Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

LIBER QUINTVS. I 8i

Quod si jam rerum ignorem primordia quae sint,

Hoc tamen ex ipsis Coeli rationibus ausim Confirmare , allisque ex rebus reddere multis, Νequaquam nobis divinitus esse paratam Naturam rerum ; tanta stat praedita culpa. 2oo

principio, quantum Coeli tegit impetus ingens, Inde avidam partem Monteis, Silvaeque ferarum os edere, tenent Rupes, vastaeque paludes, Et Mare, quod late Terrarum distinet oras. Inde duas porro prope parte is fervidus Ardor, et os Assiduusque Geli casus mortalibus aufert. Quod superest arvi, tamen id Natura sua vi

Sentibus obducat, ni vis Humana res stat, Vitai causa valido consueta bidenti Ingemere , Ν terram pressis proscindere aratris. a IO Si non foecundas vertentes vomere glebas, Terraique solum subigentes cimus ad ortus; Sponte sua nequeant liquidas exsistere in auras. Et tamen interdum magno quaesita labore, Cum jam per torras frondent, atque omnia florent , ais Aut nimiis torret fervoribus aetherius Sol,

Aut subiti perimunt imbres, gelidaeque pruinae,

Flabraque ventorum violento turbine vexant praeterea genus horriferum Natura Ferarum, Humanae genti in sestum , terraque marique , 222

Cur alit, atque auget 8 Cur Anni tempora morbos Apportant Z Quare Mors immatura vagatur tTum porro puer, ut saevis projectus ab undis Navita , nudus humi jacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras et 23 lxibus ex alvo matris natura profudit ;

222쪽

Vagituque locum lugubri complet, ut aequUm ,

Cui tantum in vita restet transire malorum. At variae crescunt pecudes, Armenta, Ferae ille :Nec crepitacula eis opit' sunt, nec cuiquam adhibenda 'si Almae nutricis blanda atque infracta loquela :Νec varias quaerunt Velleis pro tempore Coeli. Denique non Armis opus est , non Moenibus altis, Vileis sua tutentur , quando omnibus omnia large Tellus ipsa parit, naturaque daedala rerum. principio, quoniam Terrai corpus, & Humor, urarumque leves animae calidique Vapores, E quibus haec rerum consistere Summa videtur,

Omnia nativo ac mortali corpore constant; Debet tota eadem Mundi natura putari. Quippe etenim quorum parteis & membra videmus Corpore nativo k mortalibus csse figuris Harc eadem ferme mortalla cernimus esse , Et nativa simiai. Quapropter maxima Mundi Cum videam membra ac parteis consumta regigni;

Scire licet. Coeli quoque idem Terraeque biisse Principiale aliquod tempus, clademque futuram. illud in his rebus ne me arripuisse rearis Memmi, quod Terram atque Ignem mortalia sumsEsh; neque Humorem dubitavi Aurasque perire ;Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi. Principio , pars Terrai nonnulla perusta Solibus assiduis, multa pulsata pedum Vi, pulveris exhalat nebulam , nube isque volanteis, Quas validi toto dispergunt aere venti :pars etiam glebarum ad diluviem revocatur Imbribus , A ripas radentia fiumina rodunt.

223쪽

Ρraeterea , pro parte, sua quod citaque alid auget, Roditur: A quoniam dubio procul esse videtur omniparens, eadem rerum commune sepulchrum ;Ergo J erra tibi limatur, k aucta recrescit. Quod superest , Humore novo mare, fiumiua, fontei SSemper abundare , Ν latices manare perenneis, Nil opus est verbis: magnus decursus a Idarum

Undique declarat: sed primum quidquid Aquai 263 Tollitur, in summaque fit, ut nihil flumor abundet;

Ρartim quod validi verrentes aequora venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius Sol: Ρartim quod subter per terras diditur omneis.

percolatur enim virus, retroque remanat 2 7O

Materies flum oris, & ad caput amnibus omnis Convenit; inde super terras fuit agmine dulci, Qua via secta semel liquido pede detulit undas. Aera nunc igitur dicam, qui corpore toto Innumerabiliter privas mutatur in horas. 27s Semper enim quodcunque fluit de rebus, id omne Aeris in magnum fertur mare: qui nisi contra Corpora retribuat rebus , recreetque fitenteis, Omnia jam resoluta forent, & in Aera versa. Haud igitur cessat gigni de rebus, A in res et 8 o Becidere alsidite, quoniam quere omnia constat. Largus item liquidi foris luminis, aetherius Sol , Inrigat assidue coelum candore recenti, Suppeditatque novo confestim lumine lumen.

