Guidonis Pancirolli Rerum memorabilium, sive, Deperditarum pars prior[-secunda]

발행: 1660년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

ontificum

usta verabantur.

Oui facies igitur, ueris 'Amabo duas,

Recensentur a Plini Obb. . V. 22. aliae

quoque Leges, quibus bibendi ars constabat: Non lab asse sermone,nec levatum vomitione, non altera corporis parte, dum biberctur : plurimum hausisse uno potu: plurimum praeterea aliis minoribus addidisse : optima fide non rc spirasse inexhauriendo,neque exspuisse: nihil ci; ad elidendum in pavimentis sonum ex vino reliquisse. Quibus ex vel bis posterioribus non parum lucis capere videtur Horatiana illa Strophe ad Posthumum lib.a.

se sumet hares Caecula dignior Servata centum clavibus : ct mero Tinget pavimentum siVerbum, Pontificum potiore coen D.

Etsi cnim, Athenari , teste, in delicijshabebatur fragrantissimo vino coenaculi solum respergere, S oleo praestantissimo: quod & Cic.de vino presertiria significat, ciuin Phia.a. ita scribit: Natabant pavime-taVino : madebant parietes. Idque etiam Postumi parcissimi &tenacissimi hominis haeredem facturum Horatius auguratur, qui vina a defuncto diligentissime asservata, atque iis etiam precisiora, quae alioquin in magnisi .entissimis Pontificii conviviis, dabant enim Pontifices sive Augures, sacerdotium ineuntes col egiscamam i nprimis lautam & opipara, quam et am Adiacialem fuisse vocatam Manutius notat lib.7.F.26. apponi solent, largiter sit effusuruς. Innuit tamen Plinius, bibulum illumTorquatum tanta avidit te pocula exsiccasse, ut ad elidendum in pavimentis sonum ex vino nihil fuerit re liquum. Exsiccata autem sive exhausta pocula veteres solitos fuisse vertere , indubitatu est ex Ennio & Vigil. tinrad.ρ.

Indulgent vino ct vertunt crateras-Quod etsi apud Saxones rusticu quod

id fieri testarum facit&lat d2tTaubmaunus venusto illo Epigrammate.

Saxoniae mos eyt potoribu , inter amicos Haurire ex imo Pocula nulla cacio. Mos certe mhim. nam cur, quod ab ore refusum

Alterius, tepida collavione bibam ΘLaudo meos Fracos, ut se cervice supinae Et fundo ex imo praebita pocla bibunt.

idque illi vocant, aust qui psaltara fisci

aliis e in traglin. Quod vero idem ait, pro

lege observatum fuisse, in hauriendo non respirasse: id paulo ante, uno impetu potare dixerat.quod Graeci uno verbo exprimunt: quo significatur, inter bibendum ne fuisse quidem occlusum os, aut contracta labra; sed magno faucium hiatu capaciter & absq; respiratione haustum. Eam vicem Horatius tib. f. Carm. OG .Latinam fecit, rationem istam bibendi vocans Amitidem; de qui deThre am Liciam. quod Thracum Scytharumq; proprium videatur fuisse , capacius ingurgitare merum,& uno haustu ingentia exsi care pocula: Neu multi Samalis meri Bassum Threicia vincat Amystide. de qua elegans epigramma Graecum exstat apud Turnebumbb IS. Adversc.an

hitur,qai gutture tantum pro infundibulo utuntur: quod ipsum & is, id est, confestim & sine respiratione bibere. ut Taubmanus interpretaturi . ita f. i. .

Sed de Thracib.& Scythis immanissimo His

hominum genere non est, quod ἁμillud miremur tantopere: quibus etiam pro lege fuisse traditur,jugulare Uxorem supra maritum mortuum: amicitias inire, immisso ex incisis digitis in calice hum no sanguine,&mox intinctis summis gladiis libare ; sagittas deniq; excutere cotratonitrua & fulgura minitates Deoia Steph. o 1 Forcat.

492쪽

DE PORCELLANIs

Ioglhoreat. δε- . o' Philoseph. Eor.hb. o.Ipsos vero etiam Romanos, a quib.aliaegetes morum disciplinam petiisse videntur,boc vitio inquinatos se isse erius mireris. Neque tamen ex vulgi sece, quod tolerabilius erat:sed & in viris summis, imo Imperatore ipso.Scribit enim Xiphi- mme . linus Dionis Epitomator: Commodum Imperatorem in solicitudinibus & aestuationib.theatricCrum certaminum, quam do ex superiore loco Ursos jaculis impetebat, ingens poculum vini dulcissimi refrigerati,de manib.mulieris captum,haurire solitum is .. Quo ex hausto spectates illud in convivus usurpatu acclumasse, si--ς, id est, vivas. quanquam amphibolice id quidam pronunciatum contendant, perinde ac dicatur , Compleas vivendi modum, id est, Agorere. Torquati tamen illius, cui tribus congiis uno im-τρην-- petu epotis Tricongii nomen fuisse dixi- Π ν- mus , rara in lioc fuit gloria. quanqW-m non tam gloria, quam error dici meruerat , quo quidam plurimo potu gloriantur,ut graviter censet Plini tib.23. cap. I.

Vidique, ait, jam turgidos bibendo in

tantum,ut annuli integerentur cute, cum

reddi non posset hausta multitudo aquae. Videmus praeterea, inquit ut m Plin. lib. ι . c. a.quosia protinus anhelos ingentia vasa corriperc,velut ad ostentatione virium,ac plane infundere, ut statim evomat, rursusq; hauriant; idq; iteru tertiumque, tanquam ad perdenda vina geniti: & tanquam csfundi illa non posse iit, nisi per humanum corpus. Adeo vino debemus homines, quhd soli animalium non sitientes bibimus, ut magna pars non aliud

vitae praemium intelligat i quae justa ejus dem Plinii querelae st: qui etiam scitum de quodam potore reperiri scribit, cum Syracusis tamdiu potare solitum, donec

cooperta terra foetum ederent ova lib. Io.

Ap. 1 . Huic bubula lingua sale condita,

deinde pensilis in annuos usus servata haud dubie arriserit: quandoquidem hac Vini. potores nihil praeclarius reperere ad excitandam sitim: vinumque jucundioris preciosiorisq; gustus ab hujus esse gula

promittit,si Bruvcrino credimus tib./a.dere cibar. cap. I. At vero si pensiculatim roaestimare velis:quae gloria est,ait s. δή. Seneca, capere multum Θ Quum enim penes te palma suerit, & propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusave rint,& superstes toti convivio fueris: quuomnes viceris vii tute magnifica, & nemo vini tam capax fuerit; vinceris a dolio. Id genus hominum dum cogito, in mentem mihi venit Herculis Strorae, vere nobilis rite poetae,in Heluonem conscriptum epigr. 7 .. quod sic habet. corda. Saepe bibi inuo sepe vomas, spe vor

Distendin miseri corporis ingluviem. Quin si forte tenaxsomacho cibus haserat

hunc vel Dextra,vel in fauces indisa penna ciet. Tanquam ps genitu perdenda ad vina, nec ultin Natura alii finxerit officio. O dignum laqueoneinust quoacunq; τ

Turpiter ingeritur, turpius egeritur.

Et si enim ipse Plato etiam largiorem pamlh jucundioremq; vini invitationem,quq seret sub quibusdam arbitiis & magistris

conviviorum sobriis non improbavit in I. ct a. de Legib. non tamen & ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere & imminuere hominum mentes solet, laud vit ; ut recte illum Platonis locum intem pretatur Gellius lib.a Notii. Atticari c. a.

Ideoque illas bibendi leges , quibus quis cogebatur a bibedi arbitro sive Magistro

calices aequales exhaurire, Horatius insames vocat Γλa.serm. Satur. AE. Et abusum

illum,quoad potus aequales suo modo se

493쪽

TIT. ILobligant potatores, & iIle iudicio talium

plus laudatur, qui plures inebriat, & calices foecundiores exhaurit, portifex penitus abolendum decrevit : ne ad bibendum quisquam invitetur sicuti usu venire solet Saluti potorib. cum ebrietas inducat & mentis exitium, & libidinis provocet incentivum c. a crapula. s. extr. devitas honest. cleric sed &publicaImperii lege, immoderata illa adhibendi consuetudo reprobata quidem fuit in comitiis Augustanis Ano Isso & I 48.tit. de compot. At contrario quasi usu leges istas abrogatas se isse, & quidem pessimo exemplo, Sc non absque turpitudinis quadam

infamia , merito conqueritur Andreas Gaal .ub.3. observat. IIo. uum. 23. Quanto

restius Cicero : cibo & potu reficiendas, non opprimedas esse vires monet I.O .

si quidem

P opterea capitur cibus ut suffulciaι artus Quemadmodum aureus habet Lucretii versiculus, quem expressurus Gunthcrus, recreandi verbum usurpat: Corpora fessa cibo miles re creare pararet. lib. . v. 71. At nunc in conviviis profundendum est,etiam si pi stea sit esuri edum. Nam & Baccho nunc hilarantur, & caticis perstrepunt convivia. Nulla sine vino placent:quasiVarronem quisque edidice, rit, ita ubique & mussitari & occini audias. Vinum hilaritatis dulceseminarium

Hoc continet coagulum convIura.

Et vero vinum uti prςstatuissimum,ita etiam discutiendis ac serenandis animi hominum nutib.censetur esse convenietissimum: uti & Adrianus Junius existimavit in Batavia historia cap. IIIo II 6. Caeteruheluones illisve gurgites, quibus homines prodigiose voraces intelligimus, ctiam Manduci dicebantur & aa voracitatem repraesentandam pingebantur malis

magnis, & hiantibus turpiter, ad formi-

Iosdinem usq; & terrorem insantium. Sic enim Festus. Manducis effigies in pompa antiquorum, inter caeteras ridiculas formidolosas'; ire solebat, magnis malis, &i ngentibus dentib. sonitum faciens.Plautus Rudente Quidsi aliquo ad ludos me pro Manduco

locem ν

Qua propterὶ quia pulchre crepito dentib.

De hoc ipso intelli gi debet juvenalis S

-tandemq, redit ad pulpita notum Exodium,cum pesano pellentis hiatum Ingremio matris formidat rusticus infas. QuodJohan. Meursius recte observavit in Mantista ad librum de luxu Romanor. capit. II. Hanc in rem vide, quae Joseph. Quercetanus literis prodidit in suo Diatetico ct Polyhistorico MEZ.a. cap.δ. ubi de variis cum Sobrietatis, tum gulae ebrietatisve effectis erudite disserit. quibus addenda sunt, quae de Parsimoniae utilitate scripsitIohan. Goropius in azombus,

fol. 867. Et quis dubitet, Ventres istos commodissime aequiparari posse inexplebili illi Danaidum dolio,quod mani quavis labore repleturae, ut cum Ovidio di

cam s

sis uin repetunt, quas perdant Zeliis des undaου Nam, ut verissime scriptum reliquit Lucretius lib. 3. Hoc, ut opinor,id est,aevo florente puellas

Quθd memorant laticem per lusum congerere in uin,

Quod tame expleri nulla rationepotestur. Quae fabula etsi variam interpretationem capit a Mythologicis scriptoribus, ut videre est apud Natalo Comitem tib ρ.c ιγ. Tamen & de heluonibus recte eam usurpari posse, gravissimus Theologus juxta& Poeta si1 vissimus Theodor.BeZa indicat hoc Emblemate:

Bebdas singunt pertusa in dolia Uates o 3 Mox

494쪽

ΠO DE PORCELLANIS

mIne mutato. narratur fabula de re,

Ebrie,quamejin qui sine sine bibis. Quin etiam hoc in te quadrat,turba ebria quo sint, Corpora qua fuerant .vilia facta tibi.

Quemadmodum autem de pergraecantubus istis perquam verum est, quod Varro dixit, iis vitae modulum culinam esse,dum scilicet omnia epulis metiantur : 1ta &prodigos atque ebriosos Lucretius dice bat natos esse vino in vesicam calando

siccandoque: quippe qui cellas divitum

vinarias epotas effundant in matulam rvet,ut ejusdem Varronis utar verbis, Divitum apothecas Chias ad communem revocent matellam. Lubet autem Va ronis testimonio propterea frequenter uti, quod neminem esse arbitror, quantumvis leviter in optimorum lectione Auctorum versatum, qui nesciat, quan- clarissimi quiqueScriptCres M.Varro' ' nem laudibus evehant: quem etiam vi Ventem , cum multum valet invidia, doctissimum omnium Togato: um appellaverun : & cujus viventis posita imago est in Bibliotheca: quae,ut Plinius scribit lib. . Naturai. historia castit. 3o. refert, prima in orbe ab Asinio Pollione de manubiis publicata Romae est : haud minore,utequidem reor, gloria, principe Oratore & Cive, ex illa ingeniorum, quae tunc sui multitudinciunt hanc coronam dat te, quam cum eidem Magnus Pompejus piratico ex bello Navalem dedi t. Singularem hanc gloriam eidem luculentissimo testimonio confirmavit Cicero, quando in libris Academicis dicit, Eam, quae ibi versatur, disputationem se habui se cum M. Varrone,homine omnium facile acu tissimo ,&sine ulla dubitatione doctissi

ejusde Varronis literaria opera praedicaret: Nos , inquit,in nostra Urbe peregrinantes, errantesq; tanquam hospites, tui libri quas domum reduxerunt, ut postemus aliquando, qui I ubi essemus, agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, ut Sacrorum jura, tu Sacerdotum, tu domcsticam, tu publicam disciplinam,tu sedium, regionum, locOrum,tu omnium divinarum h umana umque rerum nomina, genera, Ossicia, causas aperuisti. Ut minus mirari debeamus, ipsum etiam Augustinum lib. .decivitate De eunde M.Varronem supra omnes eruditione claros extollere: quem etiam

tam multa legisse air,ut aliquid ei scribere vacasse mirandum sit ; tam multa scripsisse, quam multa vix quenquam legere potuisse, credere debeamus. Sed ut his, quae de poculis hactenus diximus, quasi mantis a quaedam accedat: sciendum est, pro capaciore poculo a cepta quoque fuisse Ciboriariat apud Horat. tib. I. Carm Od. 7.

Oblivioso lavia Massico

Ciboria exple.

