Petri Gassendi De motu impresso a motore translato. Epistolae duae. In quibus aliquot praecipuae tum de motu vuiuersè, tum speciatim de motu terrae attributo difficultates explicantur

발행: 1642년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 수학

131쪽

a Motora translatio. pist. II. 9,

mundi adeo ut quemadmodum axiculus globuli continuatus , descircumductus, intelligitur per medium musaeoli spatium describere quasi columnam, cuius bases sint memorati in parietibus circuli cita intelligere liceat immanem quandam quasi columnam per magni orbis spatia ab axa Terrae coiit, nuato , circumductoque describi, cuius bases sine circuli illi iam repetiti in Firmamenti sornice siduntὸ denio ue huiusmodi motum , siue continentiam in parallelismo ita fieri, ut tantillum tamen, seu insen sibiliter lentior sit ipsis motu centri efficiaturque ut centro Terrae ad idem aequinoctiale punctum redeunte , arquator secet Ecliptica nonnihil citerius , ac faciat cum illa angulum inclinationis, seu declinationis maximum , aliquanto antecedenter. Non quod angulus inclinationis non sit semper idem, aut aequalis , quodque aequato Terrae axisque ipsius non sit semper sibi ipsi paralleluc; sed quod huiusmodi angulus , sue intersectio sit mobilis fiatque sensim in aliis , aliisque Eclipticae punctis

sidque regrediendo, siue procedendo contra signorum seriem, hoc est ab Ariete in Pisces, aut a Libra in Virginem quodque Ecliptica exsistente inbmobili, tum aequatoris planum per ipsam decurrere intelligatur ri tum poli aequatoris se mundi intelligantur lente moueri, idque regrediendo circa polos Eclipticae, seruata seniper eadem distantii. Qui id fieri valeat,ut possis quadamtenus concipere, duc etiam circellum in memorato globulo , qui representet Eclipticam,in aequinoctiale eius puam

132쪽

rsa De Motu impressu

ctum ita applica aequinoctiali sphaerae puncto, ut aequator cum aequatore , Ecliptica cum Ecliptica congruat. Axiculum per eum traductum axi globi aequalem faci& utrique eius extremo filum alliga, quod aliunde sit polo Ecliptica defixum. Tum Tiglobulum retr , seu in antecedentia ita moueris, ut illius. Ecliptica Elipticae sphaerae semper congruat , obseruabis ut eius aequator Eclipticam continuo secet in antecedentibus punctis sed seruato tamen eodem inclinationis angulo, Maxis extremis tuentibus semper aequalem distantiam ab ipsis Eelipticae polis Haud abs re porro haec antecessio lenta , seu lentissima potius dicitur , quando una eius periodus non absoluitur, nisi intra annos vicies quinquies mille. X. Vt ex hisce suppostis, ea quae apparent, iam atringam Primunx apparet quidem Sol, quemadmodum latra diximus i moueri per Zodiacum a sed

ut navis in medio mari circa immobilem navim circurnducta apparet nostro Mediterraneo tae quo nempe est ante dierum immoti manere,is quae immota est , videtur interea ipli circumduci, quatenus nempa varias lioricontis parteis successio

obtegit , donec ipse per oppositam fertur ita

cunducta videri nobis potest immota, Sol moueri circa ipsam , occulere re succedenter omneis parteis Zodiaci quatenus Terra interea oppositas partes succedenter percurrit. Quare eum Terri per medium Zodiacum incedens, circulum suo cen-

133쪽

a Motore transtito Epist. I. Us

tro describat , qui Ecliptica linea dicitur, haec ipsa

erit linea , quam sol describet apparenter adeo xt non modo aliorum Planetarum latitudines, consigurationesque eodem modo ueniant , siue Sol re ipsa moueatur , siue moueri solum appareat sed eodem quoque modo Eclipses tam Solis , quam

Lunae contingant. Quippe cum Luna motu menstruo ipsi Terrae circumferatur efficitur eadem ratione, ut Terrae, ac Soli directe interposita lucem Terrae eripiat; Terram habens sibi, ac Soli directe interpositam, eadem Solis luce per Terram priuetur. Nimirum eadem inclinatione describere potest orbitam , quae Eclipticam a Terra descriptam duobus in locis intersecet, nodosque Eclipticos faciat. Neque videtur morari debere nos Prim. quod absurdum esse videatur , fore ergo Terram unum ex Planetis magis quidem praecipuum, quam Lunam , eo modo , quo Iupiter est prae suis Lunis Medicet praecipuus. Siquidem Terra globosa est , sicut Planetae arteria comparata est admotum , ut illia lucem Solis perinde excipit , refectitque, per illam , non secus quam illi, collucet quemadmodum probat lux Va debilior, quae

in Luna tam recente , quam teneo ente Obseruatur,

quamque non aliunde esse , quam a Terra perspicuum videtur vel ex eo , quod quando Luna post primam Mante secundam quadraturam procul est a loco reflexionis lucis Solaris , quae a Terre semper versus Solem fir tum Lirna ea duce omninta priuatur. Praeterea locus congruus inter Venerem

. . .

134쪽

D Motu impresso

Martemque Terrae assignatur , in quo si illam posuerimus , tum Planetarum praecipuorum dispositio mire consentit, consequiturque adeo partium vnbuersi conceutus , tam secundum magnitudinem quam secundum motum. Nam Mercurius est minor Uenere, Venus Terra, haec Marte, Mars Ioue, Iupiter Saturno in Mercurius velocius periodum

absoluit, quam Venus, haec quam Terra, ipsa quam Mars , Mars quam Iupiter , ille quam Saturnus rat iuxta communem sententiam videtur nihil esse, fierive posse inordinatius. Qui , quod ad magnitudinem spectat , Luna est minor ercurio , hic minor Venere, haec incomparabiliter minor Sole, Sol incomparabilite major Martes, Mars minor incomparabiliter Ioue Iupiter Saturno aliquanto major Quod admotum vero, Luna ab luit periodum menses, Mercurius , Venus , Sol omnes simillanno Mars duobus annis, Iupiter duodecim, Saturnus triginta , Firmamentum vigesies quinquies

mille , Noua sphaera quasi trepidando heri mille septingentis, illeinc ter mille quadringentis a Primum mobile horis viginti quatuor Ad- haec, tametsi

sunt in Terra continentes, montes, valles,planities

insula, isthmi, promontori , maria , freta, sinus, lacus , stagna, amnes, c. similia quoque apparent in Luna , verisimileque est, si alioruni Planetarum discitam prope spectarentur, tamque magni viderentur,ut partium distinctio, & diuersitas obseruabilis posse essici, fores, ut sui speciem non dic similem exhiberent. Neque morari debet. Secundh

135쪽

a Motore translato Epist. II. Π

qubd Terra per Zodiacum translata in non exsistente in centro , non videatur debere nobis in illius superficie ac in ipsa simul superficie orbis magni exsistentibus , dimidium caeliferi conspicuum: cum tamen sex signa ex Ficinament Zodiaco supra

horizontem constanter appareant. Siquidem, ut iuxta communem sententiam globi terreni moles nihil obstat, quo minus censeamur videre hemisphaerium integrum quoniam linea secundum horizontem sensibilem in caelum usque stellatum directe traducta, in idem visibile caeli punctum desinit, in quo linea ipsi parallela, quae concipitur per centrum, Ut per horizontem rationalem traijci; quod illis nempe, ob immensam caesi distantiam , secundum sensum coeant , ipsarumque intercapedo , tametsi aequalis Terrae semidiametro, quasi punctum sit,ipsaque adeo

Terra si veluti punctum, in quo centrum , superficies adeo procul non discernatur cita dici potest magnum orbem, in cuius superscie Terra describit circulum annuum , adeo exilem seri, haberive, ex ante dictis, comparatum ad immensam Fixarum a Terra distantiam , ut linea recta secundum Terrae

horizontem ad fixas usque contini lata , in idem visibile punctum desinat, in quod desineret linea ipsi parallela traducta per Solem in centro exstantem quasi evanescente in tanta distantia intercapedine illarum tametsi exsistente aequali ipsi semidiametro magni orbis Lipsoque adeo magno orbe

habito ut puncto, inter cuius centrum in circum-

seseqqμὴ nullus discrimen sensibile ex loco tam

136쪽

procili disto appareat. Neque morari debet Terti), qudd nobis in eodem Terrae loco exsistentibus non videantur debere sinper eaedem stella esse verticales , eiusdemque apparere magnitudinis sed quas habemus quidem, magnasque videmus supra

