Dissertatio juridica De grammatica mala, quam, deo ter opt. max. adnuente, in illustri academia fridericiana, praeside domino Jacobo Frider. Ludovici ... ad d. 2. novembr. 1720 ... auctor C. Christianus Leyssner ..

발행: 1743년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

21쪽

I8 DE GRAMMATICA MALA

quod cum eas non credamus de praedecessoris nostri conscientia emanasse, nullam eis fidem te volumus a, hibere , cum etiam manifestam contineant in constructione

peccatum.

g. XIII.

Controversia ergo, ut vides, haec est: quid intuitu rescriptorum poni calium ex neglectu praeceptorum artis grammaticae prae mendum δ' pontifex in textu adducto

ejusmodi rescripta pro falsis habenda esse declarat in

verbis: nullam eis fidem te volumus adhibere, hac unica ratione subjuncta, cum manifestam contineant in constructi ne peccatum. Hic Panormitanus ad d. c. u. hanC regulam ponit: falsa latinita; vitiat rescriptum papae, Casum vero, ad quem adductus textus respicit, hoc stilo, fere barbaro, proponit: quidam erat excommuniCatus forte ab ordinatio: accessit ad curiam domini papae & obtinuit literas super sua absolutione: ordinarius, Cui pret sentatae fuerunt, invenit in eis in constructione peccatum, dubitavit, utrum fides eis esset adhibenda ' consuluit papam super hoc, & ille respondet, quod talibus litteris non est fides adhibenda. Panormitanus & glo sa hanc rationem decidendi statuit, quia rescriptum papae

transit per multas munus, item cum magna maturitate decoquitur, & non sit verosimile, tot ossiciarios in cancellatia pontificis errorem incorrectum reliquisse. Extendit hanc adsertionem Panormitanus contra dissentientes ad eum quoque casum, s rescriptum popae non per caneriuriam, sed per' cameram, Ut loquitur, emanaverit, quia tunc oritur duplex praesumtio contra litteras. Primo, quod non emanaverunt per cancellariam secum

22쪽

DE GRAMMATICA MALA.

dum communem stilum. Secundo, quod magis prae-kmitur falsitas, quando litterae sunt quasi clandestinae& continent peccatum in constractione. Nam decisio textus respectu nullitatis fundatur super praesumta falsitate. Item iste textus non fundatur super cancella-'ria, sed simpliciter loquitur & sorte tempore hujus c, pituli non erat ita ordinata cancellaria sicut hodie. Paullo post etiam addit Panormitanus, falsitatem citius praesumendam esse in litteris gratiae, quam in litteris de iustitia.

g. XIV.

Adsertionem adductam tribus modis limitat P normitanus. Ex praedictis, inquit, habes tres Conclusiones. Prima, quod falsa latinitas vitiat rescriptum papae, dummodo sit mani sella, secus, si dubitabilis. Ergo non vitiatur rescriptum papae, si stilus aliquo modo defendi & salvari potest, aut si saltem non satis proprie, latine, aut eleganter scriptum sit. Et de hoc ca-1u accipiunt verba Gregorii ad Leandrum Epimpum Hispalensem in praefat. moralium in M. quae exhibentur in corpore juris canonici in decreto c. indignum . disi3δ. indignum vehementer exissem, ut verba cessis oraculi restringam sub regulis Donati, Cons. Strauch. amoenit. Furi canon. eclog. a. c. U. Linckius ad tit. X. de rescript. h. s. Stilus cu- riae Romanae etiam multa recepit, quae minus elegantia,

vel dubia esse videntur, Linck. sic. cit.

. Secunda Panormitani limitatio est, rescriptum papale non vitiari propter vitium in constructione,

si falsa latinitai potest solvari pra' figuram. Casus, quema Pro

23쪽

pro explanatione hujus adserti adfert Panormitanus, sequens esti dicebatur, inquit, in quodam rescripta apostolico, quod rectores hospitalis aliae personae, quae degere contingerint contigerit) in eodem possent sepelire, M. quaerebatur: utrum rescriptum vitietur propter illamialiam latinitatem ' nam ubi dicit quae, debet dicere quin, cum referatur ad illum infinitivum degere. Existimat, rescriptum salvari posse per figuram Sillepsin. Nam illud verbum quae potest ella neutrius generis &pluralis numeri & facere relationem ad verbum personae& ad verbum rectores, sic erit accusativi casus. Item,

