Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

TITI

LUCRETII CAR I

D. LAMBINO AUCTO RE.

D p patria T. Luc lis T 11 CAR 1 constat inter omnes ἰidque vel ex ipsius poetae te limonio intelligere licet, eum Romanum esse. Itaque quod de T. pompolito Attico scripsit Cornelius Nepos munus Fortunae fuisse, quod in ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, υτ eandem patriam haberet, & dominam Ac. hoc idem de T. Lucretio dicere licet, eandem urbem ejus patriam fuisse ,& gentium dominam ; siquidem Roma patria ejus est, ut est. Atque haec quidem de patria. De genere autem , gentis Lucretiae sitisse T. Lucretium inomen ipsum declarat. porro autem gens Lucretia quam clara atque antiqua fuerit , argumento sunt Lucretii Tricipitini, Triones, Ofellae, Vespillones, Galli. Quod vero ad cognomen attinet, tametsi rarius in Fallis, A ceteris monumentis compareat , Romanum esse tamen Sc ex Elegiis nonnullis

12쪽

p. Ovidii, Lex Epigrammatis M. Valerii Martialis, uatelligerelice: Sed credibile est hujus familiae Lucretios, e si e stri ordine

contentos, populi honores non magnopere expetiisse : quod nemo mirabitur, qui legerit C. Marcenatem Vipsannim, cum S Caesari A ligusto, A M. Agrippae carissimus, atque adeo intimus esset, ideoque amplissimos honores capere, atque ad Senato rium ordinem pervenire posset, angusto tamen clavo contentUm fuisse. Licet etiam dicere Lucretium nostrum e Vespillon una aut Ofellarum familia fuisse duoque cognomina habuisse ;cum ad commune totius familiae cognomen aut Vespillonis , aut Ofellae , cognomen Cari accessisset, vel propter ingeri imagnitudinem ac praestantiam , vel propter morum suavitatem& comitatem, vel propter aliquid tale. Quod ut facilius credam facit vel Q. Lucretius Vespillo jurisperitus, quem commemorat M. Tullius in Bruto : vel Q. Lucretius Ofella , quem idem ibidem scribit aptiorem fuisse concionibus, quam judiciis; de quo forta e & Velle jus pate; cuius lib. et verba iacit: vel potius alter Lucretius Vespillo , cujus M. Tullius mentionem facit lib. 8 ad Atti c. epist. s. &C. Caesar lib. 1 L 3 de bello civili; ut credibile sit, Lucretium poetam hortim alicujus si atrem germanum, aut patruelem suis c. Ne pie me movet, quod Caesar lib. 1 de bello civili, Lucreti ita illum Senatorem appellat. feri enim poterat , ut ex eadem familia alius esset equestris, aut etiam plebeii ordinis, alius senatorii. Quod si cui mirum videatur , consideret M. Tullium

13쪽

VIT A.

Ciceronem, & Q. Tullium ejus fratrem , eqsiestri loco esse natos. Finge igitur ex his duobus fratribus alterum se ad honores petendos, & rempublicam gerendam contulisse : alterum luce populari curere , suum negotium agere, intra pellitulam se continere voluisse, quod tamen secus famina est;)sed finge ita evenisse , procul dubio is, qui aedilitatem majorem , praeturam , constitatum adeptus esset, ut Marcus, Sena

torii ordinis fastiis esset: ille alter, qui nullum magis Matum gessisset, in equestri ordine mansisset. Hoc idem de nostro Tito dicere licet, eum equestri ordine contentum fuisse, cum ejus propinqui, quod se ad rempublicam administrandam , &ad magistratus gerendos contulerant, Senatores facti essent. Quo posto & coiicesto , licebit eum referre in familiam aut Ve pillonum, aut Ofellarum , ut praeter praenomen Titi, &nomen Lucretii, A cognomen Cari, vel sic appelletur T. Lucretius Vespillo Carus; vel sic , T. Lucretius Ofella Carus. De duobus cognomentis autem dubitari non debet. Nullum enim dubitandi locum relinquunt P. Cornelius Lentulus Sura , P. Cornelius Lentulus Spinther, Q. Fabius Maximus Verrucosus, L Cornelius Sylla Felix , L. Calpurnius piso Frugi ; tialis, quos longum fit enumerare. Haec sunt, quae de T. Lucretii genere comperta sunt. Eusebius autem Pamphili F. eum natum esse tradidit Olympiade CLXXI, hoc est, Cli. Domitio Ahenobarbo , 9 C. Casso Longino Coss. an. ab U. C. isCLvii. Alii, Olympiade CLXXI i , hoc est, L. Licinio Crasso, A Q. Mucio Scaevola Coss. an. U. C. IICLVIII. Ex quo apparet, eum M. Tullii,

a iii

14쪽

T. LUCRETII

Cicerone annis XII aut XI natu minorem fuisse; siquidem M.

Tullius natus est Q. Serviso Caepione , A C. Attillo Sarano Coss. Et ita T. Lucretium Carum, C. Iulium Caesarem, Q Tulliit in Ciceronem , C. Valerium Catullum , T. Pomponium Atticum & horum aequales non longe adm0dum inter se aetatibus distitisse Quod ad vitae studium attinet, credibile est Lucretium, cum

ad poeticam & philosophiam natus esset ingenioque silo indulgens, & naturam suam ducem securiis , philosophiam Epicuream approbasset, ut sollitiore alvino & commodius philosophari posset, sese Athenas contulisse , ibique Zenonem illum , Epicureorum Coryphorum, audivisse , atque hoc pacto totam Epicuri disciplinam accurate cognovisse atque perdidicisse.

Cum esset igitur Lucretius ad poeticam factus natura, ingeniique acumine excelleret, conteratis popularibus honoribus, qui non solum equestri ordini, verum etiam plebeio patebant

certe majoribus ejus & propinquis patuerant,) sive quod a

populari levitate abhorreret natura , sive quod vitam suam ei disciplimae, quam sequeretur, qdamque amplexus esset, consentaneam esse vellet, sapientem enim ad rempublicam acce surum negabat Epicurus,) constituit se intra fortunam suam continere , perpetuoqlle equestrem dignitatem retinere, neque longius progredi, idque multorum bonorum & clarorum virorum exemplo. Quamvis autem essent hi numero complures , unus pomponius tamen multorum instar ei esse poterat; qui cumpi honores xmplissimos in sua civitate consequi liceret, ita

15쪽

VIT A.

privatus, quamdiu mansit in vita vixit tamen , ut viris totiua

civitatis Romanae amplissimis, & ornatissimis, A nobilissimiqcarissinus fuerit.

Quantus autem poeta sit Lucretius , quam acuto & acriis genio , quanta sit carminis ab eo scripti gravitas ac majestas, quantus ornatus, quam pulchri & praeclari versus , quanta sermonis elegantia, integritas, atque , ut ita dicam , sanitas, cum omnes eruditi, qui hodie vivunt, intelligunt ; tum qui

patrum nostrorum aetate florue punt, eo maxime declararunt,

quod hunc poetam inprimis amabant & lectitabant. Sed ultima illa & maxime veneranda, utpote nondum peregrinis sordibus oblita, antiquitas non obscure id significavit. Satis vero interdum mirari non possiim, quae tanta fuerit in Quintiliano judicii perversitas, ut primum cum Macro Lucretium , hoc est , cum musca elephantiam, compararit, cum sint inter se maxime dispares ac diis fles. Macrum autem eum significo, quem Quintilianus noverat. Nam is, qui hodie estis manibus, non est Macer germanus, sed alius quidam pseudo macer, in antiqui & veri Macri locum subditus. Deinde scripserit, utrumque esse quidem legendum, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentlae, faciant. postremo subjunxerit, elegantem esse utrumque in sua materia; sed alterum humilem, alterum disticilem. Nam primum Lucretius non fuit cum Macro comparandus , propterea quod nihil habent inter se simile. Deinde quod negat, Lucretii lectione in oratori prodeste posseat corpus eloquentiae constituendum; nihil unquam Quinti

16쪽

VIII

lianus minus vere l0cutus est. Nam sive verba simplicia, ac propria , Ν elocutionem ipsam spectes, paucis admodum verbis exceptis, quae poeta aut suo iure siluit, aut ab Ennio S aliis ficta usurpavit, potest orator ex sermonis genere, quo Lucretius est usus, orationem suam efficere primum puriorem atque elegantiorem , deinde uberiorem ac nitidiorem : sive te ad rerum tractandarum ranonem convertas, habet, unde facere possit orationem elatiorem, grandiorem, excelsiorem. Quemadmodum enim M. Tullius periclem illum, qui sui gurare , tonare, permiscere Graeciam dicebatur, eo ceteris

oratoribus praestitisse dicit . quod Anaxagorae physici auditor fuisset: A Demosthenem illum, quem Longissus scribit, ignis

instar, eorum, quos assicere velit, animos incendere atque inflammare, tanto majorem evasisse, quod Platonem in Academia de rebus a sensu populari remoris Asputantem audivisset: ita arbitror, eum oratorem, qui studiose Lucretium legat, multo maiores in dicendo sonitus editurum , multoque vehementius animos auditorum quasi percussurum , & , quocunque volet, impulsurum. Neque tamen hoc ita accipi velim , quasi hoc sentiam , disputationem de Atomis, & de earum concursione fortuita , & de earum motu triplici, & similibus rebus, ad eloquentiae incrementum ac pondus acquirendum oratori pro futuram : sed hoc sentio , hoc dico, detracta certorum librorum materia , ejus tractandae rationem ac figuras oratori magnos & uberes fructus allaturas , magnoque adjumento ad elo luentiam omnibus suis partibus absolutam comparandam futuras ; & oratorem ab hujus poematis lectione profectum ,

17쪽

orationem confectitrum longe grandiorem magis sonoram , magis arduam, excelsam, magis denique , ut ita dicam , exi tructam, atque exaggeratam.

Jam quod idem Quintilianus ait, Lucretium esse dissicilem, quid diceret, si his temporibus natus esset, quibus a certis hominibus ita depravatus est, ut vix ejus pristina facies agnos catur, cum & aetati Lucretii paene vicinus, A Lucretii exemplaria integra L emendata , aut certe quam minime corrupta mendosa habens, haec scripserit tamen λ Atqui nihil est in Lucretio magnopere dissicile homini tolerabiliter erudito , Τί in disciplina Epicuri non omnino hospiti: quia pleraque in eo sunt, quae non debet ignorare homo honesto loco natus, y liberaliter educatus, & bonis artibus eruditus, nedum is, qui est orator aliquando futurus, & apud pontifices, apud imperatores, apud reges, apud populos opulentos ac potentes magnis de rebus verba facturus. Tali igitur ingenio praeditus atque ornatus, talibusque ad jumentis partim a natura, partim a studio S doctrina instructu; Lucretius sese ad scribendii in de natura rerum contulit, scribendi quidem genus & figuras de grandiloquentiam Empedoclis secutus; materiem vero , & res ab Epicuro , cujus diiciplinam tib decreta adamarat, inlituatuS. Quo mortis genere exstinctus si Lucretius, dissicile dictu est ; neque multo facillus est dicere , quoto suae aetatis anno evita diices eiit. Plerique murtuum esse ferunt anno aetati S

18쪽

T. LUCRETI l

xLIU , Cn. pompejo Magno ill Caecilio Metello pio Cossan. ab U. C. II CL1. eodem die quo p. Virgilium Mar0nem natu in esie nonnulli scriptum reliquerunt. Nolunt autem elim , aut sua sponte mortem obiisse, aut alicujus morbi vi ut fit, consumtum este , sed , ut eliis obitum τρὰ γικωτερον iaci 4nt, scdibunt eum sibi ipsis in manus attulisse. Alii taedio vitae, fili Od

patriam suam ambitione , avaritia , luxuria discordia , &simili ius civitarum , quae diu soruerunt, & jam seliescunt, morbis D inare atque afflictari videret. Alii aegritudine animi , piod Memmii fui, qui in exsilii im pulsus erat, tristem casum a quo animo ferre non posset. Alii furore percitum, in qNem

Lucilla , sive uxor, sive amica , amatorio poculo porrecto , eum imprudens adegerat, cum ab eo amari, non et necem inferre , aut bonam mentem adimere vellet.

