Dissertatio juridica De grammatica mala, quam, deo ter opt. max. adnuente, in illustri academia fridericiana, praeside domino Jacobo Frider. Ludovici ... ad d. 2. novembr. 1720 ... auctor C. Christianus Leyssner ..

발행: 1743년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

α8 DE GRAMMATIeA MALA.end. arctius inhibemus, ne personas, quae in ecclesius tui epia scopatus ad curam animarum fuerint ordinandae, in ipsis ins tuas, nec aliqua occasione, vel etiam litterarum nostrarum obtentu insilui patiaris, quae scientia, moribus aetate concilii non congruant in tulis. Pertinet huC c. I . X. eod. in specie .

autem quod in cyreae habetur & quod nostrae intentioni maxime inseruit: quamvis multa proposita fuerint Contra episcopum Catinensem, quia tamen confessus est coram nobis, se nunquam de grammatica didicisse, nec etiam Iegisse Donatum'per evidentiam facti usque adeo de iciter ruras ins cientissua consat, quod contra Deum esset S canonicas senstiones, tantum in episcopo tolerare defectum, ipsum a pontificalis ossicii executione & ab administratione Catinensis ecclesiae penitus duximus movendum. Ergo, si quis illis qualitatibus preditus non est. sine quibus ossicio suo cum fructu preesse ne-i quit & nihilominus tamen ad illud officium admotus Rit: is ab ossicio iterum removeri debet In sexta comlectione hoc capitulum directum est ad capitulum M mense; verum GonraleZ TelleZ ad d. e. ostendit, illud ad archiepiscopum Mediolanensem directum fuisse. Gregorius VII. quoque l. p. epist. a. ad AI onsum VI. R gem Hispaniae Sanctum, Regis propinquum, licet aliis claris donis insignem ob grammaticae desectum ab a

chiepiscopatu Toletano repulit, ut refert ex alio qum

Non possim non, quin adhuc duo lepida exempla de inscitia & extrema ignorantia clericorum hic subiunga m. Clericus quidam iussus est, haec verba abbreviata

32쪽

DE GRAMMATICA MALA. 29

legere: Otto Dei gra gratia) rogat vestram Cla, clementiam) ut velitis hunc Clicm clericum) condueere in Wm Diacm, vestrum diaconum.) Legit vero ille:

Otra Dei gram, rogat vestram eum, ut velitis hanc Gncumclancum convertere in visum diabolum.

Sic & cum olim nobilis adolescens sacris initiatus Bambergae in collegium canonicorum adscisceretur. feria prima paschatos epistolam canere, & industriae suae spicimen aliquod edere justus est Verum ille, qui Ron satis perituS erat linguae latinae, cum ad haec usque verba progressus esset: Aut vos estis az mi, 1 Cor. F. v. p. non nihil haesitans, tandem magna voce oculis in collegas d fixis, decantare coepit: si tet vos estis asini Canonici, qui assidebant, sibi fortasse male conscii in ruborem omnes dabantur. Tum vero prudentiores & doctiores: profecto. ajebant, id quod reipia sumus, hactenus nobis in faciem nemo hominum dicere ausus fuit. Hic ad lescens verum diXit, verum cecinit, quem, iniquum fumrit, si aequis auribus & animis audire non velimus. PImra ejusdem farinae etiam de ipsis pontificibus resert Fim

Plurimos textus juris canonici adsertionem in F XXIV. de removendis ab ossicio clericis illiteratis confise mantes conglomeravit GonZaleg Telleg in comm. ad d. e. f. X. de aetat.wqualis. orae praef. Subjungit quoque idem autor rationes dubitandi & decidendi. Rationes dubitandi praecipuae hae sunt, quod in praesatis ecclesiastici Potius charisin, quam scientia adtendi debeat, quia illa aedifi-

33쪽

DE GRAMMATICA MALA 3 eat, haec autem inflat: quia episcopi non egent ea litteratur tit evangelia populis exponant, c. Ia. dist. In quo pertinet in specie e. s. dist. δε ubi Gregorius Desiderio episcopo: post hoc pervenit ad nos, cquod sine verecundia memorare non posthmus,) Irsiternitatem tuam grammaticam quia busdam exponere, quod Gregorius improbat ex eo funda. mento juxta regulam grammaticae suae, bonae, an malae pquia in unose ore cum laudibus Aovis Christi laudes non capiunt.

