Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LIBER QUARTUS.

unc age, quo pacto Nareis adjectus odoris Tangat , a gam. primum res multas este necesse 'st , Unde suens volvat varius se fluctus Odorum. Nam suere, Sc mitti volgo , spargiqne putandum 'st. Verum aliis alius magis est Animantibus aptus Dissimile is propter formas ideoque per auras Mellis Apes quamvis longe ducuntur odore ;Volturiique cadaveribus ; tum fila ferarum Ungula qΗo tulerit gressiim, promissa Catium vis. Ducit; & humanum longe praesentit odorem

Romhilidarum arcis servator , candidus Anser. Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque pabula ducit, Sc a taetro resilire vellens Cogit; eoqiae modo servantur saecla ferarum.

Hic Odor ipse igitur, nareis quicunque lacessit , Est alio ut possit permitti longius alter.

Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorVm , Quam Sonitus, quam Vox , mitto jam dicere, quam rQuae feriunt oculorum acies, visumque lacessunt. Errgbundus enim tarde Venit, ac petit iunte , Paulatim facilis distractus in Aeris auras: Ex alto primum quia vix emittitur ex re. Nam penitus fuere atque recedere rebUS Odore9..

Significat, quod fracta magis redolere videntur Omnia , quod contrita, quod igni conlabefacta, Deinde videre licet, majoribus es e creatum principiis Voci: quos iam per saxea septa Non penetrat, qHa Vox volg0 Sonitusque feruntur. Quare etiam quod olet, non tam facile es e videbis Investigare, in qua sit regione locatum. Refrigescit enim cunctando plaga per auras;

192쪽

Nec calida ad sensum decurrit nuntia rerum. Errant saepe Canes itaque, A vestigia quaerunt. Nec tamen hoc solis in odoribus, atque Saporum pro In genere est sed item Species rerum atque Colores Νon ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, Ut lion sint aliis quaedam magis acria visu. Quin etiam Gallum , noctem explaudentibus alis

Auroram clara consuetum voce vocare, pis

Nenu queunt rapidi contra constare Leones, Inque tueri: ita continuo meminere fugai:

Νimirum , quia sunt Gallorum in corpore quaedam Semina , quae, cum sunt oculis immissa Leonum , pupillas interfodiunt, acremque dolorem 72OΡraebent, ut nequeant contra durare feroces;

Cum tamen haec nostras acies nil laedere possint: Aut quia non penetrant , aut quod penetrantibus illis Exitus ex oculis liber datur, in remeando Laedere ne possint ex ulla lumina parte. 7 et sΝunc age, qΠae moveant Animum res, accipe , & unde , Quae veniunt, veniant in Mentem , percipe paucis. principio hoc dico, rerum Simulacra vagari Multa modis multis in cunctas undique parteis Tenuia , quae facile inter se junguntur in auris, 73o Obvia cum veniunt, ut aranea bractea itie auri. Quippe etenim multo magis haec sunt tenula textu , Quam quae percipiunt oculos, visumqtie lacessuiat: Corporis haec quoniam penetrant per rara , cientque Tenuem Animi naturam intus, sensumque lacessunt. 73 SCentauros itaque & Scyllarum membra videmus, Cerbereas lite canum facies, simulacraque eorum, Quorum morte obita tellus anmplectitur ossa:

193쪽

omne genus quoniam passim simillacra feruntur, partim sponte sua quae fiunt Aere in ipso , 74o partim quae variis ab rebus cumque recedunt, Et quae consistunt ex horum facta figuris

Nam certe ex vivo Centauri non fit imago .

Nulla fuit quoniam talis natura animalis. Verum ubi equi atque hominis casu convenit imago , 743 Haerescit facile extemplo , quod diximus ante ,

propter subtilem naturam I tenuia texta. Cetera de genere hoc eadem ratione creant Ur. Quae cum mobiliter summa levitate feruntur, Ut prius ostendi, facile uno commovet ictu Iso

uaelibet una animum nobis subtilis imago. Tenuis enim mens est, I mire mobilis ipsa Haec fieri ut memoro) facile hinc cogit Oseere possis, Quatinus hoc simile est oculis, quod mente videmus , Atque oculis simili fieri ratione necesse 'st: ues unc igitur quoniam docui, me forte Leones

Cernere per simillacra, oculos quaecunque laces illat: Scire licet, mentem simili ratione moveri per simulacra Leonum cetera , qllae videt aeqlle, Nec minus, atque oculi: nisi quod mage tenuia cernit. 76o Nec ratione alia , cum somnus membra profudit,

Mens animi vigilat, nisi quod simulacra laces uni,

Haec eadem nostros animos, quae, quom vigilamus: Usque adeo. certe ut videamur cernere eum, fidem

Reddita vitai jam mors es terra potita 'st. 76sΗ0c ideo fieri cogit Natura , quod omnes Corporis effecti sensus per membra quiescunt, Nec possunt falsum veris convincere rebus. Praete ea , Meminisse jacet, languetque sopore ,

194쪽

T LUCRETII

lam pri lem , quem Mens vivum se cernere credit. Quod superest, non est mirum , Simulacra moveri , Brachiaque in numerum jactare, A cetera membra. Nam si, ut in somnis facere hoc videatur imago.Quippe , ubi prima perit, alioque est altera nata 7 7 sEudo statu, prior haec gestum mutasse videtur. Scilicet id fieri celeri ratione putandum 'st. Multaque in his rebus quaeruntur, multaque nobiSClarandum 'st , plane si res exponere avemUS. Quaeritur in primis, quare , quod quoique libid0 78ο Venerit, extemplo Mens cogitet ejus id ipium

Anne voluntatem nostram Simulacra tuentur ξEt simul ac volumus, nobis occurrit Imago ZSi Mare, si Terram cordi 'st , si denique Coelum .

Conventus hominum, pompam , Convivia, pugnas , 783Omnia sub verbo ne creat Natura , paratque t Quom praesertim aliis eadem iii regione locoque Longe dissimile is Animus res cogitet omnis tQuid porro , in numerum procedere quom Simulacra Cernimus in Minnis, A mollia membra movere , 79OMollia mobiliter quom alternis brachia mittunt ZΕt reperunt oculis gestum pede convenienti Scilicet arte madent Simulacra , k 409a vagantur, Nocturno facere ut possint in tempore ludos tAn magis illud erit verum, quia tempore in uno 79s Cum sentimus id : ut cum vox emittitur una: Tempora multa latent, ratio quae comperit esse: propterea fit, uti quovis in tempore quaeque

Ρ esto stat Simulacra i scis in queisque parata ξTatim est mobilitas, & eorum c0pia tant.. Soo

195쪽

LIBER QUARTUS. IJ J

Et quia tenuia sunt, nisi se contendit, acute Cernere non potis esst Animus , proinde omnia , fidae sunt Praeterea , pereunt, nisi sic sese ipse paravit. Ipse parat sese porro , speratque i liturlim , Ut videat, quod consequitur rem quamque : sit ergo 8os Oniae vides, Oculos etiam, quom , tenula qine stat, Cernere coeperunt, contendere se , at ille parare , Nec sine eo fieri posse , ut cernamus aclite tEt tamen in rebus quoque apertis noscere possis, Si non advertas animum, proinde esse . quas omni 8io Tempore semotae fuerint, longeque remotae. Cur igitur mirum est, Animus si cetera perdit,

Praeter quam quibus est in rebus deditus ipse λDeinde ad opinamur de signis maxima parvis: Ac nos in fraudem induimus, frustramur & ipsi. 8 is Fit quoque , ut interdum non suppeditetur imago Ejusdem generis sed Femina quae fuit ante ,

in manibus Vir tum facti is videatur adesse :Aut alia ex alia facies aetasque se litatur: uod ne miremur, Sopor atque Oblivia curant. 8ao

illud in his rebus vitium vehementer , & istum

Effugere errorem , vitare ille praemeditator, Lumina ne facias oculorum clara creata, Ρrospicere ut possimus: et, ut proferre Viai

proceros passus, ideo fastigia posse 8 3

Surarum ac Feminum pedibus fundata plicari: Brachia tum porro validis ex apta lacertis Esse , Manusque datas iitra sile a parte ministras, Ut facere ad vitam possimus, quae foret illas. Cetera de genere hoc, inter qmecunque pretantUr, 83OOmnia perversa praepostera sunt ratione.

