De natura et incremento Nili. Libri duo. In quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur. Authore P. Ioanne Baptista Scortia Genuensi theologo Societatis Iesu. Nunc primùm prodeunt triplici indice locupletati

발행: 1617년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

tantorum imbrium materia. I

ta cie

22쪽

DE NATURA

ET INCREMENTO

NILI.

LIBER PRIMUS.

'Propositio , Qq ordo distulationu.

I spuet ATVRI de Nilo,cuius tanti facta est a sapientibus cogni- 'tio,vt quassierit Lactantius Firmianus lib. 3.divin.Instit.e.8.num coe ii,& Nili fontis cognitio hominem beare posset, quod non solum pulehra dissicilia sint .vt Academicorum magister & princeps Pl to in Hippia maiore,Cratilo, & secundo, quar- λto,& sexto de Rep.libro scriptum, testatumque reliquit, sed vicissim dissicilia cognitione com- prehensa, auia & pulchra esse putentur, cum μcognitio mali sit bona,& morbi salubris & ania . . et dulcis. & infelicitatis iucunda, naturali vi sua intellectu quod suave, & utile est , a molesto inutili secernente ue uniuersam disputationem ita

23쪽

Σ Liber primus

distribuemus, ut hoc primo libro de Nili nominibus,origine,cursu ,ostiis,magnitudine, bonitate aquarum eius , fertilitate, & terraemotus immunitate,quas affert AEgypto,disputemus; altero vero de illius aestiuo tempore contra quam caeteris pene accidit fluminibus , incremento,

quod nobis potissimum in hac disputatione propositum est,cuiusque causam soli Deo cognitam censuit D. Irenaeus lib. 2. c. 7. quam breuissime disseramus.

De nominibus.

C A p v T I. RI N o I p I o igitur Nilum variis,ac diuersis nominibus appellatum esse certum est apud omnes.Dietius est enim A gyptus ab Hom.lib. . Odyss&aliis ut videre est apud Diodorum Siculum lib. i. Plutarchum lib.de fluminib. c. hin. Ammianum Marcellinum lib. 12. Porphyrium in lib.qq.Homericarum,& Eustathium In lib. 4. Odyss eodemque modo vocari in lib. Genescap.IS putat D.Ambrosius lib. a.de Abraham.cap.IO. Cuius appellationis causam eam esse

dicit Nearchus apud Strabonem lib. is. quod ΙΞ-ι'ti solum factum sit a Nilo deferente limum uperioribus partibus Athiopiae. Quod etiam

scripserat Herodotus lib. 1. Aristoteles lib.I. Meteor.C. vltimo, & Proclus in Timaeum Platonis:& refert ex eiusdem Homeri sententia Plinius lib.A.

24쪽

De natura es incremento Nili. slib.2.c. 33 & Sen.lib.7.nat. qq. c. 26.olim a Pharo insulam AEgyptum diei, & noctis nauigationem fuisse, cum iam illi cohaereat.Oceanum eundem nominat Hecataeus,&alij apud Diodorum Siculum lib. t .vt obseruauit etiam Pierius Valerianus lib. 6. c. I. forte quod adeo inundet AEgyptum tempore incrementi , ut speciem maris reserat, vel potius, ut scribit Seneca, septem maria ob totidem eius ostia. Aquilam dixere alii apud Diodorum loco cit. Pierium Valerian .lib. I9.c. de Nilo. Coelium Rodiginum lib. ao .c.Iς.ob miram videlicet velocitatem cursus eius , de qua insertus c. a. Osirim alij ex mutarcho lib. de Iside, &Osiride,& filiano lib. IO. c. 6. Tritonem Lycophron in Cassandra, ut ex Apollonio docet Plinius lib. s.c.9. Sirim alij,ut ibid. docet Plin. Solinus c. 3 4.Raphaest Volaterranus lib. I a. e. de .Egypto,&canit Dionysius Aser lib. de situ orbis,