Adhuc aliam rationem dubitandi subjungit noster auctor, quia fides enturi ab ossicio) maxime ob defectum scruentiae, sum irregulares, &hinc promoveri ad ordines, aut ad beneficia eligi non possunt: sedissiteratiob defectum sciaentiae nullam contrahunt irregularitatem, in quem finem citat Marquinum, Husolinum, Λέajolum, Gibalinum, coteros, igitur, concludit, semel promoti dejici non debent.

Accedere, dicit, sacros canones circa illitteraros promotos statuere, ut a superioribus erudiantur doceantur, non tamen, ut dejiciantur, seu deponantur, V. concit. Toletam S.

g. XXVII.

Rationem decidendi eandem habet, quam nos supra g. XXIV. addurimus, quia Committere munus homini, qui peritia ad illud obeundum necessaria destituitur, perinde est, ac velle munus inutiliter, vel etiam cum damno exequi, ut argumento ducto a nauclero, seu nauis. duce, probat Prosper. l. I. de vii. contemptat. c. 11 Immo, nec iplum pontificem de prorsus illitterato ad beneficium admittendo dispensare posse existimat, quia si caecus coe- cum ducit, ambo in foveam cadunt, can. S. dist. 3δ. Prout

vero sunt distincti gradus in ministris ecclesiasticis: ita

34쪽

DE GRAMMATI c A MALA. 3Inon una mensura scientiae in omnibus desideratur. Sus.1iciens ergo est scientia, quae lassicit iis explendis, quaen cessario incumbunt cujusque officio & ministerio.

. g. XXIIX.

Ad rationes dubitandi ita respondet num. 6. Uerum quidem esse, quod charitas sit adtendenda in praelatis ecclesiiasticis, .non tamen ideo negligendam esse litterarum scientiam, licet enim aliqua possit supplere Charitas, non tamen omnia, quae scientia praestat. Unde modica scientia juncta cum magna char, tale p stat rectum praelatum, non autem charitas sola, c. l. ae de renunciat. in c. si quis Io. dist. In non damnari artem grammaticam, sed potius dici: s quis artem

grammaticam noverit, vel dialecticam, ut rationem recte lo-

quendi habeat , inter falsa vera judicet, non improbamus. In can. s. dis. δε. Desiderium episcopum ideo reprehendi, quia cum deberet populo sacram scripturam e ponere, tantum grammaticam exponebat, addictus mere illius locutioni, & non sensibus sacrae scripturie in αδ. diu. n. & alibi etiam lectionem scriptorum profanorum permitti, ergo, ne maneat antinomia, adserendum esse, praelatis & personis ecclesiasticis gentilium liberis uti licere, ut, quae utilia ab ipsis inventa sunt, expositioni sacrae scripturae descrViant; quae autem aut in ia, aut obscoena dicta sunt, rejiciant refellantque. Legimus enim aliqua, ne negligantur; legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus, & sic dum temperata eorum librorum lectione utimur, sacris canonibus non damnamur, V. DuarenUS de sacr. eccles minist. L . c. a. Circa inscitiam litterarum in

prouenti materia intuitu irregularitatis distinguendum

35쪽

DE GRAMMATICA MALA.

32 esse. Illana ignorantiam, quae omnino impedit exercitium ordinis, impedire ordinandos & irregularitatem inducere, ut si is, qui in lectorem, aut diaconum ordinandus est, nesciat legere: qui in eXOrcistam, exorcismos recitare nequeat. Eam vero ignorantiam non inisducere irregularitatem, quae tantum impedit, ne recte Obeantur munera sacra adpossita scientia, quam sacri canones prestribunt, & de hoc casu accipi debere d. c. . penult. X. de art.=qualis. orae de Priori autem tam. r. diu. 31 & c. . de imp. ordis. in ας XXIX. Apud nos eodem modo se res habet, quod nempe verbi divini ministri illis artibus instructi esse debeant. une quibus ossicio suo praeesse nequeunt, & quod ignari & illitterati de facto ad ossicium aliquod promoti iterum removendi sint. Ulagdedi Ordn. c.

chelth. de jam patron. c. si num. v. & de Usu verae gramis . maticae in articulo de justificatione v. Chemniti in loci theolog. sic de justisecat. c.3.

