Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBER SECGΝDUS.

83쪽

T. LUCRETl 1 CARI

RERUM NATURA

LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

I. Ad studium PHlosophiae , quae solet lenire curas, et auImam metu liberare pote J, Memmium suum a v. ι ad ν. 61 Lucrcilia, hortatur. Inde II. de Seminum , seu Alomorum , assectionibus disputat, quarum prima est Motus. Moveri Semina ex reriam generatione demonstratri . Motus vero hic est deorsum: Omnia enim Semina sunt Gravia ; cum autem concurrunt Semina solida , necesse est quoquo versum a se invicem di fili tui. Ita

quaedam Semina aliis implicantur: quae arctius cor uirguutur, res duras et densas constituunt quae laxius , res molles et raras. Quaedam autem Semina nunquam coalescunt; sed, usi ramenta pulveris in radiis Solis videmus , perpetuo motu per Inane feruntur, O alia Corpora subinde percutiunt O a itant, ad v. ι o. III. Ceiaritatem motus Sentinum deor sitim tendenti Duexplicat ad ν. 66. IV. Inde pro more filo quaedam scommata contra illos , qui Providentiam agnoscunt intexit ad M. V. Tum argumentum repetit, asseritqlle , omnia Co/polia deor sum tendere ad M. I s. VI. Deinde Semina deorserim tendentia

a resia linea paululum declina e ; tusi enim declinarent S mi na , nihil linquam , saltem nullum Liberum Arens, oriretur, ad ν. a 93. VII. Demum docet, Eodem motu Semina tum f. ri , quo ab aeterno ferebantur, nec quemqllam huic opinio idissidere debere, quia motus non videt, cum ipsa Semina non po sunt ad M. 372. Secunda Seminum afflio es Figur a docet autem VIII, Semina non esse ei dem Figurae, qzacdam e O rotulida , quaedam quadrata, quaedam laevia , O auct

84쪽

aspera, hamata , Oc. fusoque Ostendit, quae Figurae ama a . quae dulcia , quae dura , quae mollia Corpora componant, ad V. 76. IX. Hanc Figurarum varietatem non esse infinitam , Semina tamen qui dem Figurae infinita ; videlicet rotunda insi-Πita, quadrata, Oc. ad V. 18o. X. Demum ostendit, res non componi e Seminibus ejusdem Figurae , O variis argumentis probat, Concreta omnia Semina variarum Figurarum continere ad v a S. XI. Deinde docet, Semina nullas habere qualitates, quassensibileS vocamus, Colorem videlicet, Saporem, Frigus, Calorem, Oc. Item sensu non donari, quamυis res Coloratae, Saridae , Calidae, Frigidae, O f.nsbites ex iis componantur, ad Vioa . XII. Demum in ita Semina per Infinitum Inane volitantia infinitos Mundos constituere , eoque Mundos augeri aliquando a Seminibus ex Insinito delat is, aliquando etiam, avolantibus in infinitum Seminibus , diminui et dissolvi, ut Plantae, O Animalia nascuntur, adolescunt, senescunt, O

SUAVE mari magno turbantibus aequora Ventis, Ε terra magnum alterius spectare laborem; Non, quia vexari quella illa in lucunda VoluptaS,Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave 'st. Suave etiam, belli certamina magna tueri,

per campos instructa, Tua sine parte pericli; Sed nil dulcius est bene quam munita tene se Edita doctrina Sapientum templa serena Despicere unde queas Alios, passimque videre

Errare, atque viam palanteis quaerere vitae, Io Certare ingento, contendere nobilitate, Nocteis atque dies niti, praest ante labore Ad summas emergere opes, rei limque potiri. O miseras hominum menteisl o pectora caeca l .

Qualibus in tenebris vitae, quantis pie periclis i S

85쪽

Degitur hoc aevi, quodcunque 'les nonne videre , Nil aliud sibi Naturam latrare, nisi ut, culla Corpore sejunctus dolor absit, mente fruati trJucundo sensu, cura semota metuque lErgo corpoream ad naturam pauca videmus Esse opus omnino, quae demant quemque dolorem,

Delicias quoque uti multas substernere possint,

Gratius interdum neque Natura ipsa requirit. Si non aurea sunt juvenum simulacra per aede is, Lampadas igni feras manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur; ec domus argento fulget, auroqlle renidet; ec citharis reboant laqueata aurataque templa :Attamen inter se prostrati in gramine molli

Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae, Non magnis opibus jucunde Corpora curant: praesertim cum tempestas arridet, & anni Tempora conspergunt viridanteis floribus herbas Nec calidae citius decedunt corpore febres,

Textilibus si lii picturis ostroque rubenti Jaciaris, quam si plebeja in veste cithan dii 'st Quapropter, quoniam nil nostro in corpore Gaiae proficiunt, neque Nobilitas, neque Gloria regni:

Quod sit perest, animo quoque nil prodesse putandum

Si non forte tuas Legiones per loca campi Fervere cum videas, helli simulacra cienteis; Fervere cum videas Classem, lateque vagari;

Η is tibi tum rebus timefactae Relligiones Effugiunt animo pavidae, mortisque timores: um Vacuum pectus linquunt, citraque solutum.

Quod si ridicula haec, ludibriaque esse videmus,

86쪽

Re veraque Metus hominum, Curaeque sequaces Nec metuunt sonitus armorum, nee fera tela: Audacterque intor Reges, rerumque potenteis Versantur, neque fulgorem reverentur ab auro, so

ec clarum vestis splendorem purpureai: Quid dubitas, quin omne sit hoc rationis egestas, Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret 8 Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis in Tenebris metuunt: sic nos in Luce timemus 3 SInterdi m nihilo quae sint metuenda magis, quam ute pueri in Tenebris pavitant, finguntque futura. unc igitur terrorem animi tenebrasque necesse

Non Radii solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed Naturae species, Ratioque. 6o

ΝΠnc age , quo motu GENITALI Λ Materiai CORPORA res varias gignant, genitasque resolvant,

Et qua vi sacere id cogantur, quaeve sit ollis Reddita Mobilitas magnum per inane meandi, Expediam : Tu te dictis praebere memento. sue

Nam certe non inter se ili pata cohaeret Materies, quoniam minui rem quamque videmus, Et quasi longinquo fuere omnia cernimus aevo ;Εx oculisque vetustatem subducere nostris: Cum tamen incolumis videatur Summa manere, Topropterea quia, qtiae decedunt Corpora cuique Unde abeunt, minuunt: quo venere, augmine donant illa senescere, at haec contra forescere cogunt. Nec remorantur ibi: sic rerum Summa novatur Semper, A inter se mortales mutua vivunt. Augescunt aliae gentes, aliae mintiuntur:

inque brevi spatio mutantur bcla animantum ;

87쪽

st quasi Chiriores, vitai lampada tradunt. . Si cessare putas rerum primordia posse, Cestandoque novos rerum progignere Mollis: Aulus a vera longe ratione VagdrIS. Nam . quoniam per inane vagantur, cuncta necesse 'it Aut Gravitate sua ferri primordia rerUm, Aut ictu forte alberius: nam cita superne

Obvia cum fixere, fit, ut diversa repente Dissiliant: neque enim mirum Durissima quae sint, ponderibus solidis, neque quidquam a tergis obstet. Et quo jactari magis omnia Materiai Corpora pervideas, reminiscere Totius imum Nil esse in Summa; neque habere , ubi Corpora prima Consistant: quoniam Spatium sine fine, modoque 'st :Immensumque patere in cunitas undique pari eis, pluribus ostendi, & certa ratione probatu 'st Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est Reddita Corporibus primis per inane proflandum:

Sed magis assiduo, varioque exercita molia, partimi intervallis magnis consilia resultant: pars etiam brevibus spatiis nexantur ab ictu. Et qHaecunque magis condenso conciliatu, Exiguis intervallis connexa resultant,

Endupedita suis perplexis ipsa figuris;

Haec validas Saxi radices, A sera Ferri Corpora constituunt & cetera de genere horum paucula: Quae porro magnum per inane Vagantur, Et cita dissiliunt longe, longeque recursant In magnis intervallis: haec Aera rarum Suffc sunt nobis, & splendida lumina Solis Multaque praeterea magnum per inane vagantur,

88쪽

Conciliis rerum quae sunt rejecta, nec usquam Consociare etiam motus p Oidere recepta:

Cujus, uti memoro , rei simulacrum tib imago Ante oculos semper nobis versatur, k instat. Contemplator enim, cum Solis lumina cunque Inserti in fundunt radios per opaca domorum :Multa minuta modis multis per inane videbis Corpora misceri radiorum lumine in ipso: Et velut aeterno certamine proelia pugnasque E ere , turmatim certantia ; nec dare pausam , Conciliis & discidiis exercita crebris: Conlicere ut possis ex hoc, primordia rerum , Quale sit, in magno jactari semper inani. Dumtaxat rerum magnarum parva potest res Exemplare dare, A vestigia notitiai. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est Corposa quae in Solis radiis turbare videntur: Quod tales turbae motus quoque Materiai Significant clandestinos, caecosque subesse. Multa videbis enim plagis ibi percita caecis Commutare viam, retroque repulsa reverti unc huc. nunc illuc, in cunctas denique parteis. Seilicet hic a principiis est omnibus error. prima moventur enim per se primordia rerum: Inde ea, quae parvo sunt Corpora conciliatu,

Et quasi proxinia sunt ad vireis principiorum , Ictibus illorum caecis impulla cientur; Ipsaque, quae porro paulo majora, lacessunt. Sic a principiis adscendit motus, & exit

Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur

Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus;

89쪽

Xec quibus id faciant plagis apparet aperte. Nunc, quae Mobilitas sit reddita Materiai Corporibus, paucis licet hinc cognoscere , MEMMI.

piam in Aurora novo cum spargit lumine terras, Et variae volucres, nemora avia pervolitantes,

Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent: Quam subito s oleat Sol ortus tempore tali Convestire sua perfundens omnia luce, Omnibus in promtu , manifestumque esse videmus. At Vapor is, quem Sol mittit, lumen lite serenum, Non per Inane meat vacuum; quo tardius ire Cogitur aerias quasi cum diverberet undas: ec singillatim corpuscula quaeque Vaporis, Sed complexa meant inter se, conque globata: Quapropter simul inter se retrahuntur, & extra Ossiciuntur, uti cogantur tardius ire. At, quae sunt solida primordia simplicitate. 'Cum per inane meant VacUUm, nec res remoratur

Ulla focis atque ipsa sitis e partibus unum , Unum in quem coepere locum, connixa feruntur: Debent nimirum praecellere Mobilitate, Et multo citius ferri, quam lumina Solis: Multiplexque loci spatium transcurrere eodem Tempore, quo Solis pervolgant fulgura coelum: Νam neque consilio debent tardata morari, Nec perscrutari primordia singula quaeque, Ut videant, qua quidque geratur cum ratione At quidam contra haec , 1 GNARI, Mates ai aturam non posse Deum sine numine rentur Tantopere humanis rationibus, ac moderatis,

Tempora mutare annorum, frugesque creare: Lucretius.

90쪽

T LUCRETII

Nec jam cetera, mortale is quae sit adet adire, Ipsaque deducit dux vitae DIA VOLUPTAS , Ut res per Veneris blanditim saecla propagent, Ne genus occidat Humanum: Quorum omnia causa Constituisse Deos fingunt, sed in omnibu' rebus ipsMagnopere a vera lapsi ratione videntit r. Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, Hoc tamen ex ipsis Coeli rationibus ausim Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis, Nequaquam nobis Divinitus esse creatam 18o Naturam mundi, quae tanta 'st praedita culpa :Quae tibi posterius, MEΜΜΙ , faciemus aperta.

Nunc id quod superest de Motibus expediemus. Nunc locus est , ut opinor, in his illud quoque rebus Confirmare Tibi, nullam rem posse sua vi 18sCorpoream sursum ferri, sursumque meare. Ne tibi dent in eo Flammarum corpora fraudem :Sursus enim vorsus gignuntur, I augmina stimunt NEt sursum nitidae Fruges, Arbustaque crescunt, pondera, quantum in se 'st, cum deorsum cuncta ferant r. I 9s

Nec cum subsiliunt Ignes ad tecta domorum, Et celeri flamma degustant tigna, trabeisque, Sponte sua facere id, sine vi subigente , putandii 'st: Quod genus, e nostro cum missus corpore Sanguis Emicat exsultans alte, spargitque cruorem. 19 Nonne vides etiam , quanta vi Tigna Trabeisque Respuat humor Aquae λ nam quam magi' mersimus altum Directa, A magna vi multi pressimus aegre;

Tam cupide sursum revomit magis, atque remittit, plus ut parte foras emergant, exsiliantque. 2O

Nec tamen haec, quantii 'st in se, dubitamus, opinor,

SEARCH

MENU NAVIGATION