Sunt autem Ciboria Nicandro proprie fabae AEgyptiae folia: quae propter insignem amplitudinemDioscorides petaso, Theophrastus pileo Thessalico assimilati Fabam illam Pliniu Colocasiam nominat, cum libro a . cap. si ita sci ibit: In Egypto nobilissima est Coloeasia, quam Cyamon alii vocant,hanc a Nilo metunt. Deinde subjicit. AEgyptii adeo Nili sui doti bessgaudent,ut implexis Colocasae foliis invariam speciem vasorum , potare gratissimum h ἰbeant. tibi per implexa folia CCloccisae , Ciboria periphrastice circumscribi Hadrianus Junius recte

arbitratur, libro I. Animadversio. cap. Io.

ita ibidem Latine redditis Nicandri versibus: Demessaquefaba Pharia, qNamseveris,

hinc tu

Communes seriis flores,protentat late saturo

495쪽

TIT. II. Maturo fructu plenoque Cibari,in usum

Poclorum,manibus verset lasciva Iuven-

DAm cκrat Genium : at coctis radicibus

utor

In coenam appositis- eula eae Quid, quod & ex vite paternam factam te. Plinius se vidisse testatur ξιit&in urbe Populonia Hetrusca ex unica vite Jovis simulachrum, tot aevis corruptum ξub ρέ.

Nites quippe ut idem ait jure apud priscos magnitudine quoq; inter arbores

numerabantur. Ex arboribus autem pocula fieri solita, prisco praesei tim & iiugi illo seculo , vel Tibullus innuit, chmita

canit: nec besi uerunt, ηba νο Fo in =βdstabat cum S phus ante dapes. . ia. in tantum, ut etiam L. ris peragundis 'iugneoru pocularum usum titisse , fatis coprobasse videatur Bonifacius Matyr &Episcopus qui interrogatus unquid livcitum esset Sacerdoti sacris operaturo, etiam ligneo uti poculo ξ respondisse fertur : Olim quidem aureos Sacerdotes liagneo sacrificasse poculo: at Eodie sacerdotes lingneos aureo poculo litare. vi Stephanus Gua ZZus latinc a me redditus La. de Civili Convers memoriae prodidit, S habetur in can. vasa. o. de Consec diem. .. - I Recte autem rudes &ignavos illos Sa-

crificulos ligneos appellavit: quos maxima sui parte truncis & stipitibus non admodum absimiles videre est perpetuo Ociosos sedere,sibi ignavos, Rei p. graveSοῦ ut de iis, qui securi aliena subsidia inopiae suae exspectabant, T1berius dicebat apud

a ei Tacitu lib. 2. Anna/. Legimus apud Mo- .rati. sen, Asinis cervicem in oblationis vicem fractam,nec pecunia eos fuisse redemtos.

quo ipso sapientissimus Legislator haud dubie significare voluit, nolle se asinos in ministerio suo, quanquam negari non potest, quin multi omnibus temporibus

etiam ex Sacerdotum ordine sint nimis magni & crassi asini ut conqueritur Cel maniae nostrae decus Philippus Melanchthon, in explicatione Evangelij de Puri iacatione Mariae. Nec est quod cum Suida mireris aded, obtigisseAmoniano Grammatico,utasDουm habuerit auditorem sapientiae : cum vel ipsi etiam hodie multis in locis doceant asini Cui non parum co- venit i lud Antisthenis: qui Atheniensium ju dicium in creandis magistratibus not turus, suadebat eis , ut Asinos ad agriculuturam deligerent. qioscum illi negarent idoneos ad arationem: Atqui, i nquit ille , nonne satis vobis est Magistratum elegisse, sive aptus, silve ineptus vir ille sit ad gerendum 3 Nec ignotus est jocus ille, quo salse admodum,nec acriter dicam, AlcXadrum Pontificem pupugitFridericus Ba

barossa Cinnia audii stet, InsubreS civita- F H.risuis tem ad Tarum amnem conditamAlexan- Barbarosia.drihonori dicasse, & ut ipsi est si cogia minis, Alexandri am dixisse: Non miror ;inquit Fridericus, Alino viventi & feroci hoc tributum , cum Magnus Alexander Bucephalo emortuo ad Hydaspen fluvium similiter ex Equi nomine incunia colonosque collocaritia Stephan. Forcat ub.3. de imperso philosopbia Gallor. Et quidem in illis ignorantiae fratribus , desidiae&ventri mancipatis, quid cu Quinctiliano deprehendas, praeter feta frontem,& perpetuum ocium, & quandam enarrogantia auctoritatem p Nam quod Ocium illud vana contemplationis excusatione audent defendere : in eo frustra hercule sitiat&ridiculi.Liceat enim cOI templationi vacare quidem; sed non pe petua desidia torpescere, animumque Ο-cio perenni & continuo applicare , qu egOx Felices animaaect cordia obuiauboru recte mihi hoc modo copellare .posse via

deor cum Seneca ibro ι Ae Beno capsi. Vobis

496쪽

L. 26. C. dedecur. l. IO.

Valentis in Religιο ses orium.

