Dissertatio juridica De grammatica mala, quam, deo ter opt. max. adnuente, in illustri academia fridericiana, praeside domino Jacobo Frider. Ludovici ... ad d. 2. novembr. 1720 ... auctor C. Christianus Leyssner ..

발행: 1743년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

8 . DE GRAMMATICA MALA.

- - - ut pueris olim dant erustula blandi Doctor , elementa. velint ut discere prima.

Ars haec vilis existimatur vulgo, quam caussam esse credo , quod in I. a. I. g. de vacat. excus mun. habetur: eos , qui pueros primm litteras docent, immunitatem a civiliabus muneribus non habere; sed ne cui eorum id, quod supra vires fit, im natur, ad Praesidis religionem pertinere, sive in eisitatibus, Me in vicis primas litterm magistri doceant. add i. tr. q. . f. de muneri

Quamvis vero grammatistice, uti dictum, vilis reputetur; recte tamen idem Volsus ejus usum tantum esse dicit, ut vix ullis laudibus satis praedicari possit. Praecipua enim ejus utilitas in hoc consistit, quod sic

occurratur hominum oblivioni, cum nemo omnium, quae videt, vel audit, semper valeat meminisse. Nec negotia, vel commercia absque ea possunt consistere.

Maximus quoque usus est in laederibus & pactis, ad ho

mines in ossicio continendos. Magnum praeterea est, quod scriptura etiam absentibus mentem nostram aperimus. Prodimus posteris, quae multo ante aetatem eorum contigerunt, ne puerorum similes, sui solum temporis res sciant, ac divinam nesciant providentiam in hoc mundo gubernando. Omnis quoque disciplinarum ordo, ac philosophia universa,quatenuS naturae lumi- . ne cognita est, ad ventura secula propagatur.' Pluribus , haec persequitur Uossius d. cap. a. Unde miseri litterarum expertes. Equidem in l. o. g. N. Τ. de excus tui. dicitur, excusationem illius intuitu tutelae accipi non de- bere, qui se neget littera; scire, si modo non sit expers ne-. goti

12쪽

DE GRAMMATICA MALA. 9gotiorum; sed nihil muto. Debet litterarum expers tutelam suscipere, ergo suscipit Onus. Rationes per alium conficere debet, quia ipse litterarum expers, quod valde periculosum, & ergo miser est. . ΙlI. Grammatices nomine intelligitur non vulgaris illa grammatistice, de qua dichim, sed doctior, quae est: b ne loquendi ars, maximorum 'ue virorum madio elaborata & perfecta. Videtur adlatam differentiam quoque

innuere Lactantius defessa sapientia l. 3. Oper. c. M. Multis, inquit, artibus opus est, ut ad ilosophiam possit accedi. Discendae sue communes sit terae ' opter usum legendi, quia in tanta rerum varietate nec disci audiendo possunt omnia. nee memoria contineri. Haec ad grammatillicen pertinent. Jam pergit: Grammaticis quoque non parum operaedandum est, ut rectam loquendi rationem Das. Id multos annos auferat necesse est. I Iinc doctores grammatici originem duxerunt, v. Conting. de antiquit. academ. supplem. Ja. p. xli. Jo . Uerb. uti Servatus Lupus) ab eo. Rabano Mauro) ingressum caperet divinarum scientiarum, jam tum doctorem grammaticum sortitus, a quo artis praecepta a

reperat. Conferri hic etiam poterit Isidorus origis. I. r. e. s. De ejusmodi Grammaticis intelligenda est l. de Proseg. meae quod illi una oem uxoribus & filiis nec non & rebus, quas in civitatibus suis possident, ab omni functione & ab omnibus muneribus vel civilibus, vel publicis immunes ella debeant. Majora adhuc habentur in I. r. C. de profest . qui in urb. Consantinop. de comitiva grammaticorum, qui per viginti annos docuerunt. Erat autem comitiva nonor vicinus illustribus

13쪽

IO DE GRAMMATICA MALA.

