장음표시 사용
131쪽
fabulis arrepta a poetis avide, & ad fastidium usque inculcata sunt. XVI. Contra Aristoteles aeque sum mae facultatis, ac severissimi judiciivit id sibi arrogare uni jure suo potest, quod a Maximo Tyrio de philosophis generatim dictum est ἱ ejus serm.
enim corroborata mens, & impatiens *9 aenigmatum ex involucris exsculpsit
philosophiam, exuitque mundo suo , ac nudis est verbis usus. Ratiocinationes astrinxit legibus definitis , & undique enucleatis; a fingis is ad universa progreditur , quae sola scientiam signere possunt I quorum cum eXp rientia ipsa primus aditus sit, planior est, ac tutior progressus ; nam quisique compertum habet, unde digressus fuerit, & quam viam insistat, & quo sibi contendendum sit. Atque, ut attingamus quod ad rem maxime facit, cum Plato mundum hunc uniVersumn L utar enim verbis Tullii unam ci- i. i.
vitatem esse communem hominum, ac s- λDeorum , hominesque Deorum agnatione, & gente teneri existimaret ; ob eamque rem praeceptionibus suis immensitatem tantam amplexus esset ,
132쪽
quanta ab hominibus'n rebus agendis occupatis dissicile comprehendi potest,
Aristoteli visum est opportunius unum quemque putari non mundi universi, sed unius tantum reipublicae civem, atque ad hunc morum doctrinam accommodari ; quod eam cognationem, quae astrictior esset, & mutuis, ac manifestis ossiciis corroborata, valere plus ad homines in ossicio continendos aris bitraretur, quam quae tam longe, lateque protendatur, ut exaequet infinitatem naturae semotam a captu communi hominum , qui praeceptis instituendi sunt. Quare dum Plato Arithmeticae, Geometriae, atque Astron miae ope homines a concretis ad intelligibilia, a sensibus ad mentem eve here nititur, animumque prorsus a corinpore separandum esse docet; Aristote. Ies eo quemque duxit, quo, qui Vitam civilem agit, aspirandum esse persuaderi sibi facile sinat; & quae vid bat nullo modo pati homines, ut e manibus extorqueantur, iis qua ratione recte uti possent, ostendit . Nam qui praeceptis suis iis tantum consulit , qui rerum intelligibilium contemplatione
133쪽
tione contenti sint ad beate vivendum, gentis humanae partem maximam d cit aut contemnendam, quod est superbissimum, aut ad miserias unice natam, quod cum absurdum est, tum inhumanum, ac ferum. Hinc Plato ipse, qui non hominum, sed mentium a corpore sejunctarum societatem instituere conatus est , eamque devincire communione rerum earum, quae se suum vim omnem fugiunt, ne tamen a multitudine plane repudietur , ei sensuum, ac rerum externarum usum
concedit, & virtutes, quas civiles appellae , positas esse decernit in mediocritate ea, quam fuse deinceps Aristoteles persecutus est, & philosophi plerique amplexi sunt . Atque ad hanc astruendam, aut exornandam alii ex alia disciplina, ac scientia praesidia deduxerunt. Plato enim ex sonorum legibus aurium iudicio comprobatis eas leges eduxit, quibus apte summi cum infimiS temperati cives , tanquam soni disipares, consocientur, dc simplicem quasi concentum efficiant: idemque in singulis facultates animae concupiscentem, irascentem, & rationalem ex interval-I a lis
134쪽
lis iis moderandas esse praescripsit , quibus inter se summus, & imus , &medius in fidibus nervi respondebant. ou, si HR Rrcitu eXplicans attributam
plui. a Platone rationem summae, iram menteis diae, cupiditatem infimae chordae putat ; cum rationis ea natura sit, ut imperet; irae, ut regat, & regatur adjutrix rationis, & assectatrix; cupiditatis demum, ut omnino pareat; quippe quae plane rationis impos a Platone Har- creditur. Ptolemaeus autem rem promovit longius. Non enim solum ra-- - tionalem facultatem cum dia-pason, irascentem illi proximam cum dia-pente, & concupiscentem a rationali r motiorem cum dia-tessaron congruere censuit; verum etiam facultati cuique virtutes tot adscripsit, quot sunt consonantiae cujusque species ; tres nempe concupiscenti, quatuor irascenti , septem denique rationali. Nam concupiscentis, inquit, ut consonantiae dia in tessaron, treS sunt Virtutes; temperantia in contemnendis voluptatibus; continentia in perferenda indigentia ; &verecundia in vitandis turpibus: irascentis, ut consonantiae dia - pente, quatuor;
135쪽
mansuetudo videlicet in ira cohibenda; intrepidus animus in reprimendis terroribus impendentium calamitatum; foribtudo in despiciendis periculis; ac toleram tia in laboribus sustinendis: rationalis demum septem sunt , ut dia-pason ; nimirum acumen , cujus est expedite moveri; ingenium , cuius est collineare ; perspicacia, qua res discernuntur ijudicium , quo de rebus recte statuitur ; sapientia , quae in contemplati ne I prudentia , quae in actione ; &peritia, quae in exercitatione Versatur.
