장음표시 사용
231쪽
1 18 De Manumissione Semorum praestantia numismat. Dissertatione 9. Similem nummum se habere ait Sm tius Antiquit. pag. 2ys. nisi quod se-stina in nummo Smetsi transversa sit, in illo vero quem Spanhemius profert, recta. Quia autem pileus erat signum libertatis, ideo Cassius &Brutus occiso Caesare cudi curarunt nummum exhibentem duos gladios cum pileo in medio, cum hac subscriptione IDIBUS ΜARTIIS. quia eo die occisus in curia crat Caesar , teste Suetonio in Iulio cap p
nultimo. Nummum nunc eleganter describit Alciatus in Emblematum libello emblemat. Is I. Caesaris exitio ceu libertate recepta Haec ducibus Brutis cusa moneta fuit.
ficuli in primis, queis pilem insuper adstat
Oualem missa manu servitia accipiunt.
Ideo & populus Romanus sublato
232쪽
Apud Romanos. 219 Nerone tanquam servitio liberatus, pileatus per publicum discurrebat. Xiphilinus Dionis epitomator in sine Neronis: O mνεs τα πιλαγρωψ οι ἔφερον. Eandem ob cau-sam servi ad ostentandam libere tem qua Saturnalium diebus gaudebant , pileati ubique comparebant. l Martialis lib. I . Moph. I., Syntheshus dum gaudet Eques dominusique se tus Dumque decent nostrum pilea sum, pta Iovem. Idem eandem ob causam Romam pia: Ieatam vocat lib. II. Epigram. 6. Imo pileum saepe οἰολως & κατ pro libertate usurparunt Veteres. Hinc ad pileuis vocare apud Senecam Epistola v. in sine. Apud F Suetonium in Tiberio cap. q. & alios lippumoros scriptores. 3. Praeter pileum ctiam togam a P cipiebant ut caeteri cives. Cicero in
Pisonem Togulae licitoribus ad portam H Κ r praesto
233쪽
rro De M. et missione Servorum upraesto fuerunt, quibus illi acceptis sagula re iecerunt , ct catervam LN ratori suo novam praebuerunt. Redierant enim ex bello, ideoque sagati. Et ita intelligi debet Petronius in stagmento is cum dicit lictorem massa amictum. Lictores autem leg bantur ex libertis, ut manifestissimum est ex Tacito Annalium lib. I 3. cap. 27. Ubi loquens de libertis ait:
Hincplerumque tribus, decurias, ministeria magistratibus , cohortes etiam in urbe conscriptas esse. Certe libertos togam post manumissionem accepisse probat Tertullianus de resurrectione carnis cap. 37. Oro tesi famulum tuum Iibertate mutuaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quas e lis 2 ompedibus 9stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit ' non opinor. Atqui ct vestis albae nitore, ct aurei annuli honore,er patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. Et Plautus in Casina act. 2.se. 8. Vers IO. At
234쪽
At candidatus cedit hic mastigia.
Loquens de Olympione villico jam
liberto, ut docet Lipsius Electo- m lib. I. cap. 13. Sed non omnes liberti accipiebant togam, verum hi tantum qui justam consequebantur libertatem, ut patet ex Quintiliano Declamat. Jψ2. An vero majus in hoc
putamus momentum, ut circumNert
res man ipium, auis una voce liberum
esse jusseris , quam si habitum dederis,
stolamque dederis ' quod ne manumises s quidem omnibus contingit. In qua declamatione fusius tontendit liberam esse, quae a patrono vel domino libera veste induta est. Ut & declamatione uesso. ait non servum sed ingenuum esse eum cui dominus praetextam induendam dederat , ut publicanos falleret. Servi Vero quam diu in servitute erant, apud Romanos tunicis ac deinde paenulis amicti erant. Ut fusius docet Lipsius Et
235쪽
222 De Manumisone Servorum . Praeter togam annulum quoque aureum accipiebant, ut patet ex Tertulliani loco modo citato. Et Plautus idem docet in Casina adt. 3.sc. s. Vers. 6 .
