장음표시 사용
13쪽
AFederico Command in Urbinate instauratus, kcommcntariis illustratus, Qui nunc primum eius opera e tenebris in lucem prodit.
Eiusdem ederici Commandini liber de Horologiorum descriptione.
ROMAE, D. LXII Apud Paulum Manutium Aldi F.
15쪽
O. ARCELLV Cervinus adhuc Cardinalis, paucis ante annis , quam altissi- mum Reipublicae Christianae gradum obtineret, duos libellos, unum Archimedis de iis, quae in aqua uehuntur, alterum Ptolemaei de analemmate, latine redditose diuturna obscuritate , in qua latuerant, euoluendo curauit. meq; qui tantum uirum unice diligebam, obseruabam, eo munere pro sua liberalitate dignum existimauit. Cui diuino Pontifici quod ad libellum Ptolemaei de analemmate attinet studiosi homines,&ii maxime, qui mathematicis disciplinis delectantur, tanti beneficii memoria sempiterna se obstrietos esse libentissime praedicabunt, fatebuntur; si , ut spero , praeclarissima scientia,&ab humanis rationibus non aliena post sexcentos annos reuiuiscere coeperit.Veteres enim mathematici de gnomonicis quidem rationibus accuratissime conscripserunt: pluraq; posteris tradiderunt quae ad eas scientia, cognitione comprehendendas attinerent uerum uel temporum iniuria, uel hominum negligentia factum est, ut nulla super hac matella tot clarorum
16쪽
uirortim monumenta ad manus nostras peruen rint nam Vitruvius , quem omnia eorum scripta legisse , uel potius deuorasse intelligimus, cum de architectura scribens in hunc sermonem de ana Iemmate ac gnomonicis ratio nibus incidisset, principia solum attigit, reliquas partes inchoatas, ct imperfectas reliquit haec est causa, cur nostrae memoriae mathematici non exactam, nec CX quisitam nobis rationem solaria horologia describendi tradiderunt sed tenui quadam obseruatione, atque animaduersione contenti , pauca solum praeceperunt, quae uel nulli rationibus confirmentur, uel certe a nobis non sine maximo negotio, maXimaq; temporis iactura effici possint. nam si
ueram analemmatis rationem e ueterum mont
mentis inuestigare ualuissent , multo faciliorem nobis aditum ad huiusmodi facultatem patefecissent. Cum igitur hunc Ptolemaei librum de ana lemmate quam diligentissime legissem eiusq; dignitatem cum non mediocri utilitate coniundiam facile perspexissem , existimaui te Marceli Pontificis MaYimi memoriae praeclare consuli urum & mathematicarum disciplinarum studio s. ratissimum es e facturum , si pro mea uirili parte Iabo rassem , ut edito tam praeta lari, tam utili lituo per me aliqua lil X afferretur graecum enim codicem non habemus intis , qui de graeco conuertit, ob materiae, in qua uersabatur, Obscuritatem , cymerias, ut ita dicam, tenebras lectoribus offudit prae
17쪽
terea no nullis in locis non solum uerba, sed etiam integrae periodi desiderantur: non nulla autem, quae eXtant, ita deprauata sunt , ut ad elicienda tanti uiri sensa uates potius, quam interpres requiratur. Accedit, quod Ptolemaeus, qui ea tantum quae ipse superiorum inuentis addidit, firmissimis argumentationibus comprobat quae autem ab iisdem recte dicta sunt, omissis probationibus satis habet collaudare doctissimis etiam hominibus multis de rebus dubitandi locum reliquit. Cum hae dissiculiates cosilium meum impedire, aut ce te retardare potuissent tamen, ut in tam honesta, tam fruetuosa disciplina eorum, quos supra scripsi , commodis inseruirem , hoc onus mihi omni no suscipiendum esse duxi quamobrem primum, ne subiectae rei obscuritas interpretis inscitia quequam ab huius libri lectione deterrere posset, obscuriores locos commentariis quibusdam illustraui; deprauato , quantum coniectura sum assecutus, restitui, ac correxi deinde quaecunque deerant, iis suppleui, quae cum antecedentibus Ptolemaei sententiis consentire iudicaui quamuis ni hil pro certo affirmauerim,sed tantummodo quid sentirem exposuerim &ad nouae academiae imitationem , quod mihi probabilius uisum est , id in medium attulerim. Haec eo dico, ne, si unquam graecus codex emendatus X ibit, Maliter, ac ego sensi, scriptum reperietur, malevoli homines huc meum laborem arrogantiae condemnare possint; praeser
18쪽
praesertim cu neque ambitione, quae a natura mea longe alienissima est, nec auaritia ductus ad hoc
negoti uim aggressus sed alio tu studia uel adiuuare, uel incendere uoluerim tum ne quid a me
studiosi requirerent, quod mathematicae disciplinae postularent, nihil uel a Ptolamaeo sine probatione dictum, uel a me declaratum est, quod certissimis argumentis, quas ποδε ξεις Graeci uocant, non confirmauerim. Postremo quoniam hic liber potius in contemplatione, quam in effectione uertari uidetur, ne hanc quidem partem mihi prae termittendam esse statui, uerum omnem dilige tiam adhibui, ut quam facillime ac breuissime fieri posset, rationem uarias horologiorum solarium
formas efficiendi explicarem quod sine hac mancam, quodam modo imperfectam esse tam praeclara disciplinae cognitionem mihi persuasi. Hos meorum studiorum fructus tibi potissimum Ranuti Cardinalis amplisime iure optimo dicare constitui. nam ex eo tempore , quo me primum in clientelam,&familiaritatem tuam recepisti, tot
mihi amoris ac beneuolentiae signa impertisti, ut, si ingrati animi crimen effugere uelim, quantum litteris, quantum studiis, praecipue mathematicis consequi possum, id omne ad arbitrium tuu libentissime conserre debeam . accedit excellens ingenium tuum,4 in omni disciplinarum genere singulare iudicium, quod ex assidua Optimorum scriptorum lectione consecutus es cum enim a prima
19쪽
prima aetate studium tuum,d operam in omnibus ingenuis artibus posueris quae tibi,adiuncto etiam rerum usu lonestissimum aditum ad maxima imperia gubernanda compararunt , factum est , ut tam πρακΓκην , quam Ἀωρη uitam ampleXatus , in utroque genere Reipublicae Christianae cumulate satisfeceris, in singulos dies satisfacias. quo nomine etia hi mei labores amplitudini tuae merito debentur, quod tu , qui nullam diei partem uel a studiis litterarum, uel a publicis negotiis uacuam intermittis , faciliorem distribuendi temporis rationem ex hac gnomonica disciplina percipies quapropter si tuo acerrimo iudicio ea quae a me in eam scripta sunt, comprobabis , mihi cXploratissimum est , neminem fores, qui tuae grauissimae sententice non assentiatur. Vale, es Commandino tuo libellum etiam Archimedis de iis , quae in aqua uehuntur, emendatiorem M rtasse illustriorem propediem expecta. Amplitudinis tuae studiosissimus, Federicus Commandinus.