Synodus compsana et campaniensis ab ill.mo et rev.mo domino Mich. Archangelo Lupoli archiepiscopo compsano campaniensis ecclesiae administratore celebrata ...

발행: 1827년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

conditionis , ordinis, dignitatis , vel praeeminentias , pro cadant et inquirant, eosque tanquam de haeresi veheme ter suspectos condignis poenis puniant atque coerceant iis enim , et eorum cuilibet contra eosdem transgressor procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi et puniendi, invocato etiam ad hoc , si opus fuerit, brachii saccularis auxilio , liberam facultatem tribuimus et impertimur. Volumus autem , quod earumdem praesentium ira sumptis etiam impressis manu alicuius Notarii publici su scriptis , et sigillo Personae in Dignitate Ecclesiastica eonstitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur , quas Ipsis originalibus Literis adhiberetur , si forent exhibitas,

vel ostensae.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae deis clarationis , damnationis , mandati, prohibitionis , et in te dictionis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si. quis autem hoc attontare praesumpserit , indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri , ei Pauli Apost

lorum eius se noverit incursurum.

Datum Romas apud Sanctam Mariam Maiorom Atino Incarnationis Domini eae Mill imo Septingesimo Trigesimo octavo Quarto Kalendas Maii Pontificatus Nostri Anno

Octavo.

Naee tamen recolendae Memoriae Benedicto XIV. itidem Praedecessori Nostyo satis non fιerunt. Perer buerat enim sermonibus Permultorum, latam in Clemen. tis dudum mortui literis Excommunicationis Poenamium manuisse , quod Benedictus eas Literas diserte non σου masset. Erat profecto absurdiam contendere sui'eriorum Pontifcum leges obsolescere , nisi a Suocessoribus e rassa apyrobentur ; et Praeterea manifeste Patebat a Benedicto famius Clementis Constitutionem ratam bitam fuisse. Attamen hanc etiam eaoillationem de Seclariorum manibus extorquendam iudicaoit Benedictus, edita noὐa Constitutione, cuius initium se Providas

XV. Kalendas Aprilis Anna Milesimo Septingentesimo

302쪽

Quinquagesinio mimo, qua Clementis Constautionem

totidem oerbis relatam in forma , ut aiunt , meci a , quae omnium a lissima , et emicacissima habetur conis firmaoit. Talis uero est Benedicti Constitutio. Benodictus Episcopus Servus Servorum Dei - Ad

perpetuam Rei memoriam - Providas Romanorum Ponis illicum Praedecessorum Nostrorum leges , arius SanCLiones non solum eas , quarum vigorem Vel temporum lapsu , usi hominum neglectu labefactari aut extitigui posse ver muri, Sed eas etiam , quae recentem vim , plenumque obtinent robur, iustis gravibusqtio id exigentibus causis , novo Auctoritatis Nostrae munimine roborandas confir

Sane felicis recordationis Praedecessor Noster Clemens PP. XII. per suas Apostolicas Litteras Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Trigesimo Octavo quarto Kalendas Maias Pontificatus sui Anno octavo da tas , et Universis Christi fidelibus inscriptas , quarum initium est D Eminenti, nonnullas Societates , Coetus , Conventus , Collectiones , Conventicula , seu Aggregati nes vulgo de' Liberi Muratori, seu des Francs mcons, vel aliter nuncia patas, in quibusdam Regionibus tunc late dissusas , atque in dies invalescentes perpetuo damnavit atque prohibuit , praecipiens omnibus , et singulis Christi fidelibus sub poena Excommunicationis ipso iacto absquo

ulla declaratione incurrenda , a qua nemo per alium , quam per Romanum Pontificem Pro tempore existentem, excepto mortis articulo , absolvi posset , nequis auderet vel praesumeret huiusmodi Societates inire , vel propagare , alit confovere , receptare , occultare , iisque adscribi , aggregari , aut interesse , aut alias , prout in eisdem Literis latius et uberius coutinetur, quarum tenor talis

est , etC. et . etc.