, praesupposito, quod simpliciter adsumatur il-rbum quae, ut faciat relationem ad verbum pein tamen cum siti modicus desectus, non debet vitiare litteras. Ita dictus auctor, qui etiam huc reserte. n. X de M. instrum. Cujus verba naec sunt: ex parte

charissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum Reginae fuit propositum coram nobis, quod cum nobilis Vir W. de Guerchia Nanneten. Redon. & Andeg. dioec. ipsam Castro de Segrejo ad eam ratione sui dotalitii pertinente pro suae voluntatis arbitrio spoliarit,& ipla super hoc contra eum a bonae memoriae Ι. Papa praedecestore nostro, ad nos litteras impetraret, quia pars adversa postulatis a nobis induciis deliberatoriis& obtentis, rescriptum apostolicum, pro eo, quod in hac dictione, spoliarit, haec Agura O, deerat, adseruit vitiosum; proponens nihilominus, quod mandatum hujusmodi

exspiraverat, mortuo mandatore, licet jam a nobis tres citationes, vel quatuor emanassent: Vos tamen admissis hujusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio

24쪽

DE GRAMMATICA MALA. 2Iprocedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, cum per praecedentia etiam subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio, vel o cupatione praedictum O fuerit omissum, satis vobis potuit de mandatoris intentione constare.

g. XV1. Tertia Panormitani limitatio est, falsam latinitatem

ex grammatica mala profluentem non vitiare rescriptum papae, si illa surgit ex modico defectu litterae, vel intuli. Haec limitatio lucem capit ex modo adducto c. ILX de M. instrum. unde plura ejus intuitu non addimus, hoc tamen obiter observamus, praesumtionem falsitatis jure canonico exinde quoque oriri, quando prae teisse litterae papales contra sitam ctiriae impingunt. Casus huc pertinens habetur in c. g. X. de crim. fag. Apostolica sedes hanc consuetudinem in suis litteris tenet,

ut patriarchas, archiepiscopos episcopos fratres : ceteros autem reges, principes, ves alios cujuscunque ordinis filios adpellet. Et cum uni tantum personae litterae diriguntur, papaei non loquitur in plurali, ut vos, flve vester, is his Amilia in ipsis litteris adponat. Ergo si v. g. episcopus in litteris ipsi oblatis plius vocatur, falsitatem exinde adparere & hinc quemlibet litteras apostolicas tam in bulla, fio charta, quam in stilo intueri debere in d. e. 6. dicitur, V. Engel ad tit. X. de rescripsi num. I . Linch. ad eunae tit.

Interim, quae hactenus ex iure canonico de praesumtione falsitatis ex artis grammaticae reguliS non Ob servatis Oriente adduximus: ea ambitiose tradita exist, C 3 mat .

25쪽

22 DE GRAMMATICA MALA.mat Scipio Gentilis de errori testat. c. . eo motus, quod pontificum seripta soloecismisis barbarismis pleraque fateant. Quid hic Gongaleg Telleg ad e. rr. X de rescript. O iminpia . exclamat, Scipionis verba, qui ita audenter in s

cras constitutiones irruisi etsi enim aliquando ex inc ria typographi, aut bibliopolae irrepsit vitium latinitatis, ideone arguendi & increpandi sunt religionis nostrae praesules summi, qui statuerunt, adeo vitium latinitatis alienum esse suis litteris, ut & eas vitiare decreverint. Sed non debuisIet irasci Gongalea Telleg Scupioni Gentili. Ubi rerum testimonia adsunt, non opus est verbis nec exclamationibus. Barbarismi apud pomtificios nec olim fuerunt infrequentes, prout deinde pluribus videbimus, nec etiam hodie sunt. ipse Panormitanus non dissitetur, v. supra g. XIV.) quod rescripta papalia interdum non satis proprie, latine, aut eleganter concepta sint, & hinc priesumtionem falsitatis ex vitio contra grammaticam commisi orientem ad eum calum restringit, si vitium in constructione commistam, id est, si tale enorme vitium in rescripto repe- ritur, propter quod in schola pueri a ludimoderatoribus haculo, aut virga coerceri selent. β. XliX. . Principum quoque rescripta ob vitium grammaticale vitiari existimat Gomatra TelleZ d. l. num. 3. Citans Bariolum in I. Plautius δ. num. F. Τ. de sur. argent. I gat. Bariolus ipse non suit ad manus, in repertorio tamen super ipsius praelectiones idem locus citatur & contrarium adseritur, grammatico mula non. vitiat instrumentum, rescript Irincipis. Quidquid sit, si vitium enora