Nam primum quidquid fulgoris disperit ei j a. 8S

uocunque accidit: id licet hinc cognoscere possis, Quod simul lac primum nubes succedere Solis cepere , A radios inter qliasi rumpere lucis,

224쪽

T. LUCRETII 18

Extemplo interior pars horum disperit omnis;

Terraque inumbratur, qua nimbi cunque feruntur; 2 o Ut noscas, splendore novo res semper egere,

Et primum jactum fulgoris quemque perire

Nec ratione alia res posse in sole videri perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae iunt, 29s Lumina, pendentes Lychni, claraeque coruscis Fulguribus, pingues multa caligine Taedae Consimili properant ratione , ardore ministro , Suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant ;Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: 3oo Usque adeo properanter ab omnibus ignibus ejus Exitium celeri toleratur origine sammae. Sic igitur, Solem , Lunam , Stellasque putandum Ex alio atque alio lucem jactare sub ortu ,

Et primum quidquid flammai perdere semper; 3 os

Inviolabilia haec ne credas forte vigere. Denique non Lapides quoque vinci cernis ab aevo 8 Non altas Turreis ruere, & putrescere Saxa 8 Non delubra Deum Simulacraque festa fatisci ξNec sanctum numen sati protollere fineis aio Posse λ Neque adversus naturae foedera niti ξDenique non Monumenta virum dilapsa videmus Cedere proporro , subitoque senescere casu ΘΝ0n ruere avolsos Silices a montibus altis,

Nec validas aevi vireis perferre, patique 3 i s Finiti ξ neque enim caderent avolsa repente , Ex infinito quae tempore pertolerassent Omnia tormenta aetatis privata fragore. Denique jam tuere Hoc circum, si praque, quod omnesi

225쪽

LIBER QUINTUS.

Continet amplexu terram ; quod procreat ex se 3 a. OOmnia quod quidam memorant) recipitque peremta:

Totum nativum mortali corpore constat.

Nam quodcunque alias ex se res auget alitque, Deminui debet, recreari cum recipit res.

praeterea, si nulla fuit genital:s origo 3 et Terrai A Coeli , semperque deterna fuere :Cur sit pera bellum Thebanum funera Trojae , Non alias alii quoque res cecinere poetae λQuo tot facta virum toties cecidere ξ nec usquamus ternis famae monumentis insita florent 8 33o Verum ut opinor) habet novitatem Summa , recens ille Natura 'st Mundi, neque pridem exordia cepit.

Quare etiam quaedam nunc Artes expoliuntiar,

Nunc etiam augescunt: nunc addita Navigiis sunt Multa : modo organici melicos peperere sonores. 33IDenique Natura haec rerum Ratioque reperta 'st Nuper, & hanc primus cum primis Ipse repertus Nunc ego sum, in patrias qui possim vertere voces. Quod si sorte fuisse antehac eadem omnia credis; Sed periisse hominum torrenti specta vapore, δη OA ut cecidisse urbe is magno vexamine Mundi, Aut ex imbribus asii luis exisse rapaceis per terras Amneis, atque oppida cooperirisse :Tanto quippe magis victus fateare necesse 'st, Exitium quoque Terrai Coelique futurum. 3η Nam cum res tantis morbis tantisque periclis Tentarentur , ibi si tristior incit huis et Causa; darent late cladem , magnasque ruinas: Fec ratione alia mortales esse videmur Inter nos, nisi quod morbis aegri scimus isdem , 3 Q