Siris ab . Ethiopum populis cognomine fertur. quam denominationem Eustathius ibidem factam putat ab ειρω, id est,ordino, quod certo ordis natoque tempore crescat , etsi alias ita dictum

velit quod per Sirium stellam exundet. Qui Syenem inhabitant abest Syene ab Alexandria,teste Plinio lib. a.c.7 3.passuum millibus 621. Versum nuncupant,unde Dionysius lib. de situ orbis,

Versum cultores Hilum dixere Syenes. Num etiam dixisse veteres tradit orus lib. I. &Pier.Valer.lib. I.c. i .Iteq; Dyrim, ut testatur ide Pierius lib. 6.& Tacum,ex Ioanne Barrio. atque

etiam Abacuin , quod fluminum patrem designat,ex Paulo Iovio lib. 18. Melonem quoquς B a ab

25쪽

4 L iber primus

' ab originis obscuritate vocant Seruius in lib. i.

Eneid.& alij apud Plutarchum lib.de fluminib.

Maluendam lib.de Paradis c.3 .& Ioannem Boc- cacium lib.de fluminib.& lib. .de Genealogiis. c. 3o.inter quos Ausonius litteras L Cadmo apud Gtiecos inuentas,ex Zenone in Epigram. Herodoto in Terpsichore,Sexto Empyrico lib. .Pyrrhoneorum,& Plinio,papyrum,quam copiosam producit Nilus,ut dicetur c. 7. attramentum scriptorium, & calamos Cnydos, qui ex Plinio lib. i 6 probatissimi habebantur, aenigmatice describens dixit: i Cadmi nigellas tibia, Melonis albam paginam, i quin a Sepia, Ido ue nodos prodidis. Parmeno Poeta Bizantius apud interpretem Pindari in Pythia, Athenaeum lib. a.dc Eustathium lib. . Odyss.Iouem AEgypti eu nominat,eo quod Nilus in AEgypto imbribus Iouis Pluuii proportione respondeat.vnde Tibullus, Te propter nullos tellus tua pontulat imbres Dida nec Plauissipplicat herba Ioui. eodem nomine vocat Zeetes,&alij apud Diodo- Nilus rum Siculum. Quare AEgyptii Nilo solemne sest

diuinis stium quotannis publice celebrabant,in quo Om nes accederent ad Theatra,& epularentur,intra mlis. quς communi chorea Nilo eosdem canerent hymnos,quos Ioui decantabant, quasi Nilus eis hiop. Iouis opus,ut caeca putabat antiquitas, exeque retur,ut scripsit Aristenaei.Eode spectabat super

stitio illa & idololatria, quod cum Nili aquκ

26쪽

De natura o incremento Nili. s

vrna deserretur in templum, omnes in genua procumberent , ut videre est apud Alexandrum ab Alexandro lib. .eap. i .dc quod in urbe , quae a Crocodilis, quorum ingentem copiam gignit Nilus,ex AEliano lib. i. de Var. hist. Plinio lib. 8.

c. o.& Macrobio lib. 2.Satur. nomen inuenit,insigni cultu & honore Nilus coleretur,eidemque uti Deo sacrificaretur,ut scribit Eusebius lib. de vita Constantini. c. a s .Heliodorus lib. 9. .Hthiopiae, dc D. Chrysostomus homilia de tribus podiri is,quae est i s. ex illis a T. quas nuper ex GraecDvertit Fronto Ducaeus Societ. IEs v. Quin etiam ut victor ac Princeps Deorum omnium colebatur ; indeque erroris manavit origo , ut scribit

Rustinus lib. a. hist. cap. 16. quod ciim Chaldaei

Ignem Deum suum circumferrent,vi cum caeterarum Prouinciarum Diis conflictum haberet ea conditione,ut qui vicisset,ab omnibus crederetur Deus: cumque reliquarum Prouinciarum

Dij corrumperentur ab igne, quippe qui consta rent ex auro,argento , ligno, simiisque materia, quae ignis vim non ferebat, Canopi Saaerdos callidum quiddam excogitauit. Hydriae fieri solent in AEgypto fictiles, undique crebris &minutissimis foraminibus patulae, quibus turbida aqua desudans desecacior & purior redditur.