26쪽

DE GRAMMATICA MALA. 23

me est illudque vel contra regulas grammaticae communes , vel contra stilum curia impingit, v. g. XIV. exinde omnino aliquam suspicionem falsi oriri existimo. Secus in vitio leviori. Idem intuitu sententiarum obtinet. Dolevi vitio contra stilum curta admisso exemplum haben B. Sam. Strykius in disp. de silo curiae c. ff. n. ro. sit in modo concipiendi sententias stilus communis est, ut in prima

persona judex nomen suum exprimat Hiditer undSobppen extemien vor redit, judex autem alio modo Pronunciet & in tertia persona nomen suum ponat: si ea eniten die Richter und Eooppen vor reor. AEquq leve vitium est, si in fine sententia clausula illa recepti sima a judiceomitteretur. voti irimi.

Ex sepe dicta praesumtione salsi ex Utio gram

maticali profluente hoc sequitur, non teneri judicem statim refcriptum exequi. 1ed sine reprehensione eum secundam jussionem expediare posse. Si enim postea secunda jussio accesserit, constabit inde de enixa volui tale principis, ea enim tantum operatUr, quantum m tus proprius. Idem obtinet , si in rescripto vitium contra stilum curta deprhenditur, Everhard. topic. leges. c. asilo curiae Ios num. I. Gail. I. obf. s. num. L seq. Strylacit. disp. c. r. n. s. Optimum & tutissimum esse puto, ut judex, vel is, quem caussa tangit, rem statim ad principem reserat, dubium suum intuitu praesumtionis falsi eidem exponat novumque jussum expectet. . Nostri

27쪽

g. XX.

Haec de rescriptis, legibus & sententiis. Singui Ha adhuc de clericis & praecipue de episcopis in jure can nico occurrunt. Lingua latina, qua utebantur, sequioribus temporibus admodum Corrupta erat, vel grammatica mala ubique regnabat. Testatur hoc inter alios Augustinus, qui seculo V. vixit, de catechizandis rudibus e. p. qui locus in decreto quoque adducitur c. D. diu. 3y. Refert Augustinus, venisse quosdam de scholis usitatissimis

grammaticorum oratorumque ea quidem intentione, ut chrustiani fierent. Risisse eos antistites & ministros ecclesiae, qui in docendo catechisationem vocant,) in regulas grammatices impingebant. id hic Augustinus 3 humilitatem suadet & contemtum illiteratorum dissi1adet. Adponemus verba textus. Monendi, inquit, sunt scholastici, id est, si , qui de scholis usitatiuimis

grammaticorum venerant,) ut humilitate induti christiana discant non contemnere, quos cognoverint morum vitia, quam Verborum amplius devitare, & cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant , quam etiam praeferre consueverant. His etiam maxime utile est noste, ita esse praeponendas verbis sententias, Ut pro ponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle d heant veriores, quam disertiores audire sermones; si ut malle debent prudentiores, quam formosiores habere amicos. NOVerint etiam, non esse vocem ad aures Dei, nisi animi adfectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites ministro ecclesius sexu. animadverterint, ita cum barbarismis es soloecismis Deum invocare, vel eadem verba, qua pro Irioni non intelligere, perturbat eque

28쪽

DE GRAMMATICA MALA. - 2s

distinguere: non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod plane intelligit, dicat Amen; sed quia pie toleranda sunt ab eis, qui didicerunt, ut sono in foro, sic voto in ecclesia benedici. Itaque forensis

illa, nonnunquam forte bona dictio, nunquam tamen ben

dictis dici potest. g. XXL . '