Vocis voluptas est,incerti octo assuefacere corpusculum,& securitatem soporis similimam appetere, & sub densa umbra latitare,tenerrimisq; cogitationibus quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis oblectare torporem,& cibis potionibusque intra hortorum latebras, corpora ignavia pellentia saginare . Valens certe Imperator id genus homines ignavia se- citatores appellat in L quidam. a . C. de decurion.tib. Io.laam constitutionem etsi Bartolus & sequaces ita interpretamur, ut Ualentem ea prohibuisse putent conventicula impiorum, & eorum prassertim, qui ad subterfugienda munera Civitates deserebant Verius tamen est, ut Legem illam latam inteligamus adve sus Religosos seu Monachos, quoS Valens , ut Eutropius & Orosius scribunt, tanto odio fuit prosequutus, ut abstracta ex Eremis multa illorum millia Barbaris trucidanda objecerit, eo in prauo , quo adversus Gothos conflixit. Cujus etiam mandato Modestus praefectus octoginta viros & antistites religiosos, quos palam occidere verebatur,in exilium mittendos fingens, imponi navigio fecit,& cum in medium pelagus itum esset,incendi, ere pro scapha Magi stro navis tanti sceleris

opifice: ut duobus elementis contrariis cruciarentur insontes : quotum necem dira fames per Orientem expiavit,ut est apud Socratem . . c. o. Nec clam est, quomodo Christianam religionem nostramVeteres quique s criptores,qui nondum per Θrbem terrarum Chrast i fide recepta floruerin. t, modo supeistitionem,

ut Pliniusto io Di t.9 .modis superstutioinemJudaica ,ut Uipia .m l. generaliter

j dedecur. modo exitiabile supe: stitione

nominarunt,ur Corn.Tacitus tib. I. --na qui etiam Neronem scribit,Urbe Roma incensa abolendo rumori Christianos subdidisse reos,& tanquam ince diarios quistissimis poenis affecisse.qua quam hi,ait haud perinde in crimine incendii, quum odio humani generis convicti sunt.Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contect i, laniatu canum interirent; aut crucibus assixi,aut flammandi ,atq; ubi defeciss et ei dies,in usum nocturni luminis urerentur. Quς insignis inChristiano crudelitas etsi vere nimis,opinor, describitur a Tacito: eum tamen alibi modaciorum loquacissimum jure arpellat Tertullianus in Apologetico adver jus Gentes : eo quod in quinto Historiarum suarum , bellum Judaicum exorsi ab origine Gentis,etiam de ipsa tam origine, quam de nomine &Religione Gentis, quae voluit, argumentat es,Judaeos inferat AEgypto expeditos, sive, ut putavit

extorres in vastis Arabiae locis aquarum egentissimos,cum siti macerarent ur,o nagris, qui forte de pastu potum petituri et itimabantur,indicibus, fontibus usos; obeam gratiam consimilis bestiae superficiem hoc est, asini simulachium consecratis e. Atque ita inde opinor in quit Tertullianus praesumptum, Nos quoque ut Judaicq religionis propinquos,eidem simulachco initiari. At enim idem Tacitus refert, Cn.Pompejum,cum Hierusalem cepisset,praetereaq; templum adiisset speculandis Judaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulachrum. Sic enim scribit: Romanorum primus Cn. Pompeius domuit: templumque jure victoriar ingressiis est. inde vulgatum , nullas intus Deum emgies,vacuam sedem, & inania arcaua. Et utique;inquit Teitullianus, si id colebatur, quod aliqua emgie repraesentabatur; nusquam magis, quam in sacrario sino exhiberetur.De immani porrδEthini ru erga Christianos crudelitate

videatur Philippus Camerarius opero

Sed ut ad pocula redeam: ex aliis quo- Pa uti sque

497쪽

TIT II.

Famarisca quae lignis ea consecta video; ex thamar θηημρ- tisco praesertim,& fraxino : quorum hoci. . Veneni &calculo; illud spheni obstructo

AE ' praeclarὰ medet i pulcitur. Hedera ea vero poculo magno cum primis in usu&precio erant ap.3d Veteres , quod genus Ob lybiu apud Homerum dicitur,& gemina ratione Convivia decere putandum est. Nam& Cauponum Daudes , vinum aqua mi scentium , eo poculo deprehenduntur: quandoquidem Catone teste de Re rustic. io . mira est haec hederae vis atque natura, ut si vinum lymphatum in vas hederace- una cffundatur, illud continuo per poros r sudet atquec siluat , atque interne per lignum d stundatur; qua vero Obgrossiorem substantiam remaneat. Tanta enim est inter haec antipathia, ut alterum alteri admisceri non sustineat, sed vasculum hederacet in vinum respuat. Deinde licderaceum illud poculum frigore suo Ebrietati obsistit,& discutiendis capitis doloribus ex temulentia contractis est accommodatum, foliis etiam aut ramusculis foris capiti admotis. Ob id cnim corollaei 'orollarum quom convivales ex hedera potissimum rigo. confici fuerunt solitae, ad temulentiam arcendam. Quod vel inde quoq; fiet ma-

