장음표시 사용
244쪽
196 De Christianorum Ssnavibus dum & Virgines , quae in die consecrationis suae hostiam ab episcopo acceptam octo in partes partiebantur, ut eadem totidem inde consequentibus diebus vescerentur. quit. medii aevi dig. 66. pag. 373. Card. Tla mas1us opuscul. 6. Tom. VII. Opp. edit. r7sq.
245쪽
Summus primorum Christianorum amor , ac fiducia in Eucharistiam fuit. Uanto vero fervore sensu qua pietatis primi illi Christiani sacris adstarent, quove gaudio corporis & sanguinis Christi mysteria susciperent , conjicere facilius est , quam verbis explicare dicendo a). Ob oculos
sibi constituerant, mundi redemptorem transfixione clavorum jam sanguine vacuum , Uitaeque expertem in cruce eκpirasse. Hinc novi &aeterni Testamenti sanguinem in divino poculo usurpantes recordabantur insniti illius amoris & caritatis; & ut recordarentur mandanti per Hieremiam Christio reponebant singuli medullitus, intimoque eκ pectore memoria memor ero tabe cet in me anima mea. Itaque non
nauseabundi fastidiebant facram liturgiam , sed non secus atque ad aram ipsam Calvariae haerebant sancto stupore defixi, recogitantes qualem a) Theophilus Rainaudus tra'. saepius cit.
246쪽
108 De Chrimanorum lem Pater Optimus sustinuisset a peccatoribus contradictionem , & cujusmodi fuissent viscera misericordiae Dei nostri sic diligentis mundum , ut silium suum Unigenitum dedisset. Cum erant sacro cibo reficiendi non genibus fixi, a non humi jacentes, sed erecti, dc in coelum intuentes, preces concipiebant. Antequam autem aris admoverentur , vidisses mutuos inter se complexus, quo tanta gaudiorum oblectamenta secundum Apostolorum monita sibi invicem ima pertirent; communi fere hominum consuetudine, qua mortales videmus mutuo sese complexu, &osculis gaudia & voluptates suas, quas tacitis
concepere animis , amicis occurrentibus com
municare. Sacri &festivi dies potissimum a caeteris distinguebantur his gaudii & laetitiae, quibus delibuti Christiani gestiebant, argumentis . Hi dies, quibus Eucharistiam sumsissent, voca bantur dies laetitiae, dies remissionis, dies immunitatis, dies solemnes, dies denique festivi . Quum
nico jejunium nefas ducimi s , vel de geniculis adorare: eadem imm&nitate a die Pascha in Penteco sen
t que gaudemus. Si in ilia scribit Epiphanius in eκ- potat. Fidei, quae itabiliverat Nicaenum Concilium can. XX. nempe jejunia , gentiumque flexiones cum diebus illis laetitiae, quibus Eucharistia praecipue sumebatur , copulare veter noluere.
247쪽
auum demum puris in illorum manibus Christi corpus vidissent, incredibili gaudio triumphabanti quod scilicet Iesum Dei dc Mariae Filium aspiciendi contrectandique sibi potestas, ac
copia foret. Maerorem omnem tristitiamque , si qua tenebantur, procul abjiciebant, atque ad illius tamquam ad arcae foederis adspectum, exultabant, vocesque gaudii indices continere non poterant. Egregiis fidei actibus contestabantur fidem suam veritatem divinae Eucharistiae clarissime praedicabant. Susceptis mysteriis in praeclaros prorumpebant actus in laudem divinae bonitatis, quod Deus se miseros vilesque fervos angelorum pane refecisset. Laetabantur tali convivio miscuisse Christum Corpus dc Sanguinem suum corpori sanguinique eorum . Fatebantur suam eorumdem linguam suscepisse corpus de sanguinem ejus; &eo labra peruncta, sicut olim Israelitarum postes agni sanguine. Affirmabant
denique vidisse se Christum in disco dc in calice, dc ex illis accepisse corpus ipsum assumptum ex Maria Virgine, quod in praesepi positum , cruci affixum, lancea perfossum , in sepulcro
collocatum, resurrexerat demum , ac in coelum ascenderat. His animis sensibus , ac votis, quae Patrum veterum libri loquuntur, quum
accederent sacram ad mensam primi Christiani fiebat ἰillii Eucharistia, quod recte sumentibus
248쪽
rdo De Christianoruni fieri dixit Auctor Sermonis de Caena Domini, O lim creditus Cyprianus; a Panis iste Angelorum omne desectamentum habens virtute mirifica, omnibus qui digne devote sumunt, fecundum Itium desiderium sapit; amplius quam manna illud eremi implet , atrat edentium appetitus, omnia carnalium saporum irritamenta θ' omnium exsuperat dulcedinum Voluptates. Vides
quomodo his , qui Christi commemorant passionem intra saera ineia , quasi per quosdam canales de
interioribus fontibus egrediantur torrentes , Onsuper omnes delicias lacumis nectareis an madelectetur , quantam suavitatem animae inquirenti tibi sit Deus suus , suspiria Fontemplationis e
friant. Non illos imbres procellosae tempestates deponunt , ros matutinus est de coelesibus stillans, quasi unctio spiritus mentem deliniens. Getamitus illos pietas excitat , is inter diem noctem retro ante se assectio intuens, inter data condonata se dividens , gratias agit tam
tiberis beneficii largitori; se sanatam is sanctificatam agnoscens , fetibus se abluit, Ia-crdimis se baptizat . Et ne quid ommittamus quod ad eorum in Eucharistiam spem ac siduciam a) PagAEI. inter opera Cypriani edit. cit.
249쪽
ciam declarandam speel et, hactenus diistis pla cet addere vestres Christianos Eucharistiam naaianibus cum reciperent: sensus corporis ejusdem eontactu sanctificasse ', & humida adhuc labia ex sanguine suscepto contingentes, eosdem linivisse. Meminerunt hujusce moris Cyrillus Hierosolymitanus , Ioannes Damascenus & alii ,
quorum testimonia altero in commentario protulimus, atque fidei, amoris, ac fiduciae caussa
in panem Eucharisti cum id actitasse demonstravimus. Hunc usum ceu superstitiosum notavit Andreas Rivetus , Criticorum infelicissimus. Posse
sent sane & id praestare legitime hodierni Christiani, si communis sub utraque specie adhuc vigeret: quod autem id non faciant, nihil ipsis
nocet, ut animadvertit scriptor haud superstitiosus Natalis Alexander a . Non tamen existimare debuit Rivetus , quod pretiosissimi sanguinis guttas oculis & naribus admoverent, sed quod libato calice labia, corporis & sanguinis
Christi contactu sanctificata, reverenter admota manu contingerent, atque inde ad oculos & frontem dio sensuum caetera organa pie applicarent, ut suo quodam modo consecrarentur. Id autem
250쪽
etor De Christianorum Ssnaxibus quidni laetant Christiani post Eucharisticam sub
unica specie communionem Z Id si praestiterint superstitionis argui non poterunt. Sed dimisso Riveto caetera prosequamur , quae primorum Christianorum in panem Eucharistieum fiduciam clarissime manifestant .