Academicae praelectiones de cognoscendis et curandis praecipuis corporis humani affectibus

발행: 1789년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

CLASSIS III.

Pars L

303쪽

GRAUEDO.f. 376. Γ kiuga o nunc ad eos morbos, qui eX retentione

eX cernendorum oriuntur. Quales sunt gravedo, haemorrhagia narium suppressa, de qua quidem jam alio loco commodius dictum retentio menstruorum , lochiorum , haemorrhoidum , urinae , atque fecum alvinarum. De quibus se ortim nunc praecipiam. f. J77. Gravedo oppositum hodie est coryzae malum , in quo pituita crassa calvariae sinu bus tenaciter inhaeret, membranam pituitariam graviter assicit. Inteidumque hoc in uno latere, interdum in utroque accidere consuevit. Ex qua re nares clauduntur, Olfactus perit, dolor in capite aut uno saltem ejus latere est, gravitas in eo sentitur, Vox obtunditur , aureS sonant, arteriae in capite vehementius pulsant. Persaepe etiam tussis sicca movetur , urina turbida est , saliva salsa. Quibus februcula periodica interdum quoque adjicitur. Sunt, quos assidua gravedo male habet, modo per se, modo ex alio morbo orta; plerosque tamen vere maxime, & autumno , sollicitat, & , nisi neglecta est, longa esse haud consuevit, sed paucis diebus, sive in corygam versa, sive humore tenaciore crassoque ex naribus excreto, finitur.

I. 378.

Ubi itaque gravedo sentitur, protinus abstinere a sole aeque ac frigore oportet, os calida aqua, ejusdemque Vaporibus nares frequenter fovere, deinde etiam

304쪽

vinum aut apogema diaphoreticum & simul diu reticum bibere; sique die quarto nares aeque clausae videntur, succum radicis betae i ubrae in easdem trahere, quo non solum iliae irrigantur, sed pituita crassior sternutamentis inde ortis ad excretionem quoque deducitur. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed, si manserit, in iisdem remediis aliquamdiu adhuc est Pergendum; nec non fricationibus, pediluviis, aut halneis, & exercitationibus utendum, quae in tali genere valetudinis, inprimis si diutius aliquem & vehementius solicitare consuevit, necessariae sunt. Quos assiduae gravedines vexant, hi ad avertendam a capite pituitam fonticulis opus habent.

num aetatis annum menstruas Oeminis plerumque haud fluunt, neque in gravidis & lactantibus naturaliter proveniunt. Qtiod si igitur haec evacuatio in foemina plures

quam quatuordecim annOS numerAnte, eademque neque uterum gerente, neque prolem lacte suo alente, haud conspicitur, aut justo parcior contingit , aut de-mique longiore redit intervallo, foemina Vero nunc Variis pathematibus affligitur ; tunc recte judicamus, retentionem istam a9t saltem imminutionem omnino effemorbosam & ex hadem cetera qualiacunque symptomata ortum sutrua habere. Ignorari enim non oportet, dari multos castis, ubi sne ulla noxa mei astrua sub- 'sistunt, aut inhilo serius, quam ex naturae lege ap- Parent, quin & perpetuo retinentur, aut praemature essant, adeoque nec revocari, reluctante natura, ullaxatioue debent.

305쪽

MENSIUM SUPPRESSIO. 293

3. 38O. Enimvero tam multa atque gravia, quid Z quod incredibilia fere symptomata ex suppressione menstruorum , nunc subita , nunc Vero diuturna , oriuntur, ut enumerari ea vix queant.

Ex frequentioribus autem sensus artuum gravativus, lumborum dolor, oppressio pectoris, dolor capitis, anxietas praecordiorum , palpitatio cordis, aestus volaticus, appetitus dejectus , digestio vitiata, fluor albus, pallor leucophlegmaticus, memoranda Veniunt. Sub iisdem vero, temporis progressu, alia gra Viora

mala oriuntur, asthmata, tumores pedum, abdominis , Vomitus, cachexia , icter US , hydrops , apoplexia,

paralysis, gustus & olfactus abolitus , defectus loquelae,

raucitas, epilepsia, angina, febres, ulcera & rices, verrucae, pilorum in barba & aliis partibus nudae cutis eruptio, tumor linguae, mammarum, hypochondriorum, inguinum, tubercula plura in cute, abscessus in mammis , vel alia parte sive interna sive externa , scabies , dysenteria, & tantum non omnes affectus mentis, melancholia, oblivio , dementia. In nonnullis solet natura per in enses singulos aliam

vicariam haemorrhagiam eamque maxime salutarem , nec unquam fere periculosam, ex naribus, Ore, pulmonibu S , Ventriculo , an o, aut renibus e Xcitare IJ.