spectabilesque antecedebat, Calvin. lex juriae voc. tam

Grammatica ergo ad artes liberales refertur. Septem harum artium quondam enumerabantur, ubi nulla theologiae, nulla artis medicae, multo minus ulla aut

romani, aut pontificii juris erat professio in academiis,& ubi illa ipsa artium liberalium disciplina arctis litteramne rudioris limitibus circumsepta reperiebatur. Trivium , unde scholae triviales, complectebatur grammati-Cam, rethoricam & dialecticam: quadrivium autem arithmeticae. geometriae, musicae & astronomiae rudimenta, P. Conring. de antiquitat. academ. dig. 3. p. m. Io. & de trivi, libus icholis in monasteriis supplem. 3a. p. an. adde Isidorum in orig. I. I. c. a. & M. Aurel. Cassiodorum, qui in operib. de singulis egit. Noti sunt versiculi de trivio :Gramm. loquitur, dia. vera docet, rhe. verba colorat:

S de quadrivio:

A1 . canit, ar. numerat, geo. ponderat, ast. colit Estra.

Vidimus differentiam inter grammatisticam&grammaticam. Ipse interim supra citatus Vossus de philologia c. . g. . non diffletur, quod vocabulum grammaticae saepe etiam grammatisticam sub se comprehendat, in quem finem sequentia ex Sexto Empirico

adducit: grammatice dicitur aequivoce communiter, proprie, ac communiter quidem cognitio quarumcunque litter rum,sive graecarum, sise barborarum, quam grammatisicen

14쪽

absoluta labore ae studio Cratetis Mallotae, Arisvianis Arisarchi.

Grammatistice ad nos principaliter non spectat, sed fotius ipsa grammatica, ars illa bene loquendi & scriendi. Ergo, si regulae artis in loquendo & scribendo

adcurate observantur, vocatur nobiS grammmica bona;

sin autem in dichas regulas impingitur, mala audit. Eodem modo grammaticus bonus est, qui juxta regulas artis loquitur & scribit: malus ex diverso, qui illas regulas ignorat, &sibi quaelibet hoc, vel alio modo proferre licere existimat. Interim intuitu grammaticae bonae non requirimus, ut quiS Omnes apices observet nimiamque & miseram diligentiam circa quaelibet vocabula adhibeat; sed hoc nobis pro presentis instituti ratione sufficit, si modo vulgares & consuetae regulae observentur. Summum rigorem relinquimus illis grammaticis, qui, dicente Zieglero de jur. maris. l. I. c. r. f. r. in phrontisteriis suis niti pistrina potius ac carnificinas dicere mauis,) vultuosam quandam majestatem, in majori scilicet itatu collocati, non simulant tantum, sed gerunt, &c. . g. VII. Sicut vocabula ipsa ex mero hominum arbitrio ab que instituto dependent, vis enim, determinate hoc, vel illud signifiandi, non inest a natura, aut intrinseca quadam necessitate: ita quoque ars ipsa & regulae artis grammaticae ex eodem instituto & tacita conventione populi alicujus originem trahunt, v. Pusendoris de L. N. SG. l. q. c. . g. l. Con udo, inquit Quintilianus inuti.

15쪽

ia DE GRAMMATICA MALA. orator. I. r. c. fi es certissima loquendi magistrae utendumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. Quemadmodum vero valor nummi in rebuspublicis iape mutatur: ita quoque loquendi .ratio, unde non ad Uetera, sed praesentia tempora respiciendum, si vetera vocabula plane obliterata. Ita v. g. rideremus eum, qψ hodie eo modo loqui vellet, prout in LL. XII. tabularum habetur. Bene Quintilianus loe. cit. nam fi potes videri, nihil

peccare, qui utitur his verbis, grue summi autores tradid runt, multum tamen refert, non filum quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim tuburcinabundum Iurcabundum jam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit autore nec hos Lodices, quamquam id Pollioni placet: nec gladiola, atqui Messala dixit: nre parricidatum, quo tin Caelio vix Iolerabile videtur: nee collos mis Caluus persuaseris: quae nec ipsi jam dicerent. Superes igitur consuetudo: nam fuerit pene ridiculum, malis sermonem, quo locuti sunt homines, quam quo loquantur. Confer, si placet Erasmi Onodum grammaticorum, ubi etiam in notis Arnoldi Montani lepida inueniuntur de vocibus Tara & M-ma , quibus infantes parentes nuncupant. Scut etiam elegans jocus reperitur apud Martialem L. t. epigrammroo. de vetula Afra: Mammas atque Tatas habet Afrae sed ipsa Totarum Dici s Mammarum maxima Mamma potes.