Quoniam autem de numero librorum a Lucretio scriptorum nonnulli dubitarunt, & levit limis argumentis adducti, plures cpiam sex ab eo scriptos esse existimarunt, videtur hic error inludendus, atque haec dubitatio tollenda. Omnino igitur sex libros dumtaxat de natura rerum scripsit T. Lucretius Carus Cujus rei cum sint mihi illa quoque argumenta non imbecilla ; primum , quod grammatici veteres, aliique scriptores. Festus , Nouius , Diomedes, priscianus, probus, Cari suis, Donatus, Servius, Tertullianus, Arnobius, Lactantius, nullum Luci et si librum ultra sextum commemorant. Deinde , quod ex his sex libris solis tota Epicur: ratio sententia ac doctrina . liuae quidem ad naturae explicationem pertineat, continetur; aeque quidquam amplius, quod quis de ea dicere queat, reli-

19쪽

VIT A.

quum est. Et tamen multa de continentia, A parcimonia invictu, de honoribus contemnendis, de luxuria & mollitie aspernanda , & de ceteris rerum ad philosophiam moralem pertinentibus accedunt.. Consilium denique Lucretii est, animi tranquillitatem , αταξι ιν illam , quam crebro habebat in ore Epicurus, homi nibus afferre. Quoniam autem duae res i primis homines sollicitant A conturbant, ut ille putabat, Religio , hoc est , timor Deorum inanis, vitaeque beatae mimicus atque in sellus; δέ metus mortis: his duobus animorum qiiasi pestibus 9 cru cibus couatur eos liherare , ostendendo primum , nullam esse Deorum providentiam , deinde nullum sensum post vitam remanere , aut mosque esse mortales. Quibus vehementer errat Epicurus, A nos Christiani ab eo valde dissentimus Quoniam igitur neutrum horum facile expedire poterat Lucretius, nisi natura retram perspecta & cognita, omnem operam suam in explicanda ratione Naturae ponit. Itaque docet mundum sine conssilio Deorum , Atomorum concursu fortuito esse factit in , k Mundos esse innumerabiles, eodem modo creatos, eo Ile Omnes esse interituros. Ac totum quidem librum tertium in disputatione de anima consumst: ceteros vero in diversis ac variis quaestionibus, quas lector ex indice earum rerum, quae in singulis libris tractantur, facile cogn0scet.

20쪽

N OTITIA LITERARI A

T . LUCRETIO CARO

Ex lo. Alb. Fabricii Bibliotheca Latina a Io. Aug. Ernesti auctius edita Tom. I, cap. 4,L Γ C R E T I I aetas. I 1 Tus LUCRETI Us CARUs, patria ut videtur Bom nias, natus est, teste Eusebio, Olynap. III, 2. anno V.C. 6 9. ante Christum 9 . Possea amatorio poculo λ iκ furorem versus , cum aliquot libros per intervalla insaniae λ conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, priapria se manu intersecit anno aetatis quadriage simo quarto , U. C. 7O3 3 , ante hristum 3 i. Plitioso pluis de Epicuri schola acuti stimus, quem qui legunt, videntur , ut IX , 3 ait itruvius , cum eo velut coram de rerum natura disputare: Poeta sublimis, idemque elegans & multae artis luminibus pictus, ac latinae linguae auctor egregius. De hoc Caspar Bartaein lib. et Miscell. 1. Euseb. Chron. Prosper in Chron. Pomponius Sabinus ad irg. G. J II, 2oa , hippomanem bibisse ait. 2. Hoc vix credibile mihi videtur. Neque eo respicere putem Statium lib. et Silva in verbis v. 76. 6 docti furor ar-

tis Lucretii. Poetarum enim sui or laudabili S, ενθουσιασMος.

Pro arduo di item ait Quintilianus X, I. quo sensu etiam Statium intelligit Barthius , qui ad ejus verba conserendus, T. I, p. 26o seqq. ubi veterum lo

ca eum laudantium vel testimonio eius libenter utentium.

Lucretii assignat Ι . Vositus p. 8 3 ad Catullum , e Scriptore vitae Virgilii

SEARCH

MENU NAVIGATION