196쪽

T. LUCRETI II 6

Nil adeo quoniam uatum 'st in Corpore, ut uti possiemus, sed quod natum 'st, id procreat usum :Nec fuit ante Videre oculorum lumina nata Nec dictis orare prius litam Lingua creata 'st : 83 Sed potius longe Linguae praecessit origo

Sermonem; inultoque creatae sunt prius Aures Quam Sonus est auditus: omnia denique membra Ante fuere sit opinor,) eorum quam foret usus. Haud igitur potuere utendi crescere causa. 84

At contra conferre manu certamina pugnae, Et lacerare artus, foedareque membra cruore , Ante fuit multo quam lucida tela volarent. Et volnus vitare prius natura coegit,

Quam daret obiectum parmai laeva per artem. 84 Scilicet L festum corpus mandare quieti Multo antiquius est , quam lecti mollia strata. Et sedare sitim prius est, quam pocrita , natum. Haec igitur possent utendi cognita causa Credier, ex iis ii quae sunt vitaque reperta. 8 Oilla quidem seorsum sunt omnia , quae prius ipsa Nata , dedere suae post notitiam utilitatis. Quo genere in primis Sensus & Membra videmus. Uare etiam atque etiam procul est , ut credere possis, Utilitatis ob ossicium potuisse creari. 8 sillud item non est mirandum , Corporis ipsa Quod natura Cibum quaerit quoiusque animantis. Quippe etenim fuere atque recedere corpora rebUSMulta modis multis docui: sed plurima debent Ex animal thlis iis, quae sunt exercita motu ; 86OMultaque per sudorem ex alto pressa feruntur, multa per os exhalantur, quom languida anhelant.

197쪽

His igitur rebus rarescit Corpus & omnis

Subruitur natura; dolor quam consequitur rem : 'ropterea capitur Cibus, ut suffulciat artus, Et recreet vi reis interdatus, atque patentemper membra ac venas ut amorem obturet edendi.

Humor item discedit in omnia , quae loca cunqHeposcunt Humorem, glomerataque multa vaporis Corpora, quae stomacho praebent incendia nostro , Dissupat adveniens liquor, ac restinguit, ut ignem , Urere ne possit calor amplius aridus artus. Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro Abluitur , sic expletur jejuna cupido. Nunc qui fiat, uti Ρasus proferre queamus, Cum volumus, varieque datum sit membra movere, Et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri Corporis insuerit, dicam : tu percipe dicta. Dico , Animo nostro primum simulacra meandi Accidere, atque Animum pulsare , ut diximus ante. Inde Voluntas fit: neque enim facere incipit ullam

Rem quisquam , quam Mens providit, quid velit, an At, quod providet, illius rei constat Imago.

Ergo Animus cum sese ita commovet ut velit ire in lire gredi, ferit extemplo, quae in Corpore toto per membra , atque artus, Animai dissita vis est: Et facile 'st factu , quoniam conjuncta tenetur. Inde ea proporro Corpus ferit, atque ita tota pati latim moles protruditur , at ille mo Vetur. praeterea , tum rarescit quoque Corpus, & ger

Scilicet ut debet, qui semper mobilis exstat, per patefacta venit, penetrat lite foramina largus; Et dispergitur ad parteis ita quasque minutas

198쪽

' Corporis: hinc igitur rebus fit utrinque duabus,

Corpus uti, ut Navis velis Ventoque , feratur.

Nec tamen illud in his rebus mirabile conflat, Tantula quod tantum Corpus Corpuscula possint

Contorquere, & onlis totum convertere nostrum.

Quippe etenim Ventus subtili corpore tenuis

Trudit agens magnam magno molimine Νavim : 9oo Et manus una regit quantovis impete euntem: Atque Gubernaclum contorquet quolibet unum :Multaque per trochlaeas & tympana pondere magno Commovet, atque levi sustollit Machina uisu Νunc quihus ille modis Somnus per membra quietem 9o Inriget, atque Animi curas e pectore solvat; Suavidicis potius, quam multis versibus, edam :Parvus ut est Cycni melior canor, ille Gruum quam Clamor, in aetheriis dispersus nubibus Austri. Tu mihi da tenueis aureis, animumque sagacem, PIO Ne fieri negites, quae dicam posse; retroque Vera repulsanti discedas pectore dicta :Tutemet in culpa quom siri, ne cernere possis. principio Somnus fit, ubi est distracta per artus Vis Animae, partimque foras ejecta recessit: 9i s

Et partim coli trusa magis concessit in altum Dissolvuntur enim tum demum Membra , suunt lite.