In aliis sanguis menstruatim & perinde salubriter ex viis

magis insolitis, velut cute capitis, fronte, temporibus, aure, oculo, ejusve cantho, palpebris, collo, dentibus, alveolis, gingivis, labiis, mento , genis, lingua , ductibus salivalibus, axillis, mammis, earundem papillis, umbilico, inguine, digitis , brachiis , manu, ggnu , pede , dorso, labiis naturae muliebris, Vulnere S ulcere cujuscunque partis externae per aliquot dies

306쪽

prorumpit a : immo, quod magis portentosum azprorsus horrendum, simulque valde periculosum, Per varias ejusmodi partes simul elabitur 3 P. Adeo denique in nonnullis tumorem suscitat natura periodice in brachio vel alia parte, rubicundum & dolentem, qui sua sponte ruptuq sanguinem stillatim , spatio aliquot dierum egerit, aut sine ruptura & profusione sanguinis, post aliquot dierum decursum , iterum sensim subsidet& evanescit ). Cujusmodi tumores menstruales aliquando etiam in materiam purulentam resolvi solent, ut supra jam retuli, immo adeo per ineptam medicinam subito repressi in tetrum carcinoma, aut intempestiVe emolliti in pravum ulcus degenerant. Quin & alii affectus vicarii, velut scabies menstrua, & similis sternutatio, ac sudor, & pustulae, per aliquot dieS ex Ortae,

ab auctoribus reseruntur. 1 Exempla ejusmodi harmorrhagiarum collecta legas in Marc Donati Hil . meae mirab. Lib. IV. cap. XIX. Qualia vero jam apud Hippocratem, Galenum , Actium occurrunt. a) Vid. E. G. Statilii dis T. de men sum Diis insolitis, Hal. Iroet. & Ma t. Schurigit Parthenot. Sect. II. cap. 3. 3) Vid. Petr. Poterii Observat. Cent. II. s6. Ru chii Adversar. anat. Dec. III. O . 3. Schurigit Parthenol. Sect. II. cas'. 8. & Ill. Nan mieten Comment. T. IV. p. 426. edit. Amstet. 4) Ill. D. H . Trilieri di T. de t&moribias ingi laribus amemium suppreYsone obortis, in QPM c. med. VOl. l. p. I98.

g. 38 I. Sanguinis spissitudo , vasorum Uterinorum angustia aut laXitas prava , & cacochymia, frequentissimae caris sunt suppressorum, justo ve parcius prodeunti tam men

sum: quas removere itaque, ac corrigere medentem

oportet, si naturae prudenter Velit succurrere. Qua

307쪽

MENSIUM SUPPRESSIO. a

propter resolventia, diluentia, & evacuantia varii generis, nec non roborantia in usum frequenter ducenda sutit, velut infusa Vinosa aut semivinosa ex pulegio, mellisa, arnica basilico, marrubio , matricaria, sabina, follis rosmarini, radicibus aristolochiae rotundae, Valerianae, ellebori nigri, rhei orientalis, senna, limatura martis ; aliaque ex his praeparata remedia, itemque essentia alexi pharmaca Statilii, elixi r proprietatis & aperitivum Clauderi , pulvis cachecticus iatre r-cetani, pitulae balsamicae Beccheri vel Statilii, sontessoterii & thermae; pediluvia item, & fotus, ct sanguinis missiones , in pede potissmum , & statim inter

initia morbi institutae; nec non frictiones pedum, &cucurbitulae siccae , genubus atque suris admotae. Nec ignis electricus inter em menagoga selectiora , ex quo

rundam auctorum fide, hic silentio premendus est. Verum ubi subito suppressi fuerunt menses, sive terrore trave, sive frigore, sive vene sectione sub ipso eorundem fluxu in superiori parte inprimis inconsiderate administrata ; e X qtio ma Xim tam periculum corporibus certo imminet; juxta venae sectionem in inferioribus tempestive institutam atque tepida pedum balnea, temperatioribus em menagogis a nodyna adjungenda sunt, theriaca, essentia theria calis, laudanum optatum, crocuS, castoreum, moschus.

Atque eadem remedia , inprimis autem sanguinis missiones in pede tempestive institutiae , menses interceptos & hucusque devios ac ad alia loca translatos, ibidem que , turbato rerum ordine , ah normen eXitum 'qurirentes, in rectiorem viam plerumque reVocant.

308쪽

Menstruum sanguinem, quamvis justo tempore natura ex utero effundit, nonnunquam hymen prorsu Sclausum. l), aut membrana alia pone hymen sita, ostiumque vaginae perfecte claudens a) , in virginibus nunc primum menstruatis periculose retinet, unde dolores quasi ad partum, & venter sensim in tumorem acopia sanguinis effusi & stagnantis extollitur, c Ummagni ponderis sensu in hypogastrio, dysutia , ischuria, &insigni anxietate jugibusque vigiliis, nec non distentione nervorum , febre , cum inflammatione aliisque gravissimis ac pernitialibus symptomatis : subiis dem vero symptomatibus hymen aut membrana praeternaturalis in tumorem sub rotundum ex rubro lividum elevata, in vaginae ostio prominere solet. In hoc statu ergo, quidquid praeternaturaliter praetensum est ostio vaginae, quam primum scalpello dividere oportet, ' emisso cum impetu cruore , ad plures libras saepe intus collecto . vulnus forfice ampliare, simulque tur undam crassam in vaginam immittere, Ut via recens facta aperta servetur. Sequenti die & reliquis turiandae unguentum digestivum illinitur , & vulnus ac vagina probe repurgantur. Ipsa tur unda , imposito splenio & fascia, firmatur. Elapso octi duo circiter fistula plumbea digiti magnitudine & crassitic, unguento de cerus a obducta, si necesse videtur, adhuc immittenda est, & adfixo filo munienda, Ut tanto commodius in iteranda deligatione eluci queat.

i) Eiusmodi casum Paretis memoriae prodidit, & ex ejus opere allegavit Ammannus in Dentc. Num. Pompil. ciamrim Ocr. p. I etc. H i tertis quoque talem animadvertit &dilucide proposuit in Adi. Nat. Ciar. Dol. X. ob &Sativages in Myoire. T. III. cl. IX. p. zo2. & An und

in Phil. Tr. n. 442. art. 8.

309쪽

MENSIUM SUΡΡRESSIO. 297

Permultae sceminae dolorificos menses nullo non tempore experiri solent, quin & jam aliquot dies ante eruptionem aegrotare incipiunt, & a doloribus capitis , ventriculi, intestinorum ac lumborum, immo vomitionibus interdum, vehementer conficiuntur per totum mensium decursum.

Ad haec vero symptomata levanda remedium est tartari cremor ad dimidiam drachmam ter die devoratus; aut holus ex theriacae Andromachi & pulveris cinnamomi , singulorum scrupulo compositu S; aut oleum amygdalarum dulcium ad cochlear plenum adsumtum; aut elixir uterinum Crollii ad quadraginta guttas; aut denuque extractum rhei orientalis & croci invicem mixta, fac ut illius quatuor grana, hujus duo accipiantur , indeque catapotia semel deglutienda sormentur. Neque alienum est, ex emollientibus aliqua cataplasmata imo Ventri, inguinibusque circumdare; S lac calidum cum aliquot unciis olei olivarum in alvum injicere.

Ubi per aetatem menstrua cessarunt, permultis morbissceminae, praesertim ple thoricae, nunc patent. In hoc casu autem oportet sanguinem e pertusa vena subinde educere; & phlogoses vagas, quibus pleraeque cruciantur , pulveribus temperantibus citratis & cremore tartari exstinguere.

In nonnullis haemorrhoidalis fluxus cessantem menstruum cum euphoria excipit, & singulis mensibus, Vel duobus aut tribus, subsequitur.

310쪽

LOCHIORUM RETENTIO.

In stimino vitae periculo puerperae versantur , y permultis atque gravibus malis, maXimam partem acuti S, subito patent ex retentione lochiorum , sive eam inquilinae causae, sive externae produxerint. Quapropter ad hunc fluxum quomodocunque interceptum restituen- dili re, omnem operam navare medicum oportet, &, quum ad puerperam aegrotantem accedit, hujUS profluvii conditionem ante omnia percontari. Omnis enim fere gravis morbus, puerperis intra primam & alteram hebdomadem a partu contingens, ab occluso isto fonte repetendus est.

Jam vero supra, capite de uteri inflammatione, de isto vitio, ejusdemque curandi ratione praeceptum est. Et pitulae quidem balsarnicae Beccheri aut Statilii, una cum venie sectione in pede, si prorsus fluxus suppressus est, & anxietas febrilis intempestive urget , omnibus aliis remediis palmam fere praeripiunt, tam in promovendo parciore fluxu , quam suppressB revocando. tD' 3. J89. Quod si autem fluxus iste per dolores spurios saltem& ob ninguinis lentorem , ut persaepe fieri solet, retardatur, nec ista quantitate, ut alia S puerperae Consuetum , legitime procedit; tunc utilissime Ventri imo cataplasma emolliens applicatur, intusque simul laudantini liquidum Syden hami iterate datur, aut infusum eX matricaria, arnica & mille folio bjbitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION