De natura et incremento Nili. Libri duo. In quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur. Authore P. Ioanne Baptista Scortia Genuensi theologo Societatis Iesu. Nunc primùm prodeunt triplici indice locupletati

발행: 1617년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

3o Liber primm

lib. r. c. 3 . de Var.hist ubi & quae flumina, 3c a

quibus populis taurinis capitibus lint figurata, docet. Illud in aquarum strepitu notauit Aristoteles se st. H.probi. io. aquam frigidam maiorem facere sonitum quam calidam,quod frigida grauius cadat, leuius calida, quippe quae calore rarior sit,& aere permixta. Quaerenti autem an Nili cursