Petri Gassendi De motu impresso a motore translato. Epistolae duae. In quibus aliquot praecipuae tum de motu vuiuersè, tum speciatim de motu terrae attributo difficultates explicantur

발행: 1642년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 수학

151쪽

a Motore transtito Epist. II. D

oram Syriae recurrat:& rursus dum incipit motu in ortum unico, atque adeo tarditis moueri, necesse est aqua ad oram Syriae eleuata versus oram Hispaniae iterum refugiat, quousque ex medio huius tardioris

motus iterum recurrat ex Ora Hispania versus oram

Syriae; sicque, die, iam alio iterum, ut prius, refugiat, reciprocationemque perpetuam tueatur ut fiplumbum pendulum perpendiculo elatum excurrere sinas, Tecundo quoque recursu vim nouam illi imprimas. Atque ad oram quidem Syriae recessus&accessiis aquae notabilis admodam stra lora in verbHispaniae minus, propter allabentem ex Oceano aquam per fretum Herculeum. Ad latemue is oras quod spectat, eiuscemodi reciprocationes sunt minus sensibiles, eodem modo, quo in nauicula , aut quolibet vase commota aqua deprehenditur ad parte is motus oppositas attolli, atque deprimi sub medium vero aut solum excurrere in recurrere , aut

etiam veluti constare. Et patet id certe in sinu Hadriatico, in cuius extremo Venetiis nempe , reciprocatio per elationem , depressionemque est adeo sensibilis; in medio vero seu ad Anconam,secus Et circa nostram specialem oram, cum ipse forem superiore Septembri in sub novilunium quidem equinoctiale, San- torpeti, vix ad usque sesqui pedem attolli, deprimique Mare obseruaui. Accepi autem in exemplum mare longiusculum δε ab occasu in ortum situm quoniam qui sinus angusti sunt, vel siti ab austro in boream, ii adipisci sensibilem reciprocationem Nn possunt at neque lacus, atque sta-

152쪽

De Motu impressa

gna, quorum Ora propiores sunt, quam ut elatio: aut depressio seu continuari, seu obseruari valeat. Ex quo patet, cur in Oceano, ubi tanta libertas est, reciprocationes sint adeo insignes insignes,inquam, non in alto ibi quod dicebam de aqua circa medium aliis, contingit sed ad ipsa littora, in quibus quaecumque attendi varietas potest, ad locorum situm reserenda est; cum aliunde mirabile sit, reciprocationes esse in singulos dies ubiuis gentium geminas , ut geminae sunt in motu Terrae ex velocitate in tarditatem, & ex tarditate in velocitatem redeuntes inaequalitates tametsi aqua pro suo lentore non consequitur preci se inaequalitatum periodos, sed reciprocationes singulas absoluit horae prope dimidio &geminatas in singulos dies hora prope integra tardius Atque haec quidem videri potest generalis

aestus, siue reciprocationis in singulos dies geminatae catica Reuolue porro globulum , de quo ante dixi, supra Zodiacum materialis, ac vulgaris sphaerae

in tropico alterutro, ita ut, dum centrum Terra gradu integro promouetur intelligas punctum aequatoris globuli initio reuolutionis est in principio gradus, min fine reuolutionis esse in fine eiusdem gradus. Reuolue deinde in alterutra aequinoctialis intersectione , ita ut idem globuli punctum in principio,acsne reuolutionis pari modo in principio, ac fine eiusdem gradus intelligas obseruabis sane, quia aequato globuli ob expositam axis continentiam

est semper parallelus arquatori sphaera , illud eius punctum magis promoueri ad ortum supra Tropi

cum a

153쪽

cum , quam supra aequinoctialem , quia longitudo gradus supra Tropicum est veluti directe iacens ab

occasu in ortum; supra aequinoctialem vero oblique se habet. Ex hoc autem fit, ut specialis quaedam inaequalitas reuolutioni diurna contingat tam in solstitialibus, quam in aequinoctialibus locis ob quam diurnae illae reciprocationes alterationem subeant, dum in ipsis Terra versatur neque tam vehementeis subeant in locis intermediis, ubi eiusmodi inaequali. tas aut minor est, aut evanescit. Atque haec aliunde videri potest causa, ut aestus vehementior sit sub solstitiis , aequinoctiisque , quam temporibus caeteris: cum etiam , quia motus diurnus aduersatur magis motu annuo ad aequinoctialem , quam ad Tropicum qu bd uterque motus Terra exsistente in Tropico conspiret directe in ortum, exsistente vero

in si quinoctiali alius ad alium obliquus sit inde seri

posse videatur , cur aequinoctiales reciprocationes sint solstitialibus aestuosiores. Denique. imaginare Lunam esse Ter equasi illigatam,unaque delatam;&Crbem magnum, per quem Terra motu annuo incedit, comprehendere non tantum iter ipsus medium, sed totum etiam spatium heinc inde versus Martem,

ac Venerem , cuius extrema a Luna Terram motu menstruo circumana biente attinguntur. Imaginare rursus vim , qtia Sol tam Terram, quam Lunam mouet, explicari per radium, seu quasi virgulam,eliordulam vel Sole protensam concipies sane hanc chordulam longiorem es cum Luna est in oppositione, ultra nempe Terram, quam dum in coniunctione est,

