, De hac mensura adhibita, otiosis oneraretur, quibus et pretium libri nimis augeretur et aliter iuventus deterreretur, deinde vero, ne quid deesset, quo studium iuris civilis ad ipsos sontes accedens incitaretur et adiuvaretur. Cum vero pleraque iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tulerunt, vel corruptelis deturpata vel etiam lacunosa et lacera ad nos pervenerint et hac praesertim re studium eorum impediatur, prima cura in hoc ponenda erat, ut quam integerrimum quodque praeStarem. Itaque omnium iuvenies 110vam recensionem ab editionibus, quibus nunc utimur, adeo discrepantem, ut multo magis audaciae et n0Varum rerum studii incusari verear, quam desidiae vel superstitiosae in traditis perseverantiae. Sed tamen conscius mihi sum, nihil me mutasse, nisi omnibus adhibitis, quae praesto erant, criticis subsidiis, et re iterum iterumque perpensa. Si qui ver0 sint, qui vitio vertant, quod in c0rruptis locis correctiones, quae sola coniectura nituntur, plerumque statim in ipsa script0ris oratione scripserim, codicum editionumque scriptura vel aliorum coniecturis tantum subnotatis, eos monitos velim, non stolida considentia me id fecisse, sed

iuvenilium animorum ratione habita, qui initio certa malint sibi tradi, post, si opus est, in disquisitionem vocanda, quam in dubio relinqui, ex quo datis quanquam auxiliis ipsi se expediant. Similiter vereor offensioni fore, quod saepissime lacunas,

etiam multorum verborum, explevi, ut integra oratio restitue

retur. Sed primum hoc magn0rum virorum exemplo, deinde etiam optima, ut puto, rati0ne Dei. Nam quod de corruptis

15쪽

Iocis dixi, id multo magis cadit in abruptos vel hiatibus des01

mes, qui non tirones tantum ita solent deterrere, ut paene omnino neglegantur fastidiumque lectoris saepe etiam vicina pertingat. Verumtamen ut Suppleta aliquo USU eSSe p0SSint, imo ne magis noceant quam prosint, supplementa certis legibus regi oportet easque ubique hasce observavi: primum ut modicus hiatus sit, quam0brem plurium Versuum, qui plane interierunt, restitutiones plerumque in notis tantum retuli dem sistrandi causa, quomod0 ea, quae deincepS legantur, cum ii S, quae antecedunt, ex mente scriptoris probabiliter coniuncta suerint: deinde id, quod suppletur, ut spatio pro codicis cuiuS-que Scriptura conveniat, postremo ut eius loci sit et ne quid contineat, in quo ossendas, siVe rem sive orationem SpecteS. Ab his enim rebus pendet, ut supplementa probabilitatem habeant. In probabilitate autem tanta pars cognitionis humanae p0sita est, ut qui eam hoc loco s0lo exulare iubeat, videndum ei sit, ne magnum ipsius veritatis cognoscendae sermentum nobis eripiat. Quam maxime vero etiam caVendum est,

ne plus quis eiusm0di supplementis tribuat, quam ipse iis vindicavi. 0uod ne fieret, et litterarum diversitate ea a reliqua scriptura ubique distinxi, praeterea iis, quae librariorum culpa

excidisse videbantur, uncinis rotundis inclusis, et in notis saepissime admonui, sententiam tantum, non verba me restituere.

In levi 0ribus, velut litterarum genere, in significandis diversis orationis generibus, hiatuum indicatione et quae similia

Sunt, aequalitatem quandam per omneS operi S partes, ut par erat, SerVaVi, neque tamen servilem in modum: in quibusdam enim singularis earum habitus saciebat, ut quaedam accuratius significanda viderentur, velut versuum m s. codicis indicatio in si agmento de iure fisci. Interpungendi rationem consulto non eam SeCutUS Sum, quae nunc plerisque placet, sed accuratiorem, qua olim uti s0lebamus, ea quoque in re tironum deside-

17쪽

EORVM QVAE INSUNT CONSPECTUS.

Ti. Coruncanius 1 Sex. Aelius Paetus Catus 1 M. Porcius Cato Censorius 2 Servius Fabius Pictor 2 M'. Manilius 4 M. Iunius Brutus 5 P. Mucius Scaev0la b C. Sempronius Tuditanus TC0Sconius TIunius Gracchanus TP. Rutilius Rufus 10 FuriuS 100. Mucius Scaevola 12 C. Aquillius Gallus 16 M. Tullius Cicero IT L. Cincius 17 Servius Sulpicius Bullas 24 C. Aelius Galliis . 28Ρ. Alfenus Varus 32Ρ. Aufidius Namusa 320. Aelius Tubero 33 C. Trebatius Testa 33 L. Cascellius 35 L. Iulius Caesar 36 M. Valerius Messalla Corvinus 36Veranius 39Granius Flaccus 41 M. Antistius Labeo 43 C. Ateius Capito 48 Masurius Sabinus 56M. Valerii Probi de nolis antiquis' expoSitie . . . . . . 6ICaelius Sabinus 70T. Aristo Tl Laelius Felix T2 Sex. Pomponius 73

18쪽

XVI EORVM QVAE INSUNT CONSPECTUS.