De ejusmodi fratribus ignorantiae multa etiam apud alios inveniuntur. Ita Conringius de antiquit. academ. supplem. s. cubi de ultimis temporibus seculi noni loquitur,) formulam inquisitionis, quae extat sub initium operis Reginonis is disciplina ecclesiastica, adducit, secundum quam episcopus inquirere debeat per vicos, pagos atque paroreias suae caeceseos. Inter alia ibi circa presbyteros jubetur inquiri g. D si epistolam evangelium bene legra epossit , atque saltim ad litteram ejus sensum manifestare g. msi se, monem Athanasii epi pi deside S.Trinitatis, cujus initium est, quicunque vult salvus esse, memoriter teneatis sessum illius intesilan is verbis communibus enuntiarestiat. β. IJ. ordinem quoque reconciliandi atque ungendi in- Armos , orationeae quoque eidem nec stati competentes, si benestit legere, aut memoriter enuntiare. Notat Balugius,' quendam Gisiemarum regnante Carolo Calvo, cum electus esset in Remensem archiepiscopum, oblatum textum evangeliorum aliquatenus quidem legere, nihil tamen ejus intedigere potuisse. Resert porro Conringius ex Lui randi hi r. l. 6. c. Io. Iohannis XII. Papae epistolam vitio malae grammaticae maXime laborantem. Iohannes episcopus servus servorum Dei omnibuι episcopis,

in concilio tunc ab Ottone W decimo seculo Romae

29쪽

26 DE GRAMMATICA MALA.congregatis) Nos audivimus dicere, quod vos vultis alium papam facere. Si haec facitis, excommunico vos de Deo omnia solente, ut non habeatis licentiam, uitam ordinare'missam

celebrare. Ad haec tempora barbara referendi etiam sunt versus noti de M. Christophoro: O magnum Claria sophorum sci & legenda de exorcista quodam praetenso, qui hoc modo eXorcisabat daemonem : egredere male Pirite, cui daemon exorcistam ridens respondebat: no vo &C. conferri hic etiam poterit Henr. Uagedes, ProfRintelensis, in open acad. dig. selin. a. de propagatione tinguae Romanae, profanae, sacraeque dominationis arcano, ubi

in specie g. IV. ostendit, priscum Germanorum sermonem horrido illo tempore, quo christiana religio in Germaniam introducebatur, adeo dissicilem visums issse, ut illum nec scribi polle, nec litteris exprimi omnes judicarint. Exempla in hunc finem duo adducit de Edimbolo apostolico & oratione dominica. Nos 'saltem hinas lineas adponemuS. Art. I. symboli apostolici: si.

grbii. Initium orationis dominicae: Talter unfeei:

Idem Vagedes in decari quaesi philoseph. historis rum quaes. 3. Ostendit, quaenam sit origo hujus discriminis, quod alii orationem dominicam a Tater utifer alii ab unfer Tater exordiantur. Scilicet, rudioribus adhuc seculis apud Germanos oratio dominica elingua latina in germanicam ita ad amussim transferebatur, ut ubi in latino vox adsiectiva postponitur, idem tenor situsque in germanico retineretur. Ita: Pater noster

30쪽

DE GRAMMATICA MALA. 27

noster vertebatur: Tater ulister. Sanctificetur nomen tuum, mihi Namun hillan: adveniat regnum tuum, quemehin: flat voluntas tua, ficut in caelo , sic is in terra.

hoc etiam factum, ut apud omnes haec oratio nomen

Tabriinis obtinuerit. In bibliis Wittenbergensibus aliisque, ad minimum recentioribus, grammatica bona reperitur, initium enim orationis dominicae est: unfer mater. Quid ad nos tempora horrida, quae praeterberunt p

g. XXIII. Jam interum in viam. Augustinus supra g. XX.

adductus hortabatur, ne catechumeni ministros ecclesiae rideant, qui lcum barbari is es soloecismis, ut loquitur. Deum invocant. Sed haec est admonitio saltem, non autem decisio intuitu quaestionum juridicarum. Idem sentiendum de admonitione ad clericos directa, quae hahetur in c. ro. diu. 37. Si quis, inquit Hieronymus, a

tem grammaticam, noverit, vel dialecticam, ut rationem re

cte loquendi habeat es inter falsa s vera judicet, non improbamus. Geometria quoque is arithmetica es musica habent in sua scientia veritatem: sed non es scientia illa Aemtia pietatis, . Verum aliter sentiunt doctores, alia ter vero judices, quando quaestio pro tribunali deciditur. g. XXIV. Iuris expediti est, eum, qui ossicio aliquo fungi vult, omnibus illis qualitatibus praeditum esse debere, sine quibus officio cum fructu praeesse nequit. Alexander III, in c. . X de aetat. s qualis. is ordim praefici-- D et mae

SEARCH

MENU NAVIGATION