Cum autem , sicut accepimus , aliqui fuerint , quiaSSerore , ac vulgo iactare non dubitaverint dictam Excommunicationis.poenam a Praedecessore Nostro , ut praesertur , impositam non amplius assicere , Propterea quod

303쪽

4psa prasInserta ConstitutIo a Nobis consirinata non se rit , quasi vero pro Apostolicariam Constitiitionum a Pra decessors editarum subsistentia Pontificis Suclessoris ex pro sa confirmatio requiratur. Cumque etiam a nonnullis piis, ac Deum timentibus viris Nobis insinuatum fuerit ad omnia caluinniantium subterfugia tollenda , declarandamque animi Nostri cum eiusdem Praedecessoris mente ac voluntate uniformitatem, magnopere expediens fore ut eiusdem Praedecessoris Co stitutioni novum confirmationis Nostrae sullaagium adiuu-

geremus.

Nos licet hucusquo, dum pluribus Christi fidelibus do

violatis eiusdem Constitutionis legibus vere poenitentibus atque dolentibus , seque a damnatis huiusmodi Societatibus , seu Conventiculis omnino recessuros , et numquam in posterum ad illas et illa redituros ex animo prolitenti hus absolutionem ab incursa Excommunicatione tum autea saepe , tum maxima elapso lithilaei Anno benigns conceSSimus, seu dum iacultatem Poenitentiariis a Nobis deputatis communicavimus , ut liuiusmodi poenitentibus , qui ad ipsos confugerent, eamdem absolutionem Nostro nomine , et auctoritate impertiri valerent, dum etiam forulicito vigilantiae studio instare non praetermisimus , ut a competentibus Iudicibus et Tribunalibus adversus eiusdem Constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit, non quidem probabilia dumtaxat , sed plano evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus animi Nostri sensus, ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum

Clementem Praedecessorem , ut praesertur , impositae vigorem et subsistuntiam satis aperte inferri debuerant ; si- quae autem contrari, do Nobis opinio circumferretur, Nos eam S uri Contemnere PDSsemus , cansamque Nostram iusto Dei omnipotentis iudicio relinquere , ea verba uSur-Pantes , quae olitia intur sacras Actiones recitata suisse constat: Praesta , quaestimus Domine , ut mentium re-Probarum non curemus obloquium , sed eadem praςitato

304쪽

.calcata exoramus , ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis , nec captiosis adulationibus implicari , sed potius amare , quod praecipis r ut habet antiquum Mimale , quod Sancto Gelasio Praedecessori Nostro trisbuitur , et a Venerabili Servo Dei Iosepho Maria Cardi nati Thomasio editum fuit in Missa, quae inscribitur, et

contra obloquentes.

Ne tamen aliquid per Nos improvide praetermissum dici valeret , quo iacile possemus mendacibus calumniis

sementum adimere, atque os obstruere, audito Prius non

nullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. B. E. Carindinalium consilio , eamdem Praedecessoris Nostri Constitutionem Praesentibus , ut supra , de verbo ad verbum insertam in Rrma specifica , quae omnium amplissin a et efficacissima habetur , confirmare decrevimuS , prout eam ex Certa scientia , et Apostolicae Auctoritatis Nostrae pleis Mitudine earumdem praesentium Literarum tenore in omnibus , et Per omnia , perinde ac si Nostris Motu pro Prio , Auctoritate , ac Nomine pri mn m editae suissent,

ConfirmamuS , roboramus, et innovamus , ae PerPetnam vim ut efficaciam habere volumus et decernimus. Porro inter gravissimas praefatae prohibitiovis et damnationis causas in praeinserta Constitutione enunciatas una

est , quod in huiusmodi Societatibus et Conventiculis cuiuscumque Religionis , ac Seciae homines iuvicem cons Ciantur, qua ex re satis patet, quam magna pernicies Catholicae Religionis puritati inferri valeat. Altera est arcium et impervium secreti foedus , quo occultantur ea , quae in huiusmodi Conventiculis fiunt, quibus proinde ea Sententia merite aptari potest , quam Caecilius Natalis apud Ninucium Felicem in ea usa nimirum diversa protulit:

mnesta se/ver publιco gaudent , scelera secreta Sunt.

