장음표시 사용
121쪽
etanda proferebantur . Tandem Socrates extitit, qui sorte incidit in ea te pora , quibus erant Atheniensium m res luxu perditi , & omni flagitio imquinati: Sophistarum autem arrogantia verborum lenociniis, tendiculisque se ta dominabatur; adolescentes consuet dine vitae quotidiana corruptos artibus iis imbuebat , quibus in summa rerum inscitia multitudini sucum in concione facerent I ac reipublicae gerendae silentiam omnem terminabat ambitu quodam verborum, atque splendore sententiarum , quae accommodari ad omnia aeque poterant , aut inani lactabant spe multitudinis animos. Quapropter is philosophiam a rebus ocincultis , ut ait Cicero , & ab ipsa nsi' mittitura involutis avocari , & ad Vitam Quae i. communem adduci oportere censuit ; l. 3. eamque propterea devocavit e coelo , dc in urbibus collocavit, & in domos etiam introduxit , & coegit de vita ,& moribus, rebusque bonis, & malis quaerere; vitae praecepta , quae disi cta vagabantur in ordinem quemdam redegit; virtutum notiones Obscuras definiendo illustravit ; confluas , atque
122쪽
implicatas partiendo distinxit, & expedivit ; ignotas inductione rerum similium investigavit , aliisque ad investi-
orati gandum viam explanavit . Hinc Themistius eleganter ait , philosophiam sparsim habitantem ab eo contractam in unum fuisse, quemadmodum Athenas a Theseo. XIII. Quanta scientiae morum O,scuritas esset, ac ignoratio, ex iis manifestum est , quae sunt a Platone disputata in dialogis ethicis . Nondum
enim constitutum erat, quae Vis esset, ac natura virtutis, cujus in Menone pervestigatio instituitur. Nondum erat definitum, quibus inter se notis secern rentur justum, & injustum, quae primo , & secundo de Republica perquiruntur. Quid sanctum esset , ac pium omnino non fuisse ante Socratem indagatum ex Euthyphrone discitur . Qua ex inscitia factum est , ut qui se docturos omnia profitebantur , etsi nihil omnino scirent, inanibus gerris pondus facile dare possent , cum nemo alius haberet quidpiam intelligentia comprehensum , a quo Sophistarum araneae disjicerentur . Neque Vero solum res
123쪽
ipsas ignorabant, sed rationem etiam,
ac Viam , qua rerum cognitio certa iniretur , latuisse eos prorsus ex eindem Platone perspicuum e1t . Nam, ut est in Phaedro , nihil aut mente intelligi, aut oratione explicari potest,
nisi quae passim dispersa sunt, ad unam
formam quamdam redigantur , ut inmnia , quae ratione aliqua conveniunt
inter se, definitio una complecti queat; ac vicissim quae coacta in unum sunt, in partes gradatim tribuantur, ut evol vi singula distincte possint. Ac rursus in Philebo, quoniam, inquit SocrateS, quae semper sunt , unum , ac multa sunt , & innatum habent terminum quemdam, ac simul infinitum , ea ut inquiramus, atque alios doceamus, imvenienda primum est forma illa , qua
continentur omnia ; quae cum inve
ta sit, recensenda porro singula sunt , ut non solum sciamus unum , di multa , & infinita esse, sed & ea multa quot sint ; neque multis eisdem ideam infiniti prius adjungamus , quam eorum Omnium , quae interjecta sunt inter unum, & infinitum , habeamus num ram plane perspectum . Quod eo recidit ,
124쪽
cidit, ut quia) genus est unum, gen ri vero subjectae species multae , &singularia, quae subjiciuntur his, infinita sunt, antequam ad singularia descendamus, generis inventi species gradatim omnes lustrandae nobis, ac percensendae sint. Ut autem ibidem est , qui' tum sapientiae laudem caprabant , inrerposita transilientes , ab uno continuo pergebant ad infinitum; quae longe distabant inter se , ut est in Politico , cogebant in unum similia rati , cum debuissent tum demum, quae cognata sunt , includere finibus unius ,
ejusdemque generis , ubi dissimilitudines , quae in partibus essent , omnes exploravissent. Quare in Sophista aperte dicitur iis haud innotuisse artificium, usumque divisionis , quod in causastit, ut verborum inopes essent . Nam quo notiones magis involutae sunt, eo pauciora fgna postulant, quibus enum
tiari possint : quo sunt partitae disti
ctius, eo vocabulorum copiam uberiorem augeri necesse est , ut sua cuique nota tribuatur , qua , cum efferenda
est, internosti queat. Nihil igitur sanum, nihil enucleatum ab iis expectari
125쪽
ri poterat, qui neque veritatem assec ii erant , neque Viam tenebant , quaveritas inquirenda est; artemque disserendi , & dicendi , qua se magnifice
esserebam, nugis meris, & inani verborum strepitu definiebant. Quorum ut fastum Socrates retunderet , sapientiam eam, qua Vere unus excellebat, celebri illa dissimulatione sua contegendam cem fuit , ne quos eo volebat adducere , ut se nihil omnino stire cogerentur fateri, prius averteret a congressu suo, quam alacres effudissent scientiam omnem , qua maxime confidebant , eamque nullam esse interrogationibus hominis erudiri volentis irretiti intelligerent . Praeterea cum esset eloquentismmus , artemque dicendi docuisset primus, ut est apud Diogenem Laertium, humili, neglectoque sermone utebatur,
ut Alcibiades ait in Convivio Platonis ; ut quorum se discipulum simulabat , iis animos adderet ad expromendam audacius eloquentiae supellectilem eam, in qua se ostentabant, & cum fallaces illae quasi merces essent omnes productae , suis ipsis indiciis earundem inanitas proderetur . Quare nihil asserens