Si effexis hoc soleas tibi dabo , ct
Quae tamen verba Cautius intesti genda sunt, non enim patronus habebat jus annulos dandi libertis, sed id a Principe libertus petere debebat consentiente patrono. Uti fidius docet Urchmannus de Annulis cap. 16. quem non fraudo sua laude. Addi potest & Lipsius Electorum lib. 2. cap. 8. . Calceos quoque accipiebant &quicquid ad pedum tegmen pertinet, ut ingenui, patet id ex Plauti versu modo allegato. Et nudis pedibus in servitute fuisse non puto , scio quidem nudis pedibus ductos Ro
236쪽
Apud Romanos. 223mam esse qui Venderentur , teste I
venali satyra Ι. '-- Sacro nec cedat honori
2 per in hanc urbem pedibus qui
Et satyra 7- Altera quos nudo traduxit Gallia
Sed haec dicuntur de servis qui venales aliunde Romam deducebantur, quapropter non sequitur eos jam venditos & in servitute agentes nudis p dibus fuisse.Ιmo contrarium sequitur ex Plauti versu jam saepius allegato, nam herus promittit ancillae soleas, quae non nisi a liberis & ingenuis gerebantur, cum antea habuisset serviles calceos scilicet sculponeas. Clarum id ex Catone de Re Rustica cap. 39. Vestimenta familia tunicam saga altemnis annis. Ouoties cuique tunicam aut
sagam dabis, prius veterem accipito, unde centones flant. Sculponeas bonas alternis annis dare oportet. Sculponeas
237쪽
autem esse genus calceamenti patet ex Varrone, in fragm. Serrani: Dum in agro di im ruror, ad picio Triptolemum sculponeatum bigassequi cornutin. Teste Nonio in voce rurant. Et clarius id constat ex Plauto in Casina ach. . sic. 8. Vers. 9. Ubi senex nuptias facere volens ait servo suo: ST. Tene marsupium Abi atque obsonia propera: sed I piae volo molliculas escas, ut ipsa mollicula est. OL. Licet. Deinde enumeratis cibis quos habere senex volebat, additST. Soleas. CH. Oui quae sepotius . tquam sculponeas Uuibus batuatur tibi os, senex nequissime. Quae eo lubentius protuli, quoniam Balduino latuisse videntur , qui intractatu de calceis cap. 23. asserit servos nudis pedibus incessisse, nec ullam propterea in eo libello sculpone,
238쪽
Apud Romanos. 6. Haec sunt signa & insignia partae concessaeque hbertatis forensia. Sunt & quaedem domestica: nam se vi manumissi, domum reducti, coronabantur. Plautis in Pseudolo
PS: Cum corona ebrium Pseudolum tuum. SI. Libere hercule haec quia
Quasi diceret herus tu quidem inc dis coronatus quasi jam modo manumissus , cum etiamnum servus sis, ideo addit: sita vide tum. Clarius& disertus tradit idem Tertullianus
de Corona cap. IS. Coronato libertas
seculam . Sed tu jam redemptus es a Christo, or quidem ma ro. Servum alienum quomodo seculum manumittet '
Et si libertas videt Ar, sed st servitus
vιdebatur. Omnia imaginaria in se culo , ct nihil veri. Nam Gr tuu liabenus hominis eras, redemptus a Chriam : ct nunc servus es Christi, licet manumissus ad homine. Si veram pu-
239쪽
226 De Munumissione Servorum res seculi libertatem, ut 2 corona insignes, mediisti in servitutem hominis, quam putas bbertatem: amisisti libemtatem Christi, quam putas servitutem. Morem hunc Romanos a Iudaeis accepisse crediderim , certe apud illos inter Jubilaeorum solennia servi liberati , coronam gestantes discurrebant, ut ex Μaimonide refert Gnaeus de Republ. Hebr. lib. I. cap. 2. 7. Alterum erat quod protinus post manumissionem catenas laribus dedicarent servi, in memoriam laborum in catenis servitutis perpessorum. Martialis Epigrammate 29. lib. 3 Has cum gemina compede dedicat
Saturne , tibi Zoilus , annulos
Is enim desilus ex servitute ad eques rem dignitatem pervenerat. Ρα--nulos compedes intelliguntur, ut idem
240쪽
a Apud Roma s. 227 Annulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus Non eadem digitis pondera com
Eodem modo intelligendum est quod dicit Florus lib. q. cap. 8. Se tum Pompejum fugientem annisus in mare abccisse, intelligit enim catenas quibus servi ad remos vincti erant. Catenas laribus a servis dedicatas docet &Horatus lib. I. sit. s. Vers. 6 s. Ubi homo quidam improbus multet in alium convitia jaciebat, ad quae ille nihil respondebat, nisi quod eum rogaret an modo liber esset & jugo laxatus herili: Multa Cicerrus ad haec : donasset