lnifestius, si corollarum originem ek Plu

tarcho & Athenaeo consideravimus. Ueteres enim potui magnopere dediti, si penumero ex ebrietate maximis capitis doloribus solicitabantur ; nec ullum magis praesentaneum remedium experiebatur, qυam ut arctis vinculis tempora liga rent, Ligamina vero illa primo ex rudi &vili materia fuere confecta , utpote lino

l/n ve,non tincta, coloria a Festo appellata: tuorum utilitas cotidie major apparens, stimulavit homines, ut quod commo ditatis,dicam etiam necessitatis caussa excogitarant,ei etiam cirnatum adderent,

cunditatem aliquam vellent annexam Sic Pan rossi sib, δ.

evenit,ut repudiatis Ianeis lineisq; involucris , Coronas ex hedera, myrto, rosis, meliloto,aliisque fragrantibus lici bis texere aggressi sint,qtrae & odore coloreque sensus oble ctarent, ac simul vi refrigeratoria incendium vini & ciborum levaret. Nec his omnium vasta cupiditas delitiis satiata est: imo referente Plinio , ex auro atq; argento folia coronarum tegere,easque unguentis preciosis perfundere, &capiti collo ve circumponere coeperunt,

quasi parum csset odoribus florum, quos Natura his elargita est, perfrui, nisi & illam vincere, aut saltem dehonestare tentassent. Habebat vero Coronae illae fasciolas quasdam ex tenuissimis philyris tunicarum, quae inter corticem & lignum tiliae inveniuntur intortas dependentes,

sive ut illis subligari possent ne capite laberentur; sive ut ornamenti & gratiae alia quid etiamnum eis accederet: ut Hieronym. Mercurialis explicat lib. variarii

Emon. cf. Illud plane singulare est, quod ex Festo Murcius notat ad illud Catulli Epigramma zCoenabis bene,mi Fabulle, apud me, . solitos fuisse Veteres aviculas quasdam Avicula

Corollis suis alligare: quarum & cantu as ςρrstris Assi siduo,& crebris rostri unguiumque punias' 'cturis ossiceretur: ne ipsi inter potandum obdormiscerent. Legimus apud Athenaeum lib. . Veteres inter bellaria post coenam interdum etiam folia Lauri adhibu-Folia Iauriisse: forte ut vi foliorum exsiccatoria fumi pr/ma's . ad caput elati absumerentur; aut etiam ut

odor vini ac ciborum, qui solet saepenumero a saturis hominibus gravis emitti, reprimeretur. Quo spectat facetum illud Martialis Epigram. in Myrtalem, mulierem vinosissimam, at praemansa lauru vinum dissimulantem: Foetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri,Mςmms cauta frondς, πρη aqua miscet.

498쪽

Pocula ex craniis hominum.

Hanc tu rubentem prominentibus venis Quoties venire, Paule, videris contra, Dicin licebit, M)rtale b bit laurum. Quanquam non laurum tantum, sed &pumice tritum, amygdalas amaras, itemque brassi am, ad evitandam aut occultandam ebrietatem praemandebant. quasi non praestaret Ebrietatis turpitudine sobrietate cavere, quam eam succis aliisve medicamentis occulare. quod pluribus traditum est a Mercuriali libr. riar.&

dition. v. o. .