Tertia est iu iuraudum , quo se huiusin,di secreto inviolabiliter scrvando adstriugunt , quasi liceat alicui cuiuslibet promissionis aut iuramenti obtentu se tueri , quominus a legitima potestale interrogatus omnia lateri teneatur, quaecumque exquiruntur ad dignoscendum , an aliquid in

305쪽

aut Reipublicae statum , et legos. Quarta est, quod huiusmodi cietates non minus civilibus, quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur , quum scilicet iura civili omnia Collegia , et Sodalitia praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur , ut videre est ita Pa declarum Libro xLvH. Tit. 22. de Collegiis, ac Comori in

bus. illicitis, et in celebri Epistola C. Plinii Caecilii S

cundi , quae est Lib. x. in qlia ait edicto suo secutidum Imperatoris mandata vetitum fuisse , ne Ileta riae essent , idest ne Societates et Conventus sine Princiis pis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est , quod iam in pluribus Regionibus memoratas Societates, et AP gregationes Saecularium Principum legibus proscriptae , atque eliminatae fuerunt. Ultima demum , quod apud prudentes et probos viros eaedem Societates et Aggregationes male audirent, eorumque iudicio quicumqua eisdem n mina darent, pravitatis et Perversionis notam incurrerent. Deniqua idem Praedecessor in praeinserta Constit cone Episcopos , et Superiores Praelatos , aliosque L eorum ordinarios excitat , ut pro illius exequutione , si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare non Pra

termittant. Quae omnia et singula non solum a Nobis approbantur , et comiirmantur, eisdemque Ecclesiasticis Superi ribus respective commendantur et iniunguntur, verumeliam Nos ipsi pro Apostolicae sollicitudinis ossicio pra sentibus Nostris Literis Catholicorum Principum , omniumque Saecularium Polestatum opem et auxilium quoad pra missorum essect m invocamus , et enixo studio requirimus , quum ipsi supremi Principes et Potestates electi sint a Deo Delen soles Fidei , Ecclesiae ius Protectores , ideoque eorum munus sit idoneis quibusque rationibus incere , ut Apostolicis Constitiitionibus debitum obsequium , et omnimoda observantia pra tentur , 'qnod iis in memoriam rovocarunt Trident. Synodi Patres Sess. 25. caP. zo, mulis que antea egregie declaraverat Imperator C

306쪽

xolus Magnus suorum Capitularium Tit. I. Caρ. a, ubi post demandatam omnibus sibi subditis Ecclesiasticarum sanctionum observantiam , haec addidit: Nam nullo Pacto agnoscere possumus qualiter Nobis siteles exιstere Possunt, qui Deo infideles , et suis Sacerdotibus inobedientes arearuerint. Quapropter cunctis Dition uua suarum Pra si albus , et Ministris iniungens , ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino Compellerent, gravissimas quotitia poenas adversuS EOS indixit, qui hoe praestare negligerent, subdens inter alia:

Qui autem in his quod absit aut neglιgentes eisqιισinobedientes fuerint inuenti , sciant se nec In Nostro I erio honores retinere , licet etiam fliι Nostri fuerint, nec in Palatio locum , neque Iobiscum , aut cum Nostris Societatem aut Communitatem ullam habere , sed magis sub districtione et ariditate Poenas luent. Volumus autem , ut earumdem praesentium Tran- Sum piis etiam impressis manu alicuius Notarii publici su scriptis, et sigillo Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem fides prorsus adhibeatur , quae ipSis originalibus literis adhiberetur , si forent exhibitae vel

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nOStrae Confirmationis , innovationis , approbationis , commissionis , invocationis , requisitionis decreti et voluntatis infringere, Vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei , ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit in

cursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo ssyligentesimo quinqua gesimo primo decimo quinto kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno undecimo. Utinam , qui rerum tunc potiebantur, tanti haec δε- creta fecissent, quansi tum Ecclesiae , tum Reiptιbι- cae mlus Postulabat. Utinam sibi Persuasissent in Roma nis Pontiscibus Beati Petri Successoribus , non modo