Rursus cum jam divisisset sonos in uni-
sonos, consonos , & concinnos; unis nosque vocasset eos , qui dia-pason constituunt; con nos , qui dia-pente ,& diaclessaron; concinnos denique eos , qui tonici sunt , & quotquot componunt consonantiarum minimam; quae , inquit, ad rectum mentis , & rationis usum spectant , uni sonis assimilantur a consonis autem, quae pertinent ad sensuum , & corporis aptam constituti nem , ad fortitudinem , ac tempera tiam; concinnis porro , quae reserumtur ad affectionem aliquam ; universae
136쪽
morum universa philosophia congruit sui & virtus animorum quaedam concinnitas , & concinnitas virtus qua dam sonorum appellanda sit. Aristote- ῆς les vero sitas eise virtutes in medio Eth. quodam probat ex natura tum affe-Nic ctionum Omnium, quae eo, quod nimium,& eo, quod parum est, intereunt I tum magnitudinis sive continuatae, sive disjunctae, qua in omni majus, minus, &aequale sumi potest. Sed haec generatim attigit Aristoteles: at Pythagoraei, qui magnitudinis disjunctae, seu numerorum doctrinae se se totos addixerant , ea distinctius executi sunt . Nicom chus enim Gerasenus in deductione ad scientiam numerorum a Jamblicho exposita , cum Πumerum , qui per se parcst , & omnino liber ab ais nitate imparis, alium esse docuisset plusquam persectum, alium deficicntem, eique contrarium, alium demum perfectum , &inter utrumque medium ; alium scilicet, quo major est summa confecta ex
partibus, in quas dividi potest; alium,
quo minor; alium, cui prorsus aequalis eadem summa est; numerum persoctum , qui primus post unitatem est
137쪽
senarius , assumpsit ad virtutum demonstrationem, quae non extrema qua dam esse ait , ut visum nonnullis ,
sed media inter id, quod nimium est,& id , quod parum ; & opponi quidem malum malo; utrumque vero uni bono ; bonum autem bono nunquam ,
sed duobus malis simul i ut audaciae timiditatem, quibus ignavia communis est ἴ audaciam autem , atque timiditatem fortitudini. In eo pariter similitudinem virtutis , ac vitii cum numero perfecto, & superante , sive deficiente esse statuit, quod superfluos numerOS , ac diminutos longe multos , infinitosque reperias nullis ordinibus passim , inordinateque dispositos , & a nullo Boeth.
certo fine generatos I contra perfectos a Te- raro invenias , eosque facile numerabi- ηψl .les ; quippe qui pauci sint nimis con- hunc stanti ordine procreati . Raritas enim locu ua.
persecti numeri, tanquam boni cujuspiam , non Varii , multiplicisque mali , naturae lege unum tantum exhibet in numeris , qui sunt insea denarium ; unum in denariis , qui sunt infra centenarium ; unum incentenariis , qui sunt infra chilia-
138쪽
dem , atque ita deinceps in infini
XVII. Interea vero dum ex hisce principiis isti virtutis ad humanam societatem accommodatae fundamenta r
petebant ; quippe quae reddat hominem actuosum, & aptum ad ea gerenda, quae ut confici possint, omnes omnibus indigent ; alii ex fontibus aliis eam vim tutem derivare conati sunt, quae dum seorsum quemque perficere creditur, vi culum societatis maximum abscindit quodammodo . Nam Zeno, qui morum insita severitate delatus sordibus detersis, ac
defricata impudentia disciplinam CPnicorum excoluit , atque nobilitavit ;cum in ea esset opinione, ut putaret animam nostram particulam esse mundanae animae , purissimi videlicet aetheris universa pervadentis I naturam autem Deum ipsum esse mundo permi tum, ignem nempe rationis, ordinis. que participem, ac nominibus insignitum variis pro partium varietate, quas
dum permeat, alias alia forma induit; iccirco docuit hominis finem ultimum esse Deum sequi, seu consentanee naturae vivere , seu sensibus adhaerere animi
139쪽
animi cujusque proprii , qui sit emateriae crassioris laqueis expeditus, neque prohibeatur insita sibi perfecti ne frui. Quoniam enim Deus est animus cujusque, perfectus est ipse per se.
Quamobrem id unum curare debet , ut impedimenta arceat , quibus usus absolutae naturae suae purus , atque sincerus intercipi potest. Haec autem impedimenta proveniunt ab iis , quae sunt extra nos, & nullo consilio nostro mutari possunt ; quippe quae fato regi Stoici arbitrantur, vi nempe quadam universum hoc ordine gubernante, quae constans est. Quare Zeno censuit eise oportere a sapiente aliena externa omnia , ne sapiens, siquae non sunt in potestate sua, pertinere ad se credat, opinionibus temerariis, ac motibuS pe turbatis exagitetur ; quo nihil adversum magis est naturae stabilitati, &constantiae. Se se igitur animus ad se retrahat oportet, in se uno ponat omnia , sibique sufficiat unus, ut liber omnino sit . Etsi vero sempiterna r rum serie implicetur animus etiam sapientis , nihil ei tamen de libertate sua delibatur , quod ea ipsa faciat,
140쪽
quaς, si nulla fati necessitas cogeret, electurus esset, ac judicio suo gerens,& administrans omnia , fatum sequatur libens, non invitus a fato trahatur , ut insipiens vulgus , ac servum solet. XVIII. Contra Epicurus cum putaret universa casu jactari, sapientiam, atque constantiam Omnem removisset a rerum universitate , seriemque causa.
rum discidisset, quae se se explican.
tes a summa quadam in eandem revolvantur ; genus humanum universi partem esse voluit omnino divulsam ab aliis; exsolvitque potestate, ac metu Deorum, quos procul ablegatos locavit in intermundiis otiosos, ne quod ii nobis negotium facessant, aut etsi dem nos molesti simus, ex quo tranquillitas animi perturbetur. Immines autem in libertatem Aindicatos, eXemptosque cura omni potestatis eius , quae mundum universum regit, rerum etiam harum, quae nos propius attingunt, obsidentque, dominatu liberare conatur, quantum potest . Cum enim cupiditatum, quibus iis alligamur, atque subjicimur, alias excitari videret