226쪽

Atque illi , quos a vita natura removit. Praeterea, qu aecunque manent aeterna , necesse 'st,

Aut quia sunt solido rem corpore, respuere istus, Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat arctas Dissociare intus parteis , ut Materiai 3 sCorpora iunt , quorum naturam ostendimus ante rhut ideo durare aetatem posse per omnem ,

Plagarum quia sunt expertia, jiciat inane , Quod manet intactum , neque ab ictu fungitur hilum :Aut etiam, quia nulla loci sit copia circum , 36o Quo quasi res possint discedere, dissolvique: Sicut Summarum Summa 'st aeterna , neque extra Quis locus est, quo dissiliant: Νoque corpora sunt, quae possint incidere , & valida dissolvere plaga At neque suti docui) solido cum corpore Mundi 363

Natura 'st , quoniam admistum 'st in rebus Inane :Nec tamen est ut inane: neque autem Corpora desunt, Ex infinito qtite possint forte coorta Proruere hanc rerum violento turbine Summam,

Aut aliam quamvis cladem importare peri l. 37ONec porro natura loci spatiumque profundi Deficit, exspergi qito possint moenia Mundi , Aut alia quavis possint vi pilisa perire. Haud igmir lethi praeclusa 'st janua Coelo Nec Soli, Terraeque , nec aliis Ψ litoris undis: 37s Sed patet immani, A vasto respectat hiatu.

Quare etiam Nativa necessum 'st confiteare Haec eadem : neque enim , mortali corpore quae iunt, Ex infinito jam tempore adhuc potuissent Immensi validas aevi contemnere VI reis. 38ODenique tantopere inter se cum maxima Mundi

227쪽

LIBER QUIA TU S. 187

pugnent membra , pio nequaquam concita bello; Nonne vides, aliquam longi certaminis ollis

posse dari finem 8 Vel cum Sol, & Vapor omnis

Omnibus epotis humoribus exsuperarint, 38 Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantiis Tantum luppeditant Amnes, ultro itie minantUr Omnia diluviare ex alto gurgite p0nti: Ne quidquam ; quoniam verrentes aequora Venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius Sol; 39O

Et siccare prius considunt omnia posse , Quam liquor incoepti possit contingere finem.

Tantum spirantes aequo certamine bellum Magnis de rebus inter se cernere certant:

Cum semel in terra fuerit superantior Ignis, 39 Et semel ut fama 'st) Humor regnarit in arvis. Ignis enim superavit ambens multa periistit,

Avia cum phaethonta rapax vis Solis equorum AEthere raptavit toto , terrasque per omneis. At pater Omnipotens ira tum percitUS acri OOMagnanimum phaethonta repenti fulminis i illi Deturbavit equis in terram ; Solque cadenti obvius aeternam suscepit lampada mundi Disjectosque redegit equos , junxitque trementeis: Inde suum per iter recreavit cuncta gubernan S. clos Scilicet, ut veteres Graium cecinere poetae : uod procul a vera animi ratione repulsum. ignis enim superare poteli, ubi Materiai Ex infinito fiant corpora plura coorta

Inde cadunt vires allatia ratione revictae, ΑΙ Aut pereunt rcs exti torrentibus auris. Humor item quoniam coepit superare coortus -

228쪽

T LUCRETII

Ut fama 'st hominum , multas quando obruit Iarbeis: Inde ubi vis aliqua ratione aversa recellit, Ex Infinito fuerat quaecunque coorta , Constiterunt Imbres, & Flumina vim minuerunt

Sed quibus ille modis conjectus Materiai

Fundarit Coelum ac Terram, ponsa de profunda , Solisque & Lunae cursus, ex ordine ponam. Nam certe neque consilio primordia rerum ordine se quaeque, atque sagaci mente locarunt; Nec qNos quaeque darent motus pepigere profecto :Sed quia multa modis multis primordia rerum , Ex infinito iam tempore percita plagis, ponderibusque suis consuerunt concita ferri ,

Omiama odisque coire , atque omnia pertentare, Quaecunque inter se possent congressa creare propterea fit, uti magnum volgata per aevum omnigenos coetus & motus experiundo, Tandem ea conveniant, qIlae Ut convenere , repente Magnarum rerum fiant exordia saepe ,

Terrai, Maris, & Coeli, generis lite Animantum. Hic neque tum Solis rota cerni lumine largo Altivolans poterat, neque magni Sidera mundi, Nec Mare, nec Coelum, nec denique Terra, neque ger ec similis nostris rebus res ulla videri: Sed nova tempestas quaedam , molesque Coorta. Diffugere inde loci partes coepere , paresque

Cum paribus jungi res discludere Mundum , Membra pie dividere, & inagnas disponere parteis omnigenis e principiis, discordia q rum

Intervalla, Vlas, Connexus, ponde P, plagas, Concursus, Motus turbabat , proelia miscens, 41

229쪽

propter dissimile is formas varias lite figuras; uod non omnia sic poterant conjuncta manere, Nec motus inter sese dare convenienteis :Ηoc est a Terris altum secernere Coelum , Et leorsum Mare uti secreto humore pateret, Seorsus item puri secretique aetheris Ignes. Quippe etenim primum Terrai corpora qUJeqsse, propterea quod erant gravia A perplexa , coibant, in medioque imas capiebant omnia sedes: Quae quanto magis inter se perplexa coibant, Tam magis expressere ea , quae Mare, Sidera , Solem, Lunamque essicerent, & magni moenia Mundi. Omnia enim magis lLec e laevibus atque rotundis Semin hus, multoque minori hia' sunt Elementis, Quam Tellus: ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit AEther

Signifer, & multos secum levis abstulit igneis:

Nou alia longe ratione, ac saepe videmus, Aurea cum primum gemmanteis rore per herbas Matutina rubent radiati lumina Solis, Exhalant lite Lacus nebulam, Flilviique perennes: Ipsa quoque interdum Tellus fumare videtur: Omnia quae sursum cum conciliantur in alto , Corpore concreto subtexunt nubila Coelum.

Sic igitur tum se levis, ac diffusilis Ether Corpore concreto circlim latus undique sepsit, Et late dissulas in . omne is undique parteis, Omnia sic avido complexu cetera sepsit. Hunc exordia sunt Solis Lunaeque secuta; Inter utrosque globi quorum vertuntur in auris: ine neque Terra sibi adscivit, neque maximus Ether; q43

230쪽

T. LUCRETII

Quod nec tam fuerint gravia , ut depressa sederent ; ec levia , ut possent per summas labier oras: Et tamen inter utrosque ita sunt, ut corpora viva Versent, & partes ut Mundi totius exstent.

Quod genus in nobis quaedam licet in statione

Membra manere, tamen cum sint ea , quae in OV eantUr.

His igitur rebus retractis, Terra repente, Maxima , qua nunc se ponti plaga caerula tendit, Succidit salso suffudit gurgite fossas: Inque dies quanto circum magis AEtheris aestus, Et radii Solis cogebant undique Terram, Verberibus crebris extrema ad limina apertam , in medio ut propulsa suo conden i coiret Tam magis expressus salius de corpore Sudor Augebat Mare manando camposque natanteis Et tanto magis illa foras elapsa volabant Corpora multa Vaporis & Aeris, altaque Coeli Densebant procul a terris fulgentia templa :sidebant Campi, crescebant Montibus altis Ascensiis: neque enim poterant subsidere Saxa, Nec pariter tantundem omnes succlinabere partes. Sic igitur Tertae concreto corpore pone Us

Constitit atque omnis Mundi quas Limus in imum Confluxit gravis, A subsedit funditus, ut Faex. Inde Mare , inde Aer, inde Ether ignifer ipse Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta ;st leviora aliis alia : A liquidissimus AEther,st que levissimus Aerias super influit auras;

ec liquidum corpus turbantibus Aeris auris Comm scet: snit haec violentis omnia Verti iii bini biis 1 sinit incertis turbare procellis:

SEARCH

MENU NAVIGATION