307쪽

EceIesiae unipersae Pastores, et Magistros , sed etiam strenuos eorum dignitatis defensores , et diligentissimos periculorum , quae imminent, indices suspicere se debere. Utinam potestate illa sua tisI essent ad sectas come vellendas , quarum pestifera consilia iis a Sede avo stolica fuerant patefacta. Iam ab eo temPOre rem Plane confecissent. At cum, sive sectariorum fraude res suas callide occultantium , siue i rudentibus nonnullorum suasionibus , causam hanc negligendam , oel saltem l vissime tractandam iudicarerint, ex Meteribus illis vase oonicis Sectis , quae nunquam iri erunt , aliae comPlures exortae sunt multo illis deteriores et audaciores. Has Omnes Meluti sinu suo complecti Misa est Carbonariorum secta , quae ceterarum Princeps in Italia , aliisque non-ntiliis in regionibus 1ahebatur, et in Marios veluti ramos dioisa nomine tenus dioersos, acerrime Catholicam Religionem , et Suρremam quamque ciuilem legitimam P testatem imρυgnandam suscepit. Qua calamitate ut Italiam , aliasqtie regiones , imo et ipsam Pontificiam diationem in quam , impedito tantisper Pontiscio Regia

mine , illa ire serat tina cum externis hominibtis eius ιnoasoribus lιberaret felicis recordationis Pius Seρtinatis, cui Nos suffecti stimus, Carbonariorum Sectam , quo cumqtie tandem nomine pro locorum , id malum, et hominum dioersitate πρellaretur, gravissimis Poenis dam- nuoit edita Idibus Smtembribus anno millesimo octingentesimo Migesimo primo Constitutione , cuius initium Orclesiam a Iesu Christo - mitis etiam exemylum N stris hisce lueris inserendum esse censuimus, quod est eiusmodi. Pius Episcopus servus Servoruni Dei - ad perpetuam rei memoriam - Εeelesiam a Iosu Christo Salvatore N Siro supra sarmam petram sundatam , et adversus quam ipsemet Christus promisit nunquam portas inseri praevalituras, tot saepe ac tam formidolosi hostes aggressi sunt, ut nisi divina illa , et quae transire non Potest promissio tutercessisset, metuendum videretur, ne ipsa illorum aut .

308쪽

di ovi, aut artibus, ani calliditate circumventa penitus in t riret. Quod vero superioribus temporibus evenit , id otia mei praecipue quidem luctuosa hac nostra aetato factum est, quae novissimum illud tempus esse videtur tanto an is ab Apostolis praenunciatum, quo venierit illusores se iscundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Nec enim quemquam latet, quanta scelestorum hominum murutitudo dissicillimis hisce temporibus Convenerit in unum adversuq Dominum , et adversus Christum eius , qui id Praecipue curant, ut deceptis per philosophiam et inanem sallaciam Fidelibus, et ab Ecclesiae doctrina avulsis, ipsam Ecclesiam irrito licet conata labe iactent, et eve tant. Quod ut facilius assequerentur, eorum Pleriqt E

cultos coetus , Clandestinasque Sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant ut plurimos in suae coniurationis, et sceleris societatem liberius pertraherent.

Iampridem Sancta haec Sedes , his sectis detectis ,

magna liberaque V contra eas clamavit, et consilia , quae clam ab iis essent inita contra Religionem , imo et contra civilem Societatem patefecit. Iampridem omnium excitavit diligontiam, ut caverent, ne his sectis id conari liceret, quod nefarie meditabantur. Verum dolendum osthis Sedis Apostolicae studiis non eum exitum resPondisse, quem ipsa spectabat, et scelestos homines nunquam a suscepto consilio destitisse , unde consequuta tandem ea mala sunt, quae nosmetipsi perspeximus : imo homines ,

quorum superbia ascendit Semper , novas etiam secretas Societates inire ausi sunt.

Commemorari hoc loco debet Societas nuper orta , et longe lateque in Italia , aliisque in regionibus propagata , quae licet in plures sectas divisa sit, ac pro ea.

rum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat , re tamen Sententiarum , et facinorum communione , et foedero quodam inito una est , et Cambonariorum plerumque solet appellari. Simulant illi quidem singularem observantiam , et mirificum quoddam

findium in Catholicam Religionem, et in Iesu Christi Ser.