126쪽
ipse de suo, sed ea, quae adversarius
dederat, in partes omnes Versans , eo demum sensim progrediendo compingebat illum, ut quae paullo ante confidenter asseverarat , ea defendi non posse confiteretur . Sed interea dum serviens tempori conferebat operae plus ad aliena convellenda , quam astruenda sua , visus quibusdam est docuisse magis quid esset in rebus dubium ,
quam quid certum, ac verum; & comcussisse magis , quam confirmasse fun- in Nub.damenta veri, ac boni . Quod ansam Aristophani dedit ad illum insimulandum, quasi revocaret in dubium ea , quae certissima sunt , ac vera esse magni nostra refert ; ac tantum in re quaque verisimilitudinis. es se contenderet , quantum ei quis adjungere calli, de posset orationis fuco , & fallaciis . Quamobrem eorum antesgnanum imvidiose vocat , qui se se in potestate habere gloriabantur sermonem utrumque , superior qui dicitur , & inferior , qui videlicet rebus eisdem veritatis aeque , ac falsitatis colorem inducerς potest. Verum etsi , ne a pro posito suo discederet, Socrates affirmaret
127쪽
ret nihil, quaerendo tamen , & evellendis opinionibus a ratione alienis efficiebat , ut quid esset summum bonum, quae naturae hominum suas in facultates dispertitae responderent virtutes, ac vitia , facile quisque colligeret. XIV. Hisce institutis, quasi classicum cecinisset, ad excolendam morum philosophiam admirabiliter excitavit hominum studia : sed cum nova potius adinvenisse , quam inventa didicisse , vel absolvisse inchoata videri quisque vellet, miseris eam modis saepe deformarunt , ac novas identidem formas induere coegerunt . Nunc enim cap Philorata fronte , barba horrida, sordido' C,meaque palliolo prodibat, exhaustoque rub re omni foedissima quaeque procax admittebat I nunc vestimentis lauta mollibus, & Cy rς unguentis delibuta convivia delicata V nabatur, nec turpe ducebat hominibus sumptuosis supparasitari. Nonnunquam hortulorum amoenitate delectata, faci-
lique victu contenta, desidiosa capiebat in otio, & languore voluptatem: nonnunquam civilibus undis mersaba- Pς 'pa'
tur, opesque omnes, quae sunt a natura , ac fortuna impertitae conger bat I
128쪽
bat, ut iis apte administratis uberrime, quid esse posset in vita commodi, perciperet . Interdum rebus humanis altius evecta divinas contemplabatur , quae sempiternae sunt, mentemque n stram a corpore sevocatam reducendam curabat ad mentem eam, ex qua dece pia credebatur ; interdum contemnens
homines, ac Deos, & universa ducens infra se posita, cum Jove ipso de libertate, & imperio certabat, seque facturam pollicebatur audacter illos ®es, & Deos, qui sibi relictis aliis adhaererent . Quandoque demum suo pensa fluctuabat, & incerta quaerebat, ubi pedem figeret s quandoque desperans id inveniri posse, nullum unquam domicilium certum, ac sedem stabilem habitura susque deque lactabatur arbitrio casuum incertorum . Demum eam quisque specie illa vestivit, quae sibi maxime in promptu esset, aut in deliciis. XV. Nam Plato cum esset ingenio summo praeditus , omnique doctrina expolitus , & in utraque facultate , quod paucis contigit, par, ea videlicet pervidendi, quae sejuncta a concretione
129쪽
ne mortali abstractae a sensu menti tam tum modo patent, & ea, quae mente
percipiuntur , sensibus ipsis eYhibendi quas colorata, ac magnifice illumina. ta , res hasce duas inter se disjunctis
sinas una componens, ex utraque com
flatum dicendi genus attulit , quod verborum splendore , rerumque pictura pigmentis omnibus illita delectat saepe magis , quam doceat . Et quidem crebro tam intemperanter orati
ni calamistros adhibuit, ut non solum a Philosophi hominis severitate desciverit, sed etiam vicisse poetarum audaciam dicendus sit . Hinc eum quidam , ut apud Longinum est , suggil- de sua
larunt , quod in translationes immo- m. deratas, & allegoricum tumorem coria ς'
reptus quasi furore quodam efferatur; atque a Dionysio Halicarnassensi nota- de tus est eo nomine , quod lemniscos G V verborum studiosus fuerit, quam re Demorum pondus, consectatus. Quare dum a sensilibus ad insensilia , a rerum imaginibus perpetuo fluentibus ad rerum species ipsas, quae neque gignuntur , neque interiturae sunt unquam, traducit animos, ut umbrarum harum
130쪽
consuetudine contractus error luce veritatis eluatur , allegoricis involucrisOmnia praetexens retrahit ad umbras
easdem , & sublustri nitore quodam O
cupatos ita assicit, ut admiratione potius obstupefactos dimittat , quam evidentia collustratos. Cum enim po tarum omnes undique flosculos coli gisset , & numerorum mysteria, doctrinamque idearum ab Epicharmo adumbratam penitus introspexisset , coegit in unum haec omnia se se vicissim impedientia , perque flexuosa, & fabulosis imaginibus interspersa circumductos eo quosque trahit, ubi se nemo recognoscat , sed ipsa rerum universitate
circumfusus absorbeatur, ac denuo conjunctus cum mente summa , ex qua
delibatus est , se se Deum esse credat. somn. Nam, ut ex sensu Platonis Tullius , Scip. c. Deus est, qui viget, qui sentit , qui meminit, qui praevidet, qui tam ringit , & moderatur id corpus, cui pra positus est, quam hunc mundum princeps ille Deus; ut minime videri mirum debeat, si tam multi ex hac di i-plina fanatici , lymphatique prodierunt , ac tam multa poeticis decora ab