β. XXX. Prodeat adhuc aliud exemplum malae grammaticae& simul novum specimen ignorantiae cleticorum ha

36쪽

DE GRAMMATiCA MALA. 33harorum cum adplicatione juridica. Zacharias Papa Bonifacio, apud Germanos legato, rescribit: retulerunt nuntii tui, quod fuerit in eadem provincia sacem dos, qui latinam linguam penitus ignorabat, & dum baptigaret, nesciens latini eloquii, infringens linguam, duceret: baptizo te in nomine patria, s sitiaHspiritu sancta.

Quaerebatur: utrum hoc modo baptismus iterum rebaptiza-

i d eat' Bonifacius qui tamen ejusdem generis grammatica alias fere utebatur, v. Conring. de antiquit. acad. supplem. s. β. vero etiam p. m. DL ab init.) illum rebaptizare volebat, sed Zacharias contrarium rescribit. Ita

enim ille porro: se anctissime frater, F ide, qui baptizavit, non errorem introducens, aut haeres , sed pro sola uno rantia Romanae locutionis infringendo tinguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non postumus consentire, ut denuo baptisetur. Franciscus Sylvius in addit. ad Caranetis hummam conciliopum Iose conril. Toleton. II. p. m. Fost. sequentia adhuc addit: quia quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine patris.*ii spiritus functi, sui tua fraternitas bene compertum habet, nudo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari . tale frater.

g. X XI.

Subsistebat ergo baptismus, quia forma essentialis ejusdem aderat, scilicet actus lotionis & ex intentione baptigantis invocatio SS. Trinitatis, illa intentio enim hic eodem modo reperitur, ut in illis intuitu laudis divinae de quibus supra g. . dicebatur, quod cum barbarismis& soloecismis Deum laudaverint. Consentiunt nostrates, v. Ioach. Hildebrandi rituat. baptismi veteris p. m. I. H. a. I N. Κdnig. de cos consi. cos. ψ. p. a T. quem Citat Sc

37쪽

M DE GRAMMATICA MALA. .

sequitut Homius, JCt. Wittebergensis, in addit. MSchilteri insit.juri canon. I. a. tit. a. I. rL adde ipsum Schilterum ind. instit. l. a. tit. a. g. U.4 1. & illustrationis gratia, quae

mox sequentur. .

Quaeritur enim: quare frater Esse ignorantiae non fu rit remotus ab incis' quod supra g. XXIV. in simili casu factum fuisse vidimus. Responderi potest, in adducto textu non tractari quaestionem, an presbyter illitteratus ab officio removeri debeat, sed solummodo, utrum baptismus ab eo conlatus sit iterandus. Deinde, addit 'GonZaleg, inscitia presbyterorum in Germania toler batur propter nimiam inscitiam & litterarum ignora tiam , quae in illis partibus seculo It X.) invaluerat. -- de cum evangelium noviter pnedicaretur a S. Bonifacio in ea provincia litteris inculta, ideo non dejicitur presbyter ignarus, ut docet Petrus Gregorius in e. ad audientiam. de rescript. num es Adde ex Francisco Sylvio g. XXX supra citato, Aso . quod Zacharias papa fuerit vir mitissimus & suavis, amator cleri & totius populi. Romani, tardus ad irascendum & velox ad miserem

dum.

f. TXXIII.

Transimus nunc ad materiam contractuum & test mentorum. in I. I. Τ de sat. iam. Papinianus dicit, imperatorem Titum vel rectius: Divum, juxta Mo nacium) Antoninum rescripsisse, non iadi satum liber

rum ob tenorem instrumenti male concepti. Haz occasione Bariolus ad d. I. quaestionem format: an propter malam grammaticam vitietur instrumentum Z Glossa hunc casum proin

38쪽

DE GRAMMATICA MALA. ας

ι . .

proponit: scribi debebat Lucius liber, sed scribens de liquit in grammatica & scripsit Lucius servus. Vel dixit

quis Nitius, cum Lucius dicere debuit. Hoc non praejudicat veritati. Idem est, si vitium contra regulas a tis in construmone commissum, glossa & Bariolus loci eis. Extendunt adsertionem ad eum quoque casum, si notarius iustrumentum confecit & juxta regulas non est

Iocutus.

