Caesaris Avgvsti Index rervm a se gestarvm, sive Monvmentvm ancyranvm

발행: 1845년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

erat censura illa iniustissima, qua U. A. Becherus, professor Lipsiensis, auctores doctissimos descriptionis urbis Romae taxat, praesertim cum eo ipso genere doctrinae et argumentorum, quo ille sibi Omnia superare videtur, aliquot eius errores tollendos esse et alii docuerint et ipse viderim. Ut de curia et Chalcidico ΙΙΙ, s) annotationem meam Scripseram, antequam L. Urlichsium eo libro, quo Becheri iniuriam repellit Romische Topographie in Leiprig, Stuttgardi v. Tubingen 1845), p. 49 vidi ea, quae

Bunsenius, vir clarissimus, disputarat, prorsus confirmantem, ut de ara Fortunae Reducis saepius dedicata ΙΙ, 27) Becheriam omnino contra morem antiquitatis statuere censeo, Ut ΙΙΙ, 6 aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis Libertatis non in colle modo Uno Aventino, sed in uno etiam temDlo suisse coniicio. Nulla est ratio recta litterarum adiuvandarum, nisi

ei roribus notatis bona tamen non dissimules aut siet, ut dum omnia praete spernas, in maximos ipse errores incidas. Insigne eius generis exemplum est ipse ille Becherus in altero volumine enchiridii antiquitatum Romanarum p. 207, ubi de tribubus et centuriis Veterum Romanorum disputans, cum nihil ei placeat nisi suum, nihil probetur, nisi quod ipse

invenerit, eo tandem devenit, ut Ciceronem non modo mediocriter omnis antiquitatis populi Romani peritum fuisse iudicet, sed tribuum et centuriarum rationem parum recte CognoVisse StBtilat. Ita Si, Ubicunque Veterum testimonia intelligere non poterimus, erroris eos aCCUSare et hominem reipublicae peritissimum in ea re, quae maxime ad rempublicam pertinet, ut imperitum, spernere licebit, cito siet, ut litterae antiquae evertantur. In commentario autem meo sicubi Ιo. Frangium, huius operae socium, in ea parte quae est usque ad tab. V, 24 nomino, eas copias dico manu Scriptas, qUas ex priorum interpretiam notis suisque passim adiectis animadversionibus esse cerat. Quibus cum uterer prorsuS pro meis, cavi diligentissime, ne quid ab illo inventum, non nominato auctore, in meum usum ConVerterem. Ea, quorum interpretatio Graeca Superest, Frangius et in Ed. Gerhardi diurn. archaeolog. ann. 1842. n. 2 restituerat et partim

in manuscripto Suo resecerat: Utroque meae Commemorationes pertinebunt.

Ita absoluto hoc libro et prope bibliopolae, qui Upis describendum curaret, tradito pervenit ad me liber A. E. Eggeri Parisiensis, qui, cum

de auctoribus historiae Augusti Imperatoris diceret, totum monumentum Ancyranum cum interpretationis Graecae reliquiis, a se recognitum pe-

22쪽

culiari appendice addidit ). Quem virum doctum et interpretatione Graeca

et ceteris omnibus praesidiis instructum smagna enim sane industria librorum titulos collegit, in quibus Vetera apographa Latina legerentur, ut uti iis posset commodissime, si Vellet), mirari tamen satis nequeo, quod. non plura recte viderit. In tota enim eius recognitione duas res sane leves recte observatas esse Video, primum quod I, 2 scripsit dominatione, deinde quod I, 13 praetulit, dubitanter ille quidem, occidere; reliqua omnia, quae quidem ipse invenit, non accepit ab aliis prioribus, a vero aberrare intelligo. Neque id tam vitupero, quod decessorum Suorum errores non detexit neque enim potest tantum recognitio praestare), sed illud molestissimum mihi accidit, quod miros quosdam novos errores in contextum Latinum intulit. Quid enim aliud nominem, quod I, 12 scribit Praesentibus ciribus PFerci, quod I, 18 habet Praeter alias si quae minores triremes fuerunt, quod III, 33 sestertium millia imPendi, quasi minus quam deciens Us Augustus tot militibus dimittendis consumpserit, quod III, 36

ex Liciae uxoris consilio aerarium militare institutum esse scribit, quod IV, 47 in proelii navalis spectaculo triginta naves rostratas ait inter se conflixisse contrariis classibus, quaeque alia eiusdem generis sunt 3 Corrumpere illud quidem prope dixeris, non restituere et illustrare. Acmaiorem dubito num utilitatem habeant ea, quae Eggerus in ipso libro suo de hoc indice rerum ab Augusto gestarum disputat p. 31 sqq. , quae,

ubi ad rerum singularum expositionem pervenit, eum minus recto in rebus historicis iudicio uti demonstrant. Quod autem narrat p. 37, huius monumenti Ancyrani commentarium a se non addi, quia iustus scribi non possit nisi tota Augusti historia denuo constituta et quasi resecta, magis id quidem videtur is lacere debuisse, qui omnes historiae Augusti auctores omniaque monumenta eXaminaret, quam qui unum eius sontem spectaret. Sed tamen nos vel sic, quod ille noluerat, aggressi sumus, partito quidem labore, ut Graeca Frangius meus praestaret, Latina secundum Frangium praestarem ipse; uterqueautem ut opera nostra coniuncta clarissimi Imperatoris monumento elegantissimo ne inutilis suisse Videatur, Vehementer cupimus.

') Titulus libri Gallice scripti hic est: Etamen criti ue des his oriens anciens de la vis

et dia regne d 'Atigiaste, Mar A. E. E er, Professerar sia Pleant a la faculle des le tres de Paris,ma Ire de conference is l'ecole Normale. Memoire coianonne en 1839 piar l academia des in- scrinitoris et belles -leteres. Paris 1844.

25쪽

TABULA II.

27쪽

TABULA III.

29쪽

TABULA IV.

PRIMA A DEXTRA.)

SEARCH

MENU NAVIGATION