154쪽

V . De Motu impresso

siue citra Terram Caeterum, ut plumbum chordulae appensum, post abductionem a perpendiculo libertati suae permissum, tanto vibratur celeritis, quanto chordula fuerit breuior, tanto tarduis , quanici productior; ita potest contingere, ut motus Terrae annuus qui aequabilis ex se foret,esciatur in coniunctione , seu novilunio velocior in oppositione, seu plenilunio tardiora sicque bis in mense eueniat specialis inaequalitas, ob quam rursus diurna illae reciprocationes alterationem quandam patiantur. Atque haec potest videri causa, cur in singulis pleniluniis, atque noviluniis vehementiores aestus fiat: cum

iidem possint per plenilunia, atque novilunia solstitiis, aequinoctiisque vicina sed aequinoctiis praesertim esse vehementissimi,ob superiorem causam adiunctam. Haec porro summa est ratiociniicirca maris aestum , quem proinde ut comprobare ipse motus Terrae videtur cita ipsemet motum Terrae videtur prorsus adstruere adeo ut alter alteri non male fidem conciliet, ut relatorum proprium est, ac specialiter causae,& effectus. Quinetiam hoc unum videtur experimentum sensii bile Copernicanis subsidio esse; cum alias motus generalis , quo Terra oculum unatiansfert, inobseruabilis sit Finge nempe nauiculam, de qua paulo ante dicebam, non mari, aut lacui innatare,sed esse intra maiorem nauta, ipsique seu clauis, seu alia ratione defixam, ut eius partem cohaerere ac hominem Mediterraneum ad aquam attendere Tucsi aqua quidem intra nauiculam quiescat, nullum plane erit algmentum,quo ille moueri nauta iudice D

155쪽

a Motore transeato Epist. II. III

tametsi velocissime per medium mare transferatur. At, si aquam illam a prora in puppim emuere, rursus ex puppi in proram refluere adnotauerit , tunc eius motus causam inquirens , agnoscet ipsum csse non posse, nisi aut extrinsecus corpus aliquod inimmotam navim impingatur, ipsam v alia ratione subagitando commoueat,4 contentam aquam effluere, ac refluere faciat; aut ipsa certe nauis per mare moueatur, cum inaequabilitate quidem aliqua, quae eiusdem filuxus,& refluxus sit causi. Et quia si extra

naui in circumspexerit, nullum extrinsecus obseruabit corpus, quod in navim impingatur, aut illam subagit cis ideo crit,cur colligat,moueri nauim igitur,&cum nonnulla quidem inaequabilitate Pari auteni modo, cum nosmeadem Terrae quasi naui vehamur, una cum sinubus, cauitatibusque,quasi nauigiolis in quibus marina aqua continetur, Mobseruantes huiusnodi aquam continuo effluere, ac refluere, argu mentemur hunc Suxum , refluxumque esse aut a causa externa, quae Terram in aethere medio consistentem commoueat, ac subagitet aut ab ipsemet Terra, quae per aetherem, cum inaequabilitate aliqua

moueatur:nec videamus tamen, ubi oculos circum- quaque coniecerimus, ullam csi causam externam,

quae impingatur, subagitetve Quidni colligere popsimus causam ese ipsammet Terram,quatenus potest per aetherem, cum aliqua quidem Put puta iam exposita inaequabilitate moueri XIII. Verum his tandem modus esto: quando aggressus dicere solo in de imbecit litate eius argumenti,

156쪽

De Motu impresso

quod ad quietem Terrae adstruendam familiare est

petere ex motu rerutra proiectilium, ebsensim deductus sum, ut videri possim praecipuas circa problema celebre attigisse disticultates. Non exigis,ut repetam fecisse me ici non ut Telluri asserere inito tum, sed ut veritatis amore, innuere quieten ipsius firmiore ratione esse stabiliendam ne exige etiam, ut quasi me putes aliquam habere eius cemodi , ipsam tecum communicem , quippe si haberem , facerem iam sponte. Et non pauci quidem hactenus non paucas, nosterque imprimis Morinus,magna solertia excogi- tirunci. sed, me tamen quod attinet, haerere aquam semper video,ac in eo proinde sum, ut placitum illud reverear, quo Cardinak aliquot approbasse Terrae

quietem dicuntur. Etenim licet Copernicani tueantur loca sacrae Scripturae, quae Terra statum sue quietem,&Soli motum tribuunt, Vel explicanda esse de ipsa, ut loquuntur, apparentia, deque accommodatione ad captum, moremque loquendi vulgarena; quasi Scriptura non loquatur de rebus, nisi ut apparent, vulgo cognoscuntur, exprimunturque ex

quo tam saepe ad alium sensum, quam ad literalem confugiendum est 3 pro scopo habeat non eruditionem in Physicis, Mathematicis, caeterisque id genus rebus sed institutionem ad gratiam, supernaturalemque salutem; ex quo, ut sua salus omnium interest,sic usurpandus sermo fuerit omnium captui accommodatus: Vel intelligenda esse de consistentia,N, ut ita loquar, indissipabilitate partium, quae non

