Dissertatio juridica De grammatica mala, quam, deo ter opt. max. adnuente, in illustri academia fridericiana, praeside domino Jacobo Frider. Ludovici ... ad d. 2. novembr. 1720 ... auctor C. Christianus Leyssner ..

발행: 1743년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

41쪽

n DE GRAMMATICA MALA. '

g. XXXVI.

Idem casus & eadem decisio reperitur in I. I. β. F. L . f. de hered instit. ubi ita Ulpianus: si autem sic scribat .

Lucius heres, licet non ad ceris esto, credimus plus nuncupatum, minus scriptum: si ita, Lucius esto, tantundem dicimus: ergoufi ita, Lucius solummodo. Marcellas non insubtiliter, non putat, hodie hoc procedere. Divus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distristiset ita, ille ex parte tota, ille ex tota, nec adserisset, heres esto, rescripsit, valere institutionem: quod es Aulianus scripsit. Idem diuus Pius rescripsit, illa uXor mea esto, insitutionem valere, licet deesset heres. Idem Iulianum, illum heredem esse, non putavit valere, quoniam deest aliquido sed j ipsa Dalebit, subaudito, iubeo. Aliud, si scripserit testator: heres esto, di nomen heredis omiserit. I. M. f. de reb. dub.

f. XXXIIX.

Supponitur quidem, praecipue in cit. I. I. C. de testam. quod non ipse testator, sed alius ejus nomine testamentum scripser1t: verum enimvero idem statuendum esse existimo & in eo casu, licet ipse testator testamentum in scripturam redegerit, aliquid vero omiserit, quod tamen ad plenum & persectum sensum heredis inuitutionis necenarium erat. Scilicet DD. hanc rationem decisionis adferunt: sufficere, modo certum sit, de ' quo senserit testator: subjectam materiam hoc indicare: ex antecedentibus & subsequentibus adparere, voluisse testatorem eis verbis heredem instituere & ergo, quia hoe adparet, ex una, vel altera voce, licet sermo sit ellipticus, heredis institutionem colligere licere, Brun-

42쪽

DE GRAMMATICA MALA. 39nem. ad d. I. p. de te m. At vero haec ratio ad alterum

quoque casum eodem modo adplicari potest, si testator ipse testamentum conscripsit. C sentit PereZ ad C. dtit. num. 3. in f ibi: sve alius scripserit testamentum, Aetestator ibe, cum festinando non fit mirum, omitti aliquid.

Alius casus habetur in I. M. F. de manumig. te m. Habebat aliquis servum Crassum, sed scribens testamentum ita Cavit; servus meus Cratinus liber esto, quaerebatur: an servus Crati s ad libertatem pervenire possit 3 Cum testator servum Cratinum non habebat, sed huncklum Cratistum. Deciditur a Scaevola, nihil obesse, quod testator inflicta errasset. Ratio in g. praeci add eta hic iterum adplicari potest Vincentius Fusarius in materia de fideicommissis tr. de substit. eis. qu. agF. Praesentem nostram materiam quoque tangit, ita enim sommat dictam quastionem: falsa grammatica ue vel latinitas, an noceat in fideicommissis' Subjungit hanc brevem responsiolaem: non nocere scribunt in specie Alciat. in Is quis

in fundi vocabulo .. n.3. j. de legat. l. Paris l. s. cons v. n. y. Peregr. l. s. cons G. nFm. 3. Mantica de conject ult. volunt. I. g. rit. I. num. aa. GalluS de excepi. Dcceg. tit. excepi. v. n. 13. pari. a. quae repetit B. StrykiUS in trare de caut. t sam. c. I. membr. I. I. M. & simul hunc casum subjungit:

Scripserat aliquis: Dein Pamphilus 'II abeii

IO OO. titulo jureque restitutionis, ubi scribere debuerat instituiti nis. Sustinebatur testamentum ex rati

43쪽

g. XL. Mala grammatica ergo non vitiat testamentarias dispositiones. illud' interim Certum est, quin eo casu, si dubium est, de qua re testator locutus sit, in materia de interpretatione ille significatus praeserendus sit, qui cum regulis artis grammaticae congruit. Pertinet huc casus, qui habetur in L Plautius I. Τ. de aur. argent. munae mulier quaedam ita legaverat: quisquis mihi heres erit, Titiae

vestem meam, mundum, Ornamentaque muliebria damnas esto dare, quaerebatur: an omnis vesis, an vero muliebris

fiam legata sit ' deciditur, omnem vestem legatam esse, ita enim verba legis sonant: Cassius ait, si non adpareret, quid sensinet, id est, si non adsint aliae probationes, quod testatrix solam vestem muliebrem legare voluerit) omnem vestem secundum verba testamenti legatam videri. Paulus: qui est auctor hujus legis,) idem Javolenus scribit, quia verisimile est, inquit, testatricem tantum Ornamentorum Universitati sper vocem muliebriri derogasse, quibus significationem muliebrium adcommodasset; accedere eo, quod illa demonstratio,

muliebria, neque vesti, neque mundo adplicari salva r ii erecti sermonis potes, Cons Dion. Gothosted. in not. ad i. . C. de recepi. arbitr. tit. s.