Fluit exinde, modum loquendi adcurate dicendo non dependere a potestate principis absoluta, sed principem quoque ad regulas artis grammaticae sese conformare debere. Aliter sentiebat Sigismundus imperator,

16쪽

DE GRAMMATICA MALA. I3

qui lubrico linguae contra regulas grammaticae impingebat. Historiam diversimode referunt diversi scriptores. Martinus Crustus in annal. Sum. p. I. I. o. c. ἔα

ab init. ita: Anno I I . quia tres Papae adulterini erant. Iohannes XXlIl. Gregorius Xll. & Benedictus XI l. atque Hussitica doctrina auctoritati pontificiae plurimum detrahebat: concilium Constantiae coeptum est celebraci Ad quod cum caesar Sigismundus venisset, dixit ad patres: date operam, ut illa nefandis maschisma eriaicetur. Tum respondit quidam: Serenissime Caesar, schisma es generis neutrius. Quis hoc dicio quaerit caesar. Respondet alter: Alexander Gallus. Caesar rursus: &quis iste Alexander p responsum est: monachus. R

tulit Sigismundus: nos rex Romanorum ideoque majoris auctoritatis. Nonne instituere postumus novam Grammaticam. Iohannes Cuspinianus de caesam atque impreat.

Roman. sub Sigismundo caesare paullo aliter: Fuit autem, inquit, Sigismundus princeps humanissimus, proc me ac insignis staturae, pulChra facie, crinibus crispis, barba prolixa, quam in favorem Hungarorum, quibus

olim a longis bar4, Longobardorum nomen erat, squod nos Cuspiniano relinquimus ) nutrivit: liberalis ac munificus. Cui incredibile pietatis ac religionis. augendae studium fuit. Facetissimus &' ingeniosissimus Princeps. De cujus vita ac facetiis liber historiarum insignis & grandis adhuc extat in Alsatia apud D. de Plumenecli, innumeras continens & jucundisiimas historias ac facetias, quas egit Sigismundus in juventute cum Argentinensibus rulieribus, quae ejus semper gaudebant societate, aliisque illustribus sceminis, quibuSB cum

17쪽

DE GRAMMATICA MALA.

tarumque linguarum peritus, a grammaticae regulis deeris rasin, schismoque forminino, non neutro genere sui grammatici docent) protulisset, esse tum a Placentino correptum Cardinate. Cui mox ex tempore dixit: Irim centine, Placentine, s omnibus placeres, minime nobis places, qui minoris nos autoritatis, quam Priscianum Grammat eum, quem offendisse me adseris, existimas. Maximo omnium, qui aderant, cachinno suscepta est Caesaris peccati commissi excusatio. Multarum enim linguarum

scientia, cui scripssimus) claruit, & linguam latinam observaviti ob id doctos homines inprimis fouit, &lis dignitatibus honestavit: saepius accusans Gemmanos principes, qui litteras Odissent latinas, add. Leh- mannus in chron. Stire V l. p. cap. Zν. g. IX. Ex eodem fonte fluit, privatos non posse inuenire nova vocabula, aut novaS regulaS Construendi, ad eum effectum, ut reliqui inviti ea inafinia recipere cogantur. Vocantur ejusmodi vocabula barbara & viti um, quod fit in singulis verbis, barbarismus; si vero vitium in contextu, Vel Complexu Orationis est. , fiscimus dicitur Quintiliano l. t. orator. e. f. Multos barbarismos conlegit B. Cellarius in antibarbaro suo & in curis posterioribus de barbarismis idiotismis sermonis latini, qui sub barbarismo etiam soloecismum comprehendit. Apud fossatores similesve scriytores barbarismi passim inveniuntur, quo refero imbreviaturam, matricem, bastat

18쪽

deflae in rum. l. a. c. a . baratiariam pro crimine repetundarum, Brunnem. ad I. r. Is de L. Aut repetunae m h atram, quando quis indigenti certas merces cariori pretio credit, quas ille mox vilius vendere tenetur, quo pecuniam consequatur, Stryla cuui. contract. sin. a. c. r. g. 3 . Rartoacciam pro scriptura, quae conficitur a mercatore sine ordine memoriae Causia, Rosener de libri mercat. c. H. num. 23 . UF. De decreto contra barbarismorum ridiculam gentem promulgato lepida adfert Andreas Salernitanus in bella grammaticali in f ubi inter alia dicit, eam gentem omnibus grammaticae finibus submotam fuisse & barbarismos quidem ad se profectos cisalpinas gentes civitatibus suis donasse,' ignorantiae vero deditos quorundam principum favore protectOS, non italiam modo, sed urbem etiam ipsam bonarum litterarum parentem & vel invitam tueri perseverare,&c. in jure Longobardico quoque vocabula harbara