Philostratus auctor est, Regum pocula olim ex cornu fuisse. Unde τοῦ κεροβος, id est, a Cornu , cratera deduci contendit Antonius Miraldus Memorab. ent.J.aphor.M. Nec desunt, qui Bacchum ideo Cornutum pingi putant, quod Veteres ad conciliandam majorem laetitiam , ut plenius se ingurgitaret, magnis cornibus potare sint soliti: ut ex Α henaeo Pomponius Laetus censuit.Tradit insuper Theo-mmpus, Boves apud Paeonas tam magna gestasse cornua, ut tribus aut quaturar vini sextariis vix adimpleretur: ex iisq; Reges ac proceres pocula confecisse, labris Corussi auro & argento obductis. Sic &sylvae Her iniae acco sJulius Cesar scribit, pro poculis Urorum qui magnitudine paulo infra elephantes fuerint ; specie,& colore, & figura tauri cornibus Usses. Amplitudo coi nuum inquit & fgura,&species inultum a nostrorum Boum cornibus differt. Haec studiose conquisita alabris argento circumcli dunt. atq; in amplissiunis epulis pro poculis utuntur. lib. 6.de bello Gallico. Illud prorsus barbarum&inhumanum est,qubd Scythae etiam parcntum & amicorum perpolitis capitibus, a morte, inauratis dicatur bibere, apud Fopcatulum l. a. deImper. Philo Gallor.ita enim Scytharum, veluti hospites immolantium,& carnibi is eorum vescentiu, ac calvariis poculorum loco utentium. Strabo meminit tib. 7.p. Eo 6. minus, ut mirandum sit, adversus hostes immanitatem istiusmodi fuiste usurpatam. Nam & Bulgarorum dux Crumus, victoria nimium elatus,Nicephori calvariam argento induxit,eaque pro calice utens, infusum vinu sociis prc-pinavit,ut est apud Zonara Tom. 3. Caput etiam L. Post humii, postquam hic cum XXV. armatorii millibus occubuisset, &cum toto exercitu fuisset deletus, Boii ovantes templo intule Pe, ex calva auro caelata sacrum poculum facietes templi Ar tistitibus, quo in solenni b. libarent. quCadmodum de Boiis scripsit Livius lib. 27. itemque &de Scordiscis AmmianusMarcellinus; quos saevos nominat & truceS, hostiis captivorum Bellonae litantes &Marti; humanumque sanguinem in ossibus capitum humanorum bibentes avidius tib. ar. Et de Sarracenis Guilerius historiasacra lib. I. Exemplo vel tex Gervasit militis a capite serra dividitur; iteq; in modum poculi Regi Damasceno , a quo haec gerebantur ad terrorem nostrorum quati exinde bibituro conficitur.Videatur Isidor. Erymol. libr. I. cap. a. & Friia dericus Lindeberg. observatro r. mi. . P.

arnfrid. sive Diaconi degesiti Longobardorum cap. 27. Sed & Cures Piezeni-gorum princeps, SHalislao Rhutenorum principe ex insidiis interfecto , ex cranio ejus poculum confecit auro circumdatum , cum, hac inscriptione: QUAEREN

DO ALIENA, PROPRIA AMISIT.

quod post Sigismundum Baronem m

comment. rerum Mascobi IIcar. etiam ex

D n. Peuceri lectioni b. Chronicis annotavit Gregorius Ricliter, Axiomat. Polit.1 3. EtGuillelm. Stuckius antiquitat. Onvival tib. I cap. a. Caeteroquin receptu

satis fuit, poculis literas insculpere. Indeque pocula illaGrammatica fuisse nuncupata, Athenaeus scribis, qualiaPlauto sunt

499쪽

TIT. literata fles epistola in Panulo a civi q.

scen. a.

- bibitur,estur, quasi in popina,haud fecitini tu videas literatas titiles epistolas Pice signat Mnomina insunt cubitum logis literis ita vinariorum habemus nostra dele Τῶdomi.

Sic enim locum istum de poculis Grammaticis interpretatur Johan. Meut sitis ad de luxuRom. c.ar. Cujusmodi fuit illud in cujus ambitu verba legebantur haec, Διος-, i .e Jovis servatoris. Grammaticum quoq; fuit illud Dianae sacrum

poculum, exq; Homericis conc innatum carminibus: quod & Homericum re cie III. IlIdixeris quemadmodu Tranquill . scribit. Neronem ultimis suis rebus scyphos grati stimi usus,quos Homericos ab caelatura carminu Homeri vocabat, solo illisisse, re. ferente id ipsum &C .Rhod. l. . Lect. antiq. c. ult. Et quis singula poculorii genera enumeret)Possent vel haec, quae diximas, nimia forsitan putari, atq; importu num et non nemini videri, quod taliasti πανσφοι, admiscere subinde soleam. Sed n. Lector, quod utile vel comodum cum tibi, i uim aliis futuru est, id ego nunquam judicaverim importunum. Et ne quid etialiac in parte tibi desit, remitto te ad ea,quq de Antiquorum poculis memoriae prodidit Joh. Bruverin.de re cibaria tib s. c. q.

Ezoir quoq. lapis superiori aetate fuit incoguisus. χ ut amputant se buvc. e. ba,. Lachrumam Cervi, qui devoratosterpente, in aquam dirigendi veneni causa se conjiciens mense plorare sileat. Inde lach=umam illam induratamo in terram prolapsam, Bret Oar esse dicunt. Sed falso. Potest enim lachrumaeandem virtutem habere illa quidem: at illi ipse tamen Bezdar non ect , qui in Mauritania nasscitur,ocontra quodvis venenum mirabiles habet esse Iin. Huiω si duodecim grana in binosum ι, omne veneni genu ubino se peni Vr

tin fugatur. Eiusdem essectus e nisi upra sterpentis morsum ponaturiacit

omnino, ut nultam tibi venenum noceat. Facit etiam conIra pestem , o febres pestilentiales, quas vocaui: o mirabilis eius usus et in multis morbus infirmitatibus. Arabes huius cognitionem habuerunt, ut Rhasis, qui de hoc siripsit, o vixit rgnante Al Mansiore, Magno isto Mauritianae Re- Al Manser. ge:cuius tanta fuit potentia , ut dominium ipsusper Africam, longitudine quidem ad diaetas o. latitudine vero ad extenderetum, atque insuper maximam quoque Hispaniaepartem obiinerra. Latini s Graecipreciosum hune

lapidem nunquam norunt.