Gaii institutionum iuris civiliS commentarii quattuor . . . Gaii reliqua fragmenta L. Volusii Maeciani assis distributio . Iurisconsulti cuiusdam, Cervidii ScaeVolae, ni Videtur, ex regularum libris desumla parS a DoSilheo SerVala . . . Aomilius Papinianus Iulius PaulluS. De Iulio Paullo eiusque sententiarum libriS praemonitio . . Iulii Paulli sententiarum libri quinque. . . . . . a. Eiusdem ex institutionum lib. II. fragmentum Domitius Ulpianus.

De Ulpiani fragmentis praefatio D0mitii Ulpiani quae vocant fragmenta sive libri singularis

regulurum reliquiae .

Domitii Ulpiani institutionum reliquiae ex cod. Vind0bonensi Ulpiani reliqua fragmenta Incerti auctoris, fortasse Ulpiani de gradibus cognationum '

Stominata cognationi In

Fragmentum de iure fisci, ex Ulpiani, ut videtur, opini0num libris servatum Herennius ModestinuS Lox Dei siv0 M0saicarum et Romanarum legum Collati0 . . . Fragmenta iuris Romani Vaticana C0nsul alio Cyrillus. Domninus. Dem0sthenes. Eud0xius. Patricius. Amblichus

333334

19쪽

obiit circa a. u. 509 .i1. Coruncanius ruminales h0stias, d 0nec bidentes' serent. puras negauit. - Plin. N. II. 8, 5 I, 77.2. Placuit P. Scaeuolae et Coruncanid etc. - Cic. de legit, . 2, 21. Cf. infra P. Mucium Scaevolam 3.

SEX. AELIUS PAETUS CATVS

Tripertit a. 1. L0cuples enim est assiduus, ut ait Aelius,' appellatus ab asse dando. - Cic. T0p. 2. S. 10.2. Praeterea de penu adscribendum h0c etiam putaui: Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, Ii in quae esui tantum et potui sorent,

Sed tus qu0que et cere0s in penu esse, quodque esset eius sermo rei comparatum. - Gell. 4, 1. S. 20.3. Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram, controueP- Siam eSSe, possetne heres, quod furtum antea factum esset, surti recte agere. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, 110taui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicobas, Sex. Aelium, ML Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae et Testae assentior. - Cic. ad sam. 7, 22.i Scripta eius non extabant. L. 2. S. 38. D. de Orig. iur. 1, 2 . ) Cf. Gell. 16 6. Macrob. Sat. 6, 9. FeSt. v. Bidental. 3 Tripertitis, ut videtur. Cf. L. 2. S. 38., D. de Orig. mT. 1, 2 . De re cf. lib. meum VerfaSS. d. Serv. Tuli. p. 185sq. - Aelii dictum de nocte intempesta, quod Varr. de L. L. 6, 1, 7. refert, L. Aelii Stilonis esse videtur.

IURIS PR. ANTEI. RE L.

20쪽

2 Μ. PORCIUS CATO CENSORIVS - SERVIVS FABIUS PICTOR.

M. PORCIUS CATO CENSORIVS

Commentarii iuris ciuilis.

commentariis iuris ciuilis: i Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est: sorma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae. Fest. v. Mundus p. 154 Mulier.

soricibus caligos diceret, respondit: Non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur.' - Augustin. ide d0ctr. Christ. 2, 20.

'SERVIUS FABIUS PICTOR

Iuris pontificii. 1. Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem uerbum hoc p0situm est 'vitulari .' - Macrob. Sat. 3, 2.2. . . Sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita disserta ti0nem huius uerbi exsecutus est: Exta porriciunto, dis dant oin altaria aramve socumue e0ue, quo exta dari debebunt . Macrob. Sat. 3, 2.3. Caerimoniae imposi tae flamini Diali multae, item castus multiplices, qu0s in libris, qui de sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus; unde haec serme sunt, quae c0mmeminimus: 3 Ε quo Dialem staminem uelit religio est, set classem pr0 cinctam extra p0merium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Diali 3 creatus c0nsul est, cum bella consulibus mandabantur. item iurare Dialem fas nunquam est. item annulo uti

De Catonis responsis V. Cic. de Orat. 2, 33. i In hoc maxime secutus si N. Meyer. ad CD. Brut. 21. p. 69. Cf. lib. meum Iguv. Tal in p. 301. ' puta: iuris pontificii, qui libri item deinceps intellistendi sunt, ubi alius titulus adscriptus non est. 3) Non omnia, quae sequuntur, eae Fabio deSumpta eSSe, pam

SEARCH

MENU NAVIGATION