Nobis circa hanc quaestionem distincte procedendum esse videtur. Si adversa pars sm ita se habere, prout in instrumento scriptum est, negare non potest, sed solummodo sub hoc praetextu litem protrahere vult. quod instrumentum vitio malae grammaticae laboret: res evidens est, quod, stilo Barioli, instrumentum propter malam grammaticam non vitietur. Sed ad msa pars instrumento propter dictum vitium exceptionem falsim frumenti opponat ' subdistinguendum esse censeo. Aut adversa pars ad juratam dissessionem sese offert, aut non offert. Posteriori casu procedunt ea, quae in I. praeci ex glossa & Bariolo adduximus, propter malam grammaticam non vitiari instrumentum. Nam non solum in pagis, sed non raro etiam in urbibus multi homines reperium tur, qui ne quidem grammatisticen intelligunt & nihilominus tamen vel proprio, vel aliorum nomine Brmulas Contractuum conscribere audent, quo etiam nomnullos siodictos ludimoderatores reserre potes, qui pu ros primas litteras docere volunt, v. supra g. I. interunsires vere ita gesta, prout barbare, licet in scripturam re

dacta: imputet sibi ille, qui instrumentum ab ejusmodi

39쪽

DE GRAMMATICA MALA.homine imperito confici curavit. Nec mala grammatica obest veritati. Casu priori, si pars adversa, initrumentum p tensum mediante jurejurando dissitetur: nihil illud probat, quod etiam tunc obtinet, si omnia juxta regulas artis adcuratissime scripta. Permissum tamen in processit ordinario est illi, qui ejusmodi instrue mentum producit, ut, si adversam partem ad juratam diisessionem admittere non vult, per testes Contrarium

β. XXXV. Tangenda hic quoque est illa quaestio : quodnam

scilicet instrumentum alteri praeferendum, si duo contraria imveniuntur, quorum alterum juxta regulas artis conscriptum, alterum vero barbarismis soloecismis scatet' exponemus

responsionem verbis Antonii Fabri in Cod. I. . tit. Iri def3. sed si hac parte contrariae sint scripturae, aut una plenior altera, ei omnimodo stabimus, quae minus suspecta est, ab eo nimirum consecta, cujus nihil intersit. Longe si quidem dignior est, cui credatur, is, quam cujus interest. itemque ceteris paribus is, qui latine loquitur, quam qui barbare, aut qui soloecisat, cons. Joh. Petri de Ferrariis in prast sub rubri forma opponendi contra instrumentum Uerb. tum quia in eo adparet erratum in ictis grammatica. Quod dicit Antonius Faber: ceteris par

hus; hoc ita intelligendum, si uterque scribens est integrae vitae & fidei. Si ergo is, qui latine scribit, est homo sublesiae, is vero, qui barbare, aut qui soloecisset, bonae fidei: huic certe major, quam illi, fides adhibebitur.

40쪽

DE GRAMMATICA MALA. 37

bitur. Sed dicebatur tamen in 3. XXXIII. propter malam grammaticam juxta glossam & Bariolum non vitiari instrumentum; respondemus hanc adsertionem limit, tam fuisse g. XXXIV. deinde hic est casus specialis, quia super eodem negotio duo diversa instrumenta confecta sunt, quorum unum Vitio malae grammati se laborat. Et puto hoc casu adversam partem, quae fundamentum intentionis ex instrumento vitioso desumere vult, addissessionem alterius instrumenti, quod latine, vel juxta regulas artiS conceptum, non esse admittendam, Praesumtio falsi enim contra eam militaz

β. XXXVI.

Pergimus ad testamenta. Hic DD. iterum statuunt, testamentum non vitiari ex desectu unius litterae, vel syllabae, modo alias de mente testatoris constet, GonZa-leZ ad c. u. X. de . inurum. n. a. verb. non obstante. Casus hanc materiam illustrans habetur in I. I. C. de testam. Scripserat testator: Lucius esto, sed omiserat vocabulum heres. Vel ex diverso, scripserat: Lacius heres, sed mmiserat verbum , quaerebatur: an testamentum nuhilominus subsistat& quoad heredis institutionem &per Consequens quoad legatorum praestationem p decidunt Impp. Diocletianus & Maximianus, illud omnino subsistere. Verba legis haec sunt: errore scribentis testamentum juris solemnitas mutilari neutiquam potest, quando minus scriptum, plus nuncupatum videtur: ideo recte testamento con-

SEARCH

MENU NAVIGATION