Harum ille unam cera foraminibus obturati I,Variisque pictam coloribus aqua repletam statuit in Deum ; & excisiim veteris simulachri, quod Menelai gubernatoris serebatur, caput desuperpositum diligenter aptavit. Adsunt post haec Chaldaei,itur in conflictum, circa hydriam ignis B 3 accen

27쪽

s Liber primus

accenditur,cera,qua foramina fuerant obturata resoluituti, sudate hydria ignis extinguitur,Sacerdotisu fraude Canopus Chaldaeoru victor prae- dicatur. Vnde ipsem Canopi simulachru perexiguis pedib. attracto collo,b quasi sugillato,ventre tumido in modu hydri e cu dotio aequabilitertereti formari coeptum est.Est aute Canopus praeeipuu ostium Nili,ut docet Aristot.lib. I . Meteor. sum. .cap.2. Quare haud mirum si eundem fluuium sanctissimum appellarit Mercurius Tris- megistus Ethnicam superstitionem sequutus in Asclepio cap. 9. Dicitur vero in sacris litteris,ut Ilaiae c. 23.& Ieremiae c. a. Sichor, & iurbidum significat, ut confirmat D. Hieronymus ibidem, quod Nilus coenosus sit,& limum deferat, unde ei nomen factum est , visentit Nearchus apud

Strabonem, Heliodorus lib. o. AEthiop.Isidorus lib.I3.Etym. c. M. Seruius lib. 9. AEneid. Nonnus& Eustathius in Dionysium Alexand. lib. de

situ orbis, & ex recentioribus Ioannes Bocca-

eius lib. de fluminibus, & Ioannes Goropius in Niloscopio , asserentes Nilum ita dictum quod

ἰλse,id simus,ab eo quotannis dese- Nitu ratur. Quare etiam singulis annis agrorum limi- - res solet confundere,&nunc hos,nunc illos posthia sessores ditiores reddere,qua de re Hieronymus eonfun- Mamius lib. I .c. ID. Herodotus lib. 1. Diodorus Siculus lib. i. M. Tullius lib. 1. de nat. Deorum, Strabo lib. I . Iulius Frontinus lib. I.de contro uersiis limitum,& Vlpianus lib. I. g. ripa. f. defluminibus.meminerumque eiusdem rei in Novellis I p. Theodosius, Valens, Arcadius,& Hono dit

28쪽

De natura se incremento Nili. 7

icis sub Tit.de Alluuionibus palud. & lib. Lod. odem. Ec Theodoricus Rex Italiae apud Cassio-1oriam lib0.epist. ,Σ. ad virum Consularem illis vexbis. Luidistifacerem, i En lacu pari buιρ Merem y ubi Nili fluminis superueniente alluvio indicia finium vastissimus gurges abradit inindiscreta terna facies redditur,ubi omnia timus tegere comprobatur Rua-Propter nec tunc ad arma concumrere debus sent. tu paulo post. Hanc nempe Geometriam a Chaldans

primum inuentam post M vij non dissimiliter

animi femore calentes propter augmenta Nilotica, qua singulis annis votiva inundatione patiuntur,ad dimensionem terra, ct recuperandas 'mas finium transtulerunt,iseret arte distinctum , quod litigisse tans simi videbatur obnoxium. Tametsi Diodorus lib. I. dc Volaterranus lib.ra. c. de AEgypto,velint Nilum ita dichim a Nileo AEgypti Rege .Sunt apud Solinum c. 34. Vitruvium lib.8c.2. Plin.lib. s.cap.9. Pomponium Melam lib. I .c.f. qui circa Meroem laeuo alueo Astaborem nominent, quod aquam e tenebris profluentem denotat 3 aextero verbAstupasem, seu Astapum. Sed magis probo sententiam Eratostenis apud Strabonem lib. I . Ptolemaei lib. . & Ioannis Barrij in sua Asia de- cad. l. lib. I o. c. I. asserentium haec duo flumina esse diuersa a Nilo,&m illum influere. Astapus enim, ut scribit Ptolemaeus, promanat ex Coloe: palude, quae iacet seb AEquinoctiali , habetque longitudinis gradus 6 . ex recentioribus Vero . 7 i. Astabores autem est gradibus quinque ultra Aquinoctialem , longitudinis autem veteribus gradibus 7 o. incentioribus vero gradibus V s.