g. XLI. Sed quid , si te tor ipsa vocabula mutet ipsisque

alium Ansecatum imponat' textus huc pertinentes sunt in I. . n. f. de legat. t. & in I. 7. β. a. Τ de supelgere legat. lncit. I. .. pr. Ulpianus rem distinguit inter nomina propria& adpellativa. Non nocere dicit, si quis in nomine pro- - prio

44쪽

DE GRAMMATICA MALA.

adpellativo erraverit, v. g. si cum vellet vestem legare, sup- sesiectilem adscrilsit, dum putat, suppellectilis adpellatione ve-sem contineri: Pomponius scripsit, vestem non deberi, quemadmodum fi quis putet, auri adpeltatione electrum, vel aurichalcum contineri, vel quod est stultius, vestis adpellatione etiam argentum continm. Rationem addit, quia r

rum vocabula immutabilia sunt: hominum mutabilia, sive, Ut in cit. L. I. g. a. Τ. de suppelua leg. intuitu nominum adpellativorum dicitur, quia non ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debent, v. quae diximus supra g. IX. Scilicet nomina adpellativa ex communi ulla loquendi & tacita conventione populi alicujus rem certam designant, U. g. eqUUS,& ergo, si illa vocabula quilibet pro lubitu mutare posset, v. g. ut adpellatione equi Canem intelligeret, multae deceptiones. fraudes & elusiones exinde propullularent. At vero nomina propria ab arbitrio cujuslibet privati dependent atque hinc ex eo capite nemo laeditur, licet in nomine erraverit, v. g. si putaverit, servum vocari J itium, qui Mevius audit. Nomina enim propria non habent connexionem cum re ipsa, undς quis Davi nomen habere potest, qui tamen Oedipus est, &versa vice. Ergo etiam nomina propria mutabilia sunt,

45쪽

DE GRAMMATICA MALA.

β. XLII. Id quoque certum est, si quis ita male scribat,

aut ita barbare loquatur, ut neque scriptura legi, neque ex verbis sensus loquentis ulla ratione erui possit, quod tunc ipsa dispositio vitietur. Non esse enim &non adparere paria sunt. Ρer jocum quidem dici solet: nos docti male scribimus sed hoc non producit et sectum in jure, verum ex diverso dicitur: qui non vult intelligi, debet negligi. Posset hic certa ratione adplicari, quod habetur in L ar. Τ. de reb. dub. fi quis de pluribus unum ma

numitti voluerit, nec adpareat, de quo manumistendo te-

sator sensit: nulli eorum fideicommissaria

competit liberta

S. P. D.

JAC. FRID. LUDOVICI.

Riquot anni jamdum sunt elapsi, ubi in illustri

nostra Fridericiana in numerum studiosorum receptus es &primum gradum ad studium jurisprudentiae fecisti. Alterum deinde Lipsiae,& tertium gradum iterum in Fridericiana academia fecisti. Absolutis collegiis lectoriis gradum secilli ad ex, minatoria & praecipue mihi praeterito semestri aestivo eruditionem & diligentiam Tuam abunde probasti. Jam gradum facis ad specimen & examen publicum, unde non possum

46쪽

possum non, quin ad Te hac occasione adplicem verba Ciceronis: quotiescunque gradum facis, toties Tibi tuarum virtutum venit in mentem. De Grammatica mala disputas & de bona sollicituses,qnia malam improbas, ergo novum gradum facis. De grammatica grammatice considerata recte dicit Quintilianus: minus esse fere dos eos, qui hanc artem ut tenuem ac jejunam Caviulantur, nisi enim illa oratori futuro fundamenta fideliter jecerit, quicquid superstruxeris, corrUere: necessariam esse pueris, jucundam senibus, dulcem secretorum comitem. Ergo nec illi sunt ferendi, qui hanc artem juridice consideratam forte ut tenuem ac jejunam cavillantur. Ego, clarissime DN. LEYSSNERE, Tibi degradibus hactenus feliciter factis & de praesenti specimune ex animo gratulor, simulque eXopto, ut brevi te

pore ad altiora progrediaris & graduum Tuorum ube rimos fructus Conligas. Vale. Dabam d. XXIV Octobr. MDCCXX. .

ARtibus ingenuis semper, LEYSSNERE, vacasti,

h t volupe studiis invigilasse fuit; GRAMMATiCAM inde MALAM Tua dissertatio tractat, Ac initrumentum quid vitiare queat. Gratulor ergo Tl Bli Numen Tua facta secundeti que Tuos tangant nulla pericla Lares l Nobilissimo atque Doctissmo LEYSSNERO,

Disiertat mus Auctori nolitissimo paucis hi-

47쪽

gente Rugdanus. IV pune nemo Prisciano vellicat Barbam verendam. Vindicant injuriam Non Orbilii tantum scroces assectae Sed & politi Themidos almae filii. Hos inter arma stringis atque classico

LEYSSNERE pugnae signa das DOCTISSIME

Victoriam vis pollicetur ingeni Felicis, edepol l acuti, fervidi. Ergo futuri certior solemniter Jo, triumphel Jo triumphel pnecino. Sie Praenobilio mo DN. LEYSSNERO,

eruditionis specimen edituro applaudit, P L. HUTH, LL. C.

SEARCH

MENU NAVIGATION