frequentia sunt, ut guerra, nsalire, cucurbitare, &C. Conserendus omnino Carolus du Fresne in glos aris adscria prores mediae insimae latinitatis, nec non epistolae obscurorum virorum. Certe apud Polonos grammatica mala

etiam non infroquens est, uti vel ex versione latina juris seudalis Saxonici adparet, v. g. c. a. seudum in pueros non heredat, c. Ip. I. s. sudum in possessione tenere, sc. addatur jus terrestre nobilitatis Prussie a Daniele Patersonis editum. Quid dicam de legendis sanctorum sanctarum veter Facobum de Horagine congesis'

Studium grammau- ad omnes pertinet. Inte-

19쪽

DE GRAMMATICA MALA.

continentur tam in textu, quam in glossa voc. grammatica, dubium mouet: au feminae grammaticam addiscere pos-

t ' rationem dubitandi ab eo desumit, quia foeminae non possunt pollulare, & quia vulgo dicitur, infantem

nutritum vino S mulierem discentem latine loqui vix perdiuenire ad bonum sinem ; interim pro adfirmativa decidit& decisionem probat tam ex ipsa L δ. Τ. ubi pup. educ. quam ex glossa ad eanae l. Refert Julianus hunc casum: instituerat aliquis heredem filium suum, filiae autem dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legauerat, nec quidquam praeterea, filio autem & filiae Sempronium tutorem dederat. Tutor Sempronius a cognatis& propinqssis pupillae ad magistratum perdumis jussus

erat, alimenta pupillae & mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pupillae nomine praeceptoribus dare: p

pillus pubes factus puberi jam factae sorori suae ducenta legati caussa soluebat & jam tutelae judicio a tutore ea consequi volebat, quae tutor in alimenta pupillae &mercedes praestiterat; respondet Julianus, tutorem nuhil nomine tutelae iudicio pupillo, aut substitutis pupilli praestare debere, etsi ille citra magistratuum decretum sororem pupilli sui aluerit & liberalibus artibus instituerit. Addit gloslator: Ac forte olim moris, mulieres Iegere o m missim: & paulo post: quod mulieres discere possint grammaticam, defenditur hac lege. Sed haec obiter.& grammatica hic pro philologia accipitur, de quo significatu v. Vossium de philolog c. . g. vi Haee grammatica bona est. g XI.

20쪽

DE GRAMMATI c A MALA.Sed quid de mala grammatica in sensu juris, si

quis contra regulas artis peccat Θ primo de legislatoribus& legisius videamus. Si in legibus praecepta artis obse vantur , eo facilius intelligi possunt, quod ad rirtutes legum resertur, perseicuae enim esse debent. Impp. Valentinianus & Martianus in I. p. C. de L . leges sacrati

Aurae, quae constringunt hominum vitas, intelligi ab omnibus debent, ut universi praescripto earum manifestus cognito, vel inhibita declinent, vel permissa sectemur, add. Cornet. Benincasius de consit M. quas. a. n. an interim licet leges in

regulas artis impingant, prout exempla in β. LX. vidimus, nihilominus tamen vim obligandi habent, cum subditorum non sit, de qualitate legum disputare, sed actiones suas legum praecepto consormare.

g. XII.

Intuitu rescriptorum specialia in jure canonico inveniuntur. Tenus principalis hucr pertinens habetur in c. u. X. de rescripe. quem integrum, prout Gomaleg Telleg eum exhibet, ab initio adponemus. Uerba Lucii III. haec sunt: Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod H. de S. Stephano super absolutione sua litteras tibi cui prima facie videbatur) apostolicas presentavit, quas quoniam habuisti suspectas, nec de cancellaria ecclesiae Romanae emanasse putasti, ad nos remittere curavisti, consulens apostolatum nostrum, cunde devotionem tuam in Domino commendamus,) utrum occasione ipsarum litterarum praefatum virum hahere debeas absolutum. Nos igitur Τitteris ipsis diligenter inspectis taliter tibi duximus respondendum. C quod

SEARCH

MENU NAVIGATION