장음표시 사용
251쪽
'Fod etiam iidem , consuetudine deferendi Eu. ebari iam collo fuspensam, plurimum
FIduciam amorem ac fidem , qua priscos Christianos erga Eucharistiam adfectos fuisse
diximus, plane confirmat altera consuetu'do, quae persecutionum certe temporibus invaluit, nimirum deferendi Eucharistiam aut collo suspensam, aut in vestibus sancte collocatam, cum periculosa itinera susciperent, aut persequentium furore urgerentur. De S. Hilaria ab ethnicis capta cum ad filiorum Martyrum sepulcra preces funderet, haec leguntur: Dum traheretur rogabat eos qui se trahebant dicens : obsecro vos, permittite me prius orationem meam complere , immeniam quocunque volueritis. Igitur dum fixisset gradum, accepit Sacramentum Domini , exqpandens manus suas dixit Domine Iesu Christe , quem toto corde confiteor , modo me Visia filiis meis dcc. manibus nimirum vinctis Eucharistiam gollo appensam, ut scribit etiam Claudius En-
252쪽
ao4 De Chrisianorum spencaeus a sumere haud poterat, nisi brevItemporis mora solveretur. Hanc forte consuetudinem firmare possunt Artophoria quaedam fictilia, quorum unum ex Musaeo Passerio erutum primo vulgamus cum Passerit ipsius opinatione. Quod vero inquit in jam laudata ad nos Epistola, primam profero nondum mihi adhuc alibi observatum, es Artophorium Encoia
pium, nempe lagenula fictilis obedia uti b
omnino par ipsaque rubricata, in qua puto Chri stanos mari , terraque peregre projecturos corpus christi e colus pensum circumtulisse. Forma rotunda es, ut vides, sed lenticularis compressa,ansuris hine Θ inde validis in extimo fimbo instructa . Supremum orificium brevi margine firmatum est, qua minimus digitur vix injeriatur. In utraque facie amplam Crucem extantem
objicit frequens Eucharisiae indicium advectis hiue inde litteris A is si quae fulpicionem nostram confirmant . In hanc particulas saeratissimi divini Corporis inclusas fuisse puto , nec enimi picio aliqua obrepit de Sanguine, nam propter perieulum effusiqnis nunquam e Atra Ecclesiam eoncessum fuisse intellexi. Putarit ortasse aliquis iu a) Lib. 2. de. adoratione Eucharissiae cap. 7.
253쪽
in usum aquae benedictae , sive olei sancti vastu tam id fuisse concinnatum . nec enim ita perdubitanti repugnabo , mihi tamen haec symbο- Ia Crucis aliud longe nobilius Sidentur indica-νe , cum praesertim sciamus divinum Christi eo pus a viatoribus consuevisse gestari. Singulare
id monumentum e caemeteriis extractum una cum
plurimis lucernulis Christianorum , sed Ῥulgaris notae servabatur Comacli in Musaeo nobilis cultissimi viri Amatoris Thomasii ; ex cujus Ita
feralitate ac constanti dum vixit in me benevolentia Iagenuum hanc dono accepi ; cullus memoriae hoc grati animi monumentum apponendum curavi . Hucusque Passerius, cujus memorem gratumque in amicos animum ac doctrinam
quivis merito suspiciet. Ut vero ejus dicta illustrentur, jam advertimus secum Eucharistiam Christianos tempore persequutionum gestavisse . Hanc fiduciam alii aemulati sunt cum vitae discrimina instarent. De Satyro fratre suo narrat magnus Ambrosius , eumdem adhuc catechumenum naufragium timescentem Eucharistiam
ab initiatis acceptam collo suspendisse: sed nevaeuus inquit a ) mdisterii exiret e vita , quoi initiatos esse cognoverat , ab his divinum illud fide Orat. de excessu Satyri fratris sui.
254쪽
Σοέ, De Christianorum fidelium Saeramentum poposcit, non ut eurissos oculos inferret arcanis , sed ut fidei fuae consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit in orariosa orarium involvit collo , atque ita Ie deie- eis in mare. Alia exempla similia invenies apud
Ioannem Diaconum b) Gregorium Magnum se Marcum Gazensem d Baronium ce) & Surium . f)Erat sane res summi gaudii, maximique auxi
a in Erant oraria linteamina quaedam parva ad munditiem corporis , usus magni & multiplicis. De his Ferrarius, Sulcerus , Lanatus', Gerardus mus , & praesertim Casaubontis scripserunt . Atque hic postremus orariorum usum ab Aure- Iiano invehum putavit in Aureliano Vopisci , sed rectius ante Aurelianum orariorum usum ad favorem ostendendum Scacchius opinatur lib. cit. Myrothecio III. cap. 34. pag. Io89. Sed de orario , varie sacerdotalis indumenti , re sacra scilicet ,
lege Georgium lib. I. cap. 2o. Liturg. Rom. Pont. Μorinum de Sac. ordinat. P. II. adnot. 6. in Graecor. ordinat. pag. I74. & Bernardinum Ferrarium de Ritu Sac. Eccles. Vet. Conc. pag. 34. edit. Vero nensis I 73I.
- Lib. I. cap. 33. vitae Gregorii Magni. Gregorius lib. 3. Dialog. cap. 36. qui na rat Maximianum Syracusanum Episcopum cum Μonachis naufragio proximum, Corpus & Sanguinem Christi pace si bi data suscepisse. Quod
idem invenias apud Paullum Diaconum loco cit.
su) Vita S. Porphyrii cap. VIII.
255쪽
Syn axibus Iorlii fidelibus saera se posse Eucharistia rescere quum vitae discrimen sibi imminere conspexissent. Hanc ob necessitatem nuperis temporibus, saeculo nimiis rum XVI. Eucharistiam collo suspensam tetro in carcere deferebat Maria Stuarda Scottae Regina . Antequam enim impiissimis Consiliariorum Elisabeth Henrici Octavi Angliae Regis filiae notae, ejusdemque sequacis apostasiae, suggestionibus anno aetatis suae 46. & carceris 38. die I 8. Febr. Is 37. sibi caput amputaretur, ultima vitae suae hora Eucharistiae Sacramentum sumsit , quod pectori appensum , aureoque varisculo inclusum deferebat ita concedente Ponti fice a) qui recte tempora illa ceu verae fidei Confessoribus infesta reputabat ; credebatque cum iis persecutionum procellis comparanda , quibus Christianis ad necem quaesitis Eucharistiam propria manu sumere , secumque deserre concessum erat. Sic alii qui pro fide Christi
decertarunt , exemplo vetustorum Martyrum . se a) P. Suareet tom. 3. in 3. p. S. Thomae disp.
t. sect. 3. Juvenin Diff. IV. q. 6. c. I. de ministro Eucharistiae , & Paullus Alexander Mast eius lib. III. cap. 8. Vitae S. Pii V. quo permittente invictissima semina & insignis fortitudinis heros Ε charistiam sibi a fidelibus servis quibusdam in capsulis, dum carcere detineretur, subministratam, propriis manibus quotidie percipiebat.
256쪽
se Eucharistia armare consueverunt ἰ Habes inlustre exemplum hujusce moris sanctaeque consuetudinis in gestis martyrii B. Antonii de Ripulis Ordinis Praedicatorum , a Francisco Casti. lionensi descriptis, atque ab Cardinali Ursio illustratis . Hodierni etiam Maronitae profecturi ad bellum, vel longa itinera suscepturi, Eucharistiam collo appensam deferre solent , referente Gabriele Sionita a . Idem praestitisse legimus Patres Societatis tempore dissidiorum Paulis V eum Veneta Republica b . Singuli enim cum singulis hostiis consecratis colloque appensis ex ejusdem principe Urbe discessere. Sed ut eo revertamur unde digressi sumus, consuetudini de ferendi collo suspensam Eucharistiam , alteram successisse probabiliter opinamur , qua Christiani in phylacteriis quibusdam parvulis sive arculis, thecis , aut capsulis Sanctorum Lipsana, seriquentissime Ligni Crucis particulas concluserunt, ut se tutos redderent adversus innumeras , quae Occurrunt, humanae vitae vicissitudines, & hostium Epist. ad Nihusium. b) Marten ius de Antiq. Eccles. Rit. ari. IV.
lib. I. cap. V. num. I. Sed de caussa qua Vere permoti Jesultae Paullo V. visii sunt parere, indeque abierunt, consule Serrium in Historia da illis ἀivinae Gratiae lib. IV. cap. XXII.
257쪽
stium invisibilium incursiones. Ita hoc etiam modo Ethnicorum a Christianis mos sanctificatus fuit; nam illi metallicas quasdam laminas, amuleta, & lapides magicis exornatos characteribus collo appensos gestaverunt, ut morbos &pericula evaderent, testibus Pignorio Gotho
Proxime ad consuetudinem hactenus descriptam , qua priscorum Christianorum fides ac fiducia in Eucharistiam praeclare monstratur , accedit altera Romanorum aliquot Pontificum , qui ites facturi sibi Eucharistiam praeferri jus erunt; uti Stephanus IV. Gregorius VII. Urbanus II. Gelasius II. Alexander III. quemadmodum opinatur Angelus Rocca, olim Sacrarii Apostolici praefectus, qui ea de re commentarium scripsit sa). Mos sane hic ex priscorum consuetudine Pontificum ortus videtur , qui propter metum paganorum saepissime urbe eXire compulsi, Eucharisticum Sacramentum in munimentum vel ad pectus, vel collo suspensum in itinere faciundo occulte gestare consueverant. Philippus Mornaeus b Benedictum XIII. seu Petrum a) De Sacrosancto Christi Corpore Romanis PP. iter consectentibus praeferendo . EXtat tom. I. eiusdem Opp, pag. 37. & seqq.
258쪽
aio De Chrisianorum trum de Luna, primum instituisse ut Saerametuum Corporis Christi, corpori suo tutando ante segestaretur , excogitavit , ut quem scilicet ille Pontifex nullum in coelo credebat , contra ad , versarios in terra vindicem habere videretur ;quod erat prosecto regum Persarum exemplo haud dubie commentus. Sed diverso plane moto iactum illud est excipiendum, quam Ore putido Mornaeus dicat. Ritus ille longe antiquior est Bened.XIII., c licet hic pseudo- pontifex , quemadmodum scribit Paullus Amilius a , ne a Francis, quibus ejus nomen erat invisum , violaretur, sacrosanctum Domini Corpus praeferens in Cataloniam ad natales suos Tarraconensesque concesserit, non tamen id primus instituit , ut exemplis videre apud Roccam dicet. Quod vero Mornaeus addit, eum Regum Persarum exem plo hoc commentum esse; cur non magis, inquit Leonardus Coquaeus b) , Davidis Regis sanctissimis' de quo secundo Regum I s. legimus, quod cum fugeret a facie Absalonis venis Sadoc sacerdos , is universi Levitae eum eo portastes Arcam faederis Dei. Nam certe Arca foe
259쪽
deris Dei viventis Eucharistiae sacrosanctae figura erat expressis sima: quae pro necessitate populi extra Tabernaculum locumque sacrum educebatur, & quasi processione facta ad depellenda petaricula contra hostes circumferebatur , quoties opus erat. An vero ideo Hebraei putabant nullum esse Deum in coelo , qui eos ab hostibus tueretur Z Inepta igitur & falsa Mornaei conclusio est, Benedictum nullum in coelo Christi Corpus credidisse , quia illius Sacramentum vindi-eem in terris habere videbatur. Nullus certe Catholicorum, qui credunt Christum vere, realiter, & substantialiter praesentem esse in Eucaristia , negat eum sedere in coelis ad dexteram
Patris majestatis . Alia igitur. caussa fuit cur caeteri Pontifices idem praestiterint , majestatis nimirum & moris cujusdam antiqui caussa quo laicis & caeteris viris Ecclesiasticis iter consi. cientibus a Eucharistiam deserre concessum
- a) In vita S. Laurentii Episcopi Dublinensis
capia 6. apud Surium 14. Decemb. legitur ipsum cum quatuor Sacerdotibus in latrones incidisse , qui Eucharistiana quam sancti illi viri, tunc
moris erat, secum gerebant, irreverenter tractarunt. De hodiernis Graecis eandem consuetudinem retinentibus vide Arcudium lib. 3. Concord . c. 39.
260쪽
2I 2 De Christianorumberent, quo uti possient, si mori iisdem contigisset. Nunc in solo Romano Pontifice, Claristi Vicario haec facultas remansit. Hac etiam de causis Eucharistiam Matici nomen sortitam esse non contemnendis rationibus & momentis probari posset. -) Caeterum Mornaeum, aliosque ecclesiasticorum rituum osores, de horum varietate , & mutatione obstrepentes quis patienter audiat aut ferat Z suia novae legis, ajebat Petrus Aurelius Ib) gratiae, quam Christus attulit. virtus tota intrinsecus latet in spiritu is' verita te , neque in iis quae videntur , sed in iis quae non videntur , consistit , Christus perpaucis admodum externis institutis Ecclesiae impositis ob humanae dumtaxat societatis necessitatem , totus fuit in fanetenda aeterna lege, regno illo Dei , quod intra nos est; caetera ipsi Ecclesiae pro temporum varietate statuenda permisit, relicto ei spiritu suo , quo in illorum moderatione regeretur. Ecclesia rursus ut in eaeternis ejusmodi decretis Chrisianam amplitudinem positam non esse
ostenderet, tantam eorum mutationem varietatem, quantam in antiquioribus recentioribus