excedunt a tota Terra, locumque duntaxat, aut serm

157쪽

a Morare transeato Epist. II. 0

mam commutant eo modo,quo partes maci eereae varie sigillatae, ab ea non excedunt, sed positum solum,figuramque variant, ac dum figuratio una praeterit, alia aduenit, massa interim ipsa semper stat, seu perseuerat eadem, caeteraque similia Nihilominus, quod ea loca sectis explicentur a viris, quorum, ut constat,tanta est in Ecclesia auctoritas; ea propter ipse ab illis sto,& hac occasione facere captiuum intellectum non erubesco. Non quod propterea existimem

articulum fidei esse neque enita quod sciam quidem id assertum ab illis est, ut apud uniuersam Ecclesiam promulgatum,atque receptum: sed quod illorum iudicium habendum praeiudicium sit , quod non possit apud Fidele is non tiam esse momenti. Quod superest,Tu nihil morare, sed excusatam potius habe prolixitatem hanc meam tantam iratus voluisse me nihil aliud, quam dum tuae erga me beneuolentiae memor sum , meam erga te obseruantiam facere testatam. Saluto semper optimum Fratrem, consessumque per- eruditum Uale. Aquis Sextiis, III. Eid. Decemb. Uri. Ioc XL.

Postscriptum.

OV o tua,&aliorum amicorum vota istaec conis scribens praeuenerim, est cur maximopere gaudeam, tametsi nihil, quod dignum sit exspectatione, praestitum sentio. Quod autem, cum Epistolam superiorem pellegeretis, id quaestionis inciderit,de quam rogatum voluistis, Quam ob causam rei exilii, ς-

158쪽

luti vi Is,atu lumina, b manu deflexa est dimittente manu moueatur uumque si itum repetat nemorosus videar,

pauca haec subiicio. Habe primum iii aequilibrio supra digitum laeuae manus bacillum aliquem transuer- sui . adige deorsiim ictu dextra manus eius extremum, quod ad dextram videbis extremum sinistrum sursum adigi ob resistentiam digiti,in continuita tem compactionemque bacilli Occurrat extremo sinistro fixum aliquid it si digitus fuerit ad superex- stans quidpiam admotus,tum id extremum reflectetur Oorsum, Maliud, quod tu percusseris, sursum. Cum duplex ibi motus sit, unus directus deorsum ad dextram,sursum ad laruam; &alius reflexus deorsum ad uuam , sursunt dextram quaenam utriusque causa est Nempe unicus manus tuae ictus it unicus ictus reticuli est,quo adacta pila in parietem tendit, &a pariete resilit Contine deinde bacillum,unumve illius extremum puta in serius sinistro pugno tum,si manu dextra impresseris ictum superiori versus sinistrae pollicem, persenties in serius impingi in oppositam inferiorem inistrae partem, ac simul persenties reflexionem fieri tum inferioris extremi in apicem auricularis,tum superioris in radicem indicis. Quid reflexionem hanc facieta An-non impressus a dextra ictus,& resistentia cum pollicis, tum inserioris manus parti. Agnosces ex his, procul dubio,quid ad quaestionem dicturus sim Scilicet deflexo altero cxtremo rei flexilis , debet alterum ob parem rationem contineri firmum, debentque csse in continente partes duae oppositae, una exstantior, quae resistat, alia

159쪽

a Molore transeato Epist. II. Us

profundior qua repellat appellabunt mechanici illam hypomoclium, hanc onus, ut&rem ipsam flexilem, vectem. Neque obstat, quod in allato bacilli exemplo ictus imprimatur, heic deflexionis tenor sit; si quidem hic tenor nihil aliud est, quam series quae dam continua ictuum, quorum ultimus ille est , ad quem immediate sequitur reflexio. Neque obstat rursus,quod bacillus rigidus sit, clim de re flexili aga turina in in flexili quoque re debetes erigiditas, non omnimoda quidem, sed aliqua tamen; hoc est compactio, & fici nitudo, qtiae quo suerit in f, eo sit vehementior futura reflexio cum , si nulla fuerit,nulla sit reflexio futura. Quod si plaerumque plures reflexiones, seu tus, reditusque fiant causa manifesta videtur, quod ad parte is continet is oppositas,opposita quasi hypomo clia,&onera fiant, quae vice permutenta ut vices permutant duo parietes oppositi, in quoru ui unum pilam ita adigis, ut ex illo repercutiatur in alium, a quo pari modo in priorem resiliat. Addo in re deflexatam secundum concauam, quam

secundum convexam partem fieri continuam quan

dam seriem hypomocliorum, Monerum, a quibus compressio, represso sat Addo eandem rem secundum partem concauam varie corrugari, secundum convexam varie hiscere; ad illam particulas quasdam superficialeis adigi introrsum; ad istam quasdam interiores in superficiem exprimi sicque, dum assidua deflexione altera superficies contrahitur,altem ra ampliatur, fieri curvitatem Adderem alia; sed haec

nimis. Vale iterunt.

IN I S.

SEARCH

MENU NAVIGATION