verticem, Terra exsistente in Cancro, commutasse debere situm, apparereque minores Terra translata in Capricornuinci ex quo rursus consequatur, venon debeat semper nobis esse eadem, sed nunc quidem elatior, nunc vero depressior Pol altitudo. Si quidem exposita ante axis Terreni continentia in sui parellelisimo id prςstat, ut quamuis Terra nunc ad Cancrum accedat, nunc ad Capricornum recedat, iisdem tamen partibus sui Boream Austrumque respiciat, iisdem parteis coeli intermedias Dat qua

adeo ut linea , quae a centro Terrae per verticem nostrum in caelum usque traducitur, terminetur semper ad easdem stellas, siue visibilia eadem eli puncta. Visibilia dico jam in caelo quidem potest

tantum esse discriminis , siue distantiae inter locum terminantem lineam verticalem, Terra exsistente in Tropico aestiuo magni orbis locum terminantem eandem , Terra exsistente in Tropico hiberno eiusdem quantem discriminis , seu distantiae est inter ipsos Tropicos eiusdem magni orbis' at cum semidiameter magni orbis, ut mox dicebamus, in

tanta distantia sensibilis non sit, sed pro puncto habeatur es non erit profecto sensibilis quoque, sed pro puncto habebitur, quae est distantia inter Tropicos aestiuum,& hibernum eiusdem Ex quo

consequenter

137쪽

a Molore transeato Epist. II. 13,

consequenter intelligitur, non pos e stellas apparere amplioris magnitudinis ex Tropico no, quam ex alio; cum accessus, recesius sensibilis non sit, duae stationes non possint haberi quas dissitae', quae in

eodem quas puncto assumuntur. Quod ad immutatam Pol altitudinem attinet, facit eadem axis continentia, orbisque magni exilitas, ut in uariata ad seu

sum appareat. Revoca in mentem duos circulos,quos

dictum est ab axe Terrae continuari intellecto describi trinaque in Firmamenti fornice ipsi , tametsi qua tori orbis magni aequales sint, ob immensam tamen distantiam, habentur quasi duo puncta, eaque

de causa depictos volui quasi terminos ingentis columnae; quὀd cum sit perspicuum columnae, aut cuiuscuque rei, cuius latera parallela sint, crassitudinem tanto magis decrescere ad visum, quato spectatur remotius, ideo liceat concipere tam procul extendi columnam, cuius crassitudo sit magni orbis diameter, ut eiusmodi crassitudo sensim sensimque extenuata,

Spro pyramide habita in verticem desinat, qui aequalis licet magni orbis diametro habeatur a visit pro unico puncto idque se in boream, ut a nobis

fit, seu in austrum, ut ab Antipodibus, spectetur. Itaque tales duo circuli, seu talia duo puncta sunt nobis duo poli, quorum unus semper eandem elationem, alter eandem semper depressionem seruat,quod tametsi spatio sex mensium tantum mutetur, quanta est diameter magni orbis , mutatio tamen est quasi puncti, siue fit in punisto, cuius latera,&a centro, Nin er se, quod adsensum spectat, non distant. Vnde,Vt

138쪽

Vides, non negatur quidem, quin mutatio aliqua sal; quin verus quas polus habendus sit ipsiurn centrum

circuli, in quod terminari concipitur axis aequatoris magni olbis per medium Solem transiens; quin punctum terminans axem Terra distet ab eo semperto, ta semidiametro, & nunc quidem in unam partem, nunc in aliam: sed negatur tamen quicquid illud est, inducere spectantibus obseruabilem varietatem. Ne

que morari debet uario quod nulla videatur esse posse inter dies , nocteisque inaequalitas, nullaque proinde aestatis , hiemisque vicissitudo, quasi translata per Zodiacum Terra perinde semper a Sole distet, eodemque modo eandem semper illi obvertat faciem. Siquidem exposita axis in parallelismo continentia obstat, ne ipse Terrae aequator cum Zodiaco congruat, siue in eodem plano &absque intersectione sit, ut contingeret,si axis Terrae parallelus e staaxi Zodiaci, non vero arquatoris; quo sane casu non foret die ruria, noctumque inaequalitas, sed constans ubique seret aequinoctium; perindeque esset,ac si Ter ra in centro quiescente, Sol ad Tropicos non deflecteret, sed in aequatore perpetuo circumduceretur; unde neque vellus foret aequator praeter Zodiacum,