Nam dubium non est, Animai quin opera sit Sensus hic in nobis, quem cum Sopor impedit esse, Tum nobis Animam perturbatam esse putandum 'st , 92oΕjestamque foras; non omnem; namque jaceret AEterno Corpus perfusum frigore lethi: Quippe ubi nulla latens Animai pars remaneret lia membris. cinere ut multa latet obrutus Ignis,

199쪽

Unde reconsari Sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere Flamma.

Sed quibus haec rebus novitas confietur, & unde perturbari Anima & Corpus languescere possit,

Expediam : tu fac, ne Ventis verba profundam.

Principio , externa Corpus de parte necessiim 'st, Aeriis quoniam vicinum tangitur adris, Trindier, atque ejus crebro pulsarier ictu. Proptereaque fere res omnes, aut Corio Lint, Aut Sela, aut Conchis, aut Callo, aut Cortice tectae. Interiorem etiam partem spirantibus Aer Verberat hic idem, cum ducitur, atque restatUr. Quare utrinque sectis quom Corpus vapulet, S llona

Perveniant plagae per parva foramina nobis Corporis ad primas parte is , elementa ille prIma; Fit quasi paulatim nobis per membra ruina. 9ήo Conturbantur enim positurae principiorum Corporis atque animi, sic, ut pars inde Animai Eliciatur introrsum pars abdita cedat; pars etiam distracta per artus, non queat esse Conjuncta inter se nec motu mutua fungi: 94 Inter enim sepit aditus Natura viasque. Ergo Sensus abit inlitatis motibus alte. Et quoniam non est, quasi quod suffulciat artu , Debile fit Corpus, langue scrint omnia membra :brachia, palpebraeque cadunt, Poplites ille pr0cumbunt. 93o Deinde cibum sequitur Somnus, quia, quae facit Aer, Haec eadem C shus, in venas dum diditur omneis,

sisticit: & multo Sopor ille gravi miis exstat, Quem satur, aut lassus capias; quia plurima tum se

Corpora conturbant magno contusa lab0re.

200쪽

T. LUCRETII

Fit ranione eadem conjectus porro Animai

Altior, atque foras ejectus largior ejus,

Et divisior inter se , ac distractior intus. Et quoi quisque fere studio devinctiis adhaeret,

Aut quibus in rebus multum sumus ante morati , 96o Atque in qua ratione fuit contenta magis Mens, in Somnis eadem plerumque videmur obire: Causidici causas agere & componere leges: In duperatores pugnare , ac proelia obire :

aulae contractum cum ventis cernere bellum: 963Nos agere hoc autem, Κ Νaturam quaerere rerum Semper, & lnventam patriis exponere charti S.

Cetera sic stridia atque artes plerumque videntur In Somnis Animos Hominum frustrata tenere. Et, quicunque dies multos ex ordine ludis V okdsiduas dederunt operas, plerumque videmus, Quom jam destiterint ea Sensibus usurpare, Reliquas tamen esse vias in Mente patenteis, Qua pol sint eadem rerum Simulacra venire. Permultos itaque illa dies eadem obversantur 9 7sAnte oculos , etiam vigilantes ut videantur Cernere saltanteis, & mollia membra moventeis; Et citharae liquidum carmen , chordasque loquenteis Auribus accipere , A consestim cernere eundem , Scenaique simul varios splendere decores. 98o Usque adeo magni refert studium atque voluntas,

Et quibus in rebus consuerint esse operati Non domines solum, sed vero Animalia cuncta. Quippe videbis Equos forteis, cum membra jacebunt, In Somnis sudare tamen, spirareque saepe , 98 Et quasi de palma summas contendere vi reis,

SEARCH

MENU NAVIGATION