29쪽

s . Liuere primus

eumque a Nilo distinguit Heliodorus lib. io. Nilus AEthiop .Ex quibus constat errasse Hieronymum Plu ς Cardanum lib. 1 de subt.c. 1i negantem ulla flu-z, mina in Nilum influere , quod etiam constat ex Aristotele scriben te lib. x Meteor.Danu bium, MNilum maxima esse flumina eorum, quae in hoc mare illabuntur, eo quod multorum amnium excipiant fluxus loco & longitudine eorum cur sibus interceptis , & Philippo gafeta lib. a. de Regno Congi. c. io. Similiter ex praedictis putatdscipi Vitruvium,dum lib. 8 .c. r. lentit, Coloem paludem circumdare Meroem. Denique plures Patres existimant Nilum Geonem in sacris litteris nuneupari ut Caesarius dial. qq. Theolog. Ambrosius lib de Paradiso .c. h& lib. 1.de Abraham. c. io.Augustinus lib. 8.de Gen ad litteram .cap.7.& lib. a. de Gen. contr. Manich. Anastasius SP naita in Hexam. lib. a. & 8. Theophilus Antiochenus lib. 1.ad Autolycum , & Aleimus Auitus Viennensis Archiepiscopus,qui lib. r .de mundo. c.s. fluviorum Paradisi ortum describens canit. Tuius inde Geon, Latis qui nomine Nilus Disitur gnoto eunctis austriorOrtu, Cuius in e raptum lenis perlabitur unda.

Omitto caeteros tum vereres, tum recentioreS,

quos quisque Videre potest apud Maluendam in

lib.de Paradiso. c. 28. 29. Quo item nomine utuntur AEthiopes aliqui hoc tempore,ut scribit Fran-G.6h;, Ciscus Aluared in Itinerario.c. is 1. Cuius sane etν. n. nominis eam vim esse existimat Moyses Bar-Ce-α diuex- phas Syrus Episcopus in lib. de Paradisb, quod si extra ripas egressus agros inundet. Idem enim

30쪽

De natura se incremento Nili. '

Syris Gah, quod fluendo inundare. Zonaras au Cm m itum . Rabanuspraeruptum ; Anastasius SY iaita lib. 8 .Hexameron, exinanitorem:Philo deiique lib D Allegor. leg. pestas seu comitetam si-ςnifieare putant. Alij tamen Authores graues,ut Rugast. Eugubinus,Hieronymus oleaster,Bene lictus Pererius,&alij ut sequenti cap. dicemus, Geonem a Nilo distinguunt. dc est etiam nomen Commune & monti proximo Sioni, ex Occidentali plaga, & fonti etiam Gihon dicto, x illius radice versus Caluariae montem erumpenti, Cuius superior scaturigo Gihon superior dicitur; inferior ad partem Australem Gihon inserior seu Rogeb , qui irrigabat conclusum hortum Regium; qua de re Christianus Ardichomius in sua Ierusalem. C.I89.1as. 236. Ioannes Pineta lib. a. de rebus Salomonis. c.a.dc Villapandus tom. 3. lib. i.de Vrbe. c. I 6.&lib. a.c. 7. Illud postrembtanquam coronidis loco adii eiernus, quod scribit Heliodorus lib. 9.AEthiopiae, litteris, quae in Nili nomine continentur in calculos distributis confici trecentas,& sexaginta quinque unitates, quot etiam dies colligit annus . nam N. 3 E. S. I. IO. Λ. O. O. 7o.& Σ.a Oo. designant. ex quo etiam factum est, ut vetvibus Nilus annum significaret. Sed hactenus de nominibus.

De origine Adli.

Ri G r N i s Nili cognitio maxime fatigauit antiquos, ut notauit etiam Franciscus

SEARCH

MENU NAVIGATION