NOTAE , SIVE COMME

Ego ar lapis varias sortitus fuit appel- is lationes. Arabibus, Persis & Coras nae incolis Pagar, a Pazan, qui hircus est: Indis Bezar sive Bazar dicitur,quasi tu lapidem forensem dicas Bagar enim ipsoru lingua &foru denotat, ut scriptu reliquit Gargias ab Horto, Proregis Indiae Medicus lib.1.de Aromat. implic. Medicam. apud Indos nasient.historia. vel ut Nicolaus de Atonardis, Hispaliensis Medicus p 2 satis

500쪽

satis celebris, retulit in eo libello, quem

de Lapide Begoar &scorgonera peculiarem fecit, ArabibusHager,Persis Bezaar, Indis Begar,Hebraeis Belga r,hoc est,ue neni dominus nuncupatur.Bel enim Dominus, &Zaar venenum significat. Nam hic quam praesentaneum adversu S venen . Da practet remedium , postea dicetur. Forma ejus est varia. Nam alii rotundi sunt, alii oblongi , dactylorum ossiculis similes: alii palumbi ovis, alii capreolorum renibus: alii castaneas aemulantur. Omnes tamen obtusi, non in cuspidem desinentes. Nec minus colore Variant : siquidem nGn spadicet coloris,nucmel lint,magna vero ex parte ex viridi nigrescentis,ut mala insana conspiciuntur; plurima etiam cineret obscurioris, ut qui in felib. est Zbethuin egerentibus. Constant autem singuli ex laminulis, miro artificio alia aliam,u Ceparum tDnicae, amplectentibus,splendentibusque quis si1PΟ-litat essent: imo priore lamina demi a subsequens multo splendidior invenitur. Suntque lae laminae aliae aliis densores, pro lapidum magnitudine. Levis est &blandus, ut facile alabast, i modo abradi possit: imo diutius in aqua haerensi que- scir.NDl una cor aut matricem habet: sed in meditullio cavus est, & pulveris ejusdem cum lapide substantiae plenus: qui Va=thfa, ct m Zi ς commendatur, atque ipsi etiam cs. νιηιiis. lapidi praesertur, ut cst apud eundem Nicolaum de Monardis. Ut vero differunt figura & colore hi lapides ; etiam nonnihil pondere & substantia variant. Etenim ejusdem magnitudinis videas alios aliis leviores; sunt n. qui duntaxat dimidiam drachmam; sunt etiam, qui duodecim & quindecim drachmas pendant :no- nullique adhuc majores reperiri ferunt alios aliis solidiores , pluribusq; aut paucioribus tunicis praeditos : nonnullos e iam usque ad centrum continuos;

laus de Monardis tantum cavos agnou rat: aliquos, in quorum meditullio putivis quidam reperitur:alios, in quibus aliquid herbae siccae simile lurimos,in quorum centro paleolam tenuem solummodo invenias,circa quam lapidem efformari quidam putant:referente Christophoro a Costa Burgensi in Hispania Medica,

in lib. Aromat . Uz I edicament. m Orientali India nascentium .deLapide Bezoar.

quem ex Hispano sermone in Latinam ' si τι

transtulit Carolus Clusius. Jam de loco '

ubi nascitur B Zoar, sententiis variatum video. Sunt, qui memoriae prodiderint, in Cervorum octilorum angulis L pidern istum nasci. Ajunt enim in Orientali plagaCei vos longo senio confectos,sei pentes devorare, quorum esu rejuvenescant. At veneni superandi eaussa, serpentibus devoratis: in s iviorum aquis Cervos illos mergi tradunt, capite tantum extra β' LMhνuma quas exierto. Iis autem sic permanentib. Cιντι. hum o ein quendam lentum ab eorum

cui is defluere,qui tandem Solis ardoribus in lapillos inibi concrescat,glandis forma referentes .Hic itaque lapis, ipsis e flumianibus egredientibus, ab eorum oculis, uraiunt, statim decidit in humum: ubi ab iis facile reperitur , qui rem omns diligentia observarunt. Sed an hoc historia, aut fabula dici mereatur, Andreas Matthiolus rerum naturalium studiosis & peritiorubus judicandu relinquit, libI. c. 77. Com

mentar. sn Discor. Id tamen non leviter assirmat Theomnestus, gravis Veterinariorum medicinae auetor:dum lib. I. artis Veteran.scribiti Cervos vermes intestinorum involucris implicitos, serpentium esse enecare quos e cavernis narium spiritu eliciunt Naut&Plin.l δ c. u.retulit, Cervis cum serpentibus pugna c it, vestigant c.vernas, nariumq; spiritu extra hut

mogene furem ita ait mappas subtrahere,

SEARCH

MENU NAVIGATION