309쪽

. vivatoris Nostri personam et doctrinam, quem etiam S i

tatis Suae rectorem , et magnum magistrum nefarie aliquando audent appellare. Verum sermones hi , qui superi um molliti videntur, nihil aliud sunt, quam iacula

ad tutius vulnerandos minus cautos a callidis hominibus adhibita , qui venit in t in vestimetitis ovium , intrinsecus autem sntit Iupi rapaces. Sane severissimum illud iusiurandum , quo Veteres Priscillianistas magna ex parte imitantes pollicentur se nullo unquam tempore , nullove casu vel patefacturos hominibus in Societatem non adscriptis quidquam , quod eam Societatem respiciat , vel communicaturos cum iis , qui

in gradibus inferioribus versantur , aliquid , quod ad gradus pertineat superiores , clandestina illa praeterea et il- legitima conventicula , quae more a pluribus Haeroticis usurpato ipsi habent, et cooptatio hominum Cuiuscumquo Religionis et seciae in suam Societatem , etsi cetera dees Fent, Satis Persuadent nullam memoratis eorum dictis si-dem haberi oportere.

Verum coniecturis et argumentis opus non est, ut

ita de eorum dictis iudicetur , quemadmodum Superius indicatum est. Libri at, ipsis typis editi , quibus ratio describitur , quae in COuventibus superioriim praesertim graduum adhiberi solet , eorum Catechismi , et statuta , aliaque authentica , et ad fidem lacteudam gravissima d

Eumenta , n non eorum testimonia , qui cum eam Societatem deseruissent, cui a latea adhaeserant, eius errores

Θt fraudes legitimis iudicibus patefecerunt, aperte declarant , Carbonarios id praecipue spectare, ut magnam licentiam cuique dent, Religionem, quam colant, prolitio ingenio , et ex eius opinionibus sibi fingendi , indisserentia in Religionem inducta , qua vix quidquam excogitari Potest iturniciosius , ut Iesu Christi passionem Per uesarias

quasdam suas Caeremonias Prosa neut, ac polluant, ut Ecclesiae Sacramenta quibus nova alia a se lier Summum

scelus inventa substituere videntur , et ipsa Religio uis Catholicae Mysteria contemnant, utque Sedem haud APO

310쪽

stolicam evertant, In quam , quoniam in ea Apostolicas Cathedrae semper viguit Priucipatus , singulari quodam odio alliciuntur , et pestifera quaeque ac perniciosa moliuntur. Nec minus , ut ex iisdem Constat monumentis , Se Iesta sunt , quae Carbonariorum Societas tradit de moribus praecepta , quamvis Considenter iactet se a suis Sectatoribus exigere , ut caritatem ac omno Virtutum genus

excolant , et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus impudentissime ea lavet, docet licere eos interficere , qui datam de s creto , quod superius memoratum est , fidem non servaverint ; et licet Apostolorum Princeps Petrus praecipiat , ut Christiani omni humanae creaturae propter Deum sit

lecti sint, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus

tanquam ab eo missis etc. , iubeatque Paulus Λ post lus , ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit ; ea tamen Societas docet integrum esse , seditionibus excitatis , reges ceterosque imperantes , quos per sum mam iniuriam tyrannos paSSim apPellare audet, sua P

testate expoliare.

Haec , alia lite huius Societatis dogmata , et praec pia sunt, ex quibus ea extiterunt in Italia lacinora nupera Carbonariis commissa , quae adeo gravem honestis, piisque hominibus moerorem attulerunt. Nos igitur , qui speculatores domus Israel, quae est sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui Pro Pastorali nostro munere cavere debemus, ne Dominicus Grex nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur , existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris horum hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Clementis X lI. et Benedicti XIV. Praedecessorum nostrorum , quorum alter quarto kalendas malas anni millesimi septingentesimi trigesimi octavi Cons tutione eminenti alter decimo quinto kalendas aprilis anni millesimi septi- gentesimi primi Constitutione - Providas - damnarunt ,

et prohibuerunt Societates dei liberi Muratori , seu Ganes

SEARCH

MENU NAVIGATION