neque ulli forent poli praeter polo Zodiaci, pari

modo concipiendos,quo de carieris dictum est. Cum parallelismus vero ille essiciat, ut aequator Terrae secet continenter Zodiacum,&maneat constanter parallelus aequatori magni orbis iueinc fit, ut nobis v. g. qui ad boream sumus, dum Terra in Cancro est, obstet sibbus Terrae, ne Solem iii cenitro tarn aper

139쪽

a Motore transtito Epist. II. sp

tum videamus ac dum Terra in Capricorno est, unde ille gibbus nihil nobis obstat. Fit quoque proin de vi Terra exsistente in Cancro, diem minimum, hiememque habeamus,& exsiliente in Capricorno, diem maximum, aestatemque,&in locis aliis eadem proportione. Quod perspicue intelliges,si quem globulum supra vulgaris sphcecie Zodiacum reuoluendum molauri, notes in boreo aliquo puncto,&ipsum punctum compares cum Sole in medio Sphierae 'egere intellectes idque dum globulum axe eius sibi semper parallelo detento in Cancro, in Capricorno, in partibus aliis Zodiaci reuolueris. Neque morari debet Quinto, quod sphaera Fixarum obseruetur moueri in ortum; ac secundum Eclipticae longitudinem, lento illo motu, ob quem qnstellatio Arietis, quae ante bis mille circiter annos ad intersectionem aequinoctialem erat, ab ea recessit, distatque iam toto pene signo, seu duodecima Zodiaci parte , qua cadem ratione recessierunt, ac promotae sunt caeterae,

omnesque adeo stellae fixa sedibus suis sunt emotae, speciatam Polaris dicta, quae manifeste effecta est longe, quam olim, polo propinquior. Si quidem

stellae Arietis, & caetera omnes non ita apparent moueri, qu bd motu sibi proprio secundum signorum seriem progrediantur ab aequinoctialibus punctis sed

quod aequinoctialia puncta ob Terra motum, retardationemve ante expositam, regrediantur contra signorum successionem. Quem ad dum nempe seu Terra moueatur in ortum, seu Sol moueatur in occasum, Sol semper moueri in occasum nobis apparet,

140쪽

vi declaratum sepius iam est; ita seu stellae progrediantur ab aequinoctiali puncto in consequentia, seu aequinoctiale punctum a stellis in antecedentia, apparent nobis semper stella ab aequinoctiali puncto in

consequentia moueri. Quod opernicus autem fuerit opi . latus non stellas rei pSapromoueri,ac recedere,

sed pis aequinoctia anticipare, seu praecedere iidcirco non motu stellarum, seu octauae sphaerae, sed equinoctiorum anticipationem,seu praeceisonem appellauit. Adnotaui porro, ut Ecliptica immobilis est, inuariatosque polos habet id arguente ipsa, ut vocant, stellarum latitudine, siue distantia ab Ecliptica, quae eadem constanter manet' ita intersectionibus aequatoris sensim antecedentibus, polos ipsius aequatoris sensim antecedere siue egrediendo circum polos Eclipticae ire Polos autem aequatoris voco non tantupuncta ipsa indivisibilia, in quae terminari concipitur axis per Solem traductus, sed oppositos etiam illos circulos,&columnae veluti baseis, quae non malora punctis apparere aliquoties iam repetitum est. Scilicet talia puncta sunt, quae singulis annis non- nihil transferuntur,&ad alias stellas accedunt, ab aliis recedunt. Neque est interim quod mirere,pli altitudinem supra horizontem manere nobis inuariatam quoniam ut Terra horizontem cuiusque regionis secum transfert,ita transfert etiam suos polos, cum eadem semper ad eandem regionem habitudine. Ex quo fit, ut eas caeli parte is, ad quas poli Terrae respectant, immotas credamus, quod Terra immota appareat, ac polos mundi vocitemus , quos attingi -

SEARCH

MENU NAVIGATION