장음표시 사용
141쪽
a natura ipsa , alias opinione, quae naturae consormis, & a natura aliena esse potest; atque ob id naturales esse quasdam, ac necessarias; naturales multas , at non necessarias; plerasque vero neque necessarias , neque naturales; primo cupiditates omnes inanes eradicandas esse duxit; deinde circumcidi iussit eas etiam , quae non indigentiae succurrunt, sed varietatem voluptatum faciunt, nimirum, ne perturbata, curisque plena degenda vita sit. Zeno igitur, & Epicurus diversis exoris solventes , eodem recidunt , ut sapientem indigere quam paucissimis arbitrentur , & una quasi tantisper
itinere facto diducuntur, alter ut omnem provocet audax fortunae vim, & cum ea pedem conferat robore animi, sapientiaque fictus ; alter ut eandem
cautus subterfugiat , incursusque declinet , ne sit ei cum labore aliquo molesto pugnandum; uterque metu omni liberati; quod ille universi naturam, qua involutus est, ultro sibi sequemdam existimeti hic autem sollicitus de se uno, nihil eam ad se pertinere p.ret , a qua sit omnino disjunctus. XIX.
142쪽
XIX. Atque ad haec summa capita revocari possunt, qnae de vita instituenda a philosophis invecta sunt. Vel enim extulerunt ad superna hominem y vel ad humana devocarunt a suaque praecepta direxerunt in primis utrique ad vitam aut socialem, aut solitariam Si quidem alii sapientem suum evehere
contenderunt ad earum formarum cO
templationem , quae sempiternae sunt, &cum singulae complectantur universa quae sunt generis ejusdem, harum ope mentes inter se consociare studuerunt avectas a sensibili ad mundum intelligibilem, quem Omnes aeque participare possunt alii cives informarunt ad res gerendas , & excolenda officia ea , quibus mutuo sibi prodessent ad omnes vitae commoditates : alii cum se quisque mundi partem ipsam per se perfectam arbitrarentur , se se maxime dimovebant ab aliis , & vincula omnia dissolvebant, quibus ad vitae civilis communitatem allicimur , ne quid a comstantia, quam sibi finxerant, abscedere cogerentur , si conjuncti cum iis eusint , qui motibus variis agitari s lent . Nam sapiens qui sit inter ip-
143쪽
sos nullius miseretur , parcit nulli , caeterosque omnes amentes esse , servos, fugitivos putat: alii demum consulere sibi quemque debere statuerunt, neque se negotiis aliorum adjungere , ne quid inde molestiae sibi arcessat , aut detrahat voluptatis , si forte digitum unum discedat ex hortulis suis , aut ex his caput proferat. OmneS autem Virtutem esse necessariam existimarunt vel ad purgandum animum , ut liberius , expeditiusque contemplationi vacet ; vel ad efficiendum eundem rebus agendis aptum; vel ad eam firmitatem adipiscendam, ut , si fractus i labatur orbis , aut in tauro Phalaridis ustuletur , sapiens tamen quietus sit , ac securus : alii tandem ad acquirendam animi tranquillitatem , ac Voluptatem liquidiorem . Verum dum Philos phi magis quam par sit , extollunt homines, aut obdurant, aut enerVant, ineptos eos reddunt ad civi lcs usus ;ac dum sive reluctantes protrudunt in invia , sive proniores per deVexa prinpellunt, labefactant utrosque, & avem tunt ab iis , quae felicitatis humanae fundamenta natura jecit.
144쪽
XX. Quae cum omnia fluxerint ex opinionibus iis de natura rerum , ad quas erant sorte delati vel affectione animi cuique propria, vel analogia incerta quapiam, & obscura; factum est, ut rationem distorserint , aut infuscarint illi in primis , qui rationi perficiendae operam navasse maximam videbantur. Nam fere qui valet ingenio plurimum, eoque sine intermissione utitur , dum fastidit , quae in promptu sunt, ac rimatur abdita , circumseptus tenebris iis , in quibus haec demersa latent, imagincs ipse sibi rerum vanas
adornat, easque arbitratu suo colorat,& comit; ac somniantium more, cum
nunquam species hasce cum rebus ipsis conferat , ei ne subolet quidem nebulam esse , quam Junonem credit . Ac si forte mens aliquando experrecta sit,lὸ que ad res i psas rcferat , ait nuata jam speculationibus vanis, ea sustinere non potest, quorum ut impresso quasirccipi possit , substratu quodammodo solidiore quodam opus est . Quare, quod ponderosius est, per attenuatae , futilisque mentis quasi rimas ciabitur, effluitque ; quod est levi s , expansumque
145쪽
que latius detinetur ipsa levitate sua. Frustra igitur vitae leges a natura praescriptas, ac ratione sana quaereret quisipiam ex sententiis philosophorum; cum saepe rationi sincerae , ac purae non magis infesti vulgi mores temerarii fuerint , quam industria doctorum quorumdam; ut non iniuria Seneca philin DEAE. sophiam non in remedium animi , sed nef. l. in exercitationem inventam ingenii , 7 ς multisque periculi causam fuisse con- Ep. questus sit. IOI
146쪽
P. S. D. Nunc. intelligentie p. 6. quodan p. 7. e ibid. comitus p. V excitat
p. VIII. qui dqud p. IX. senti p. XIV. qui p. XVI. comprimas rp. XIX. praedat p. XXV. At p. XXXVIII. pene p. LII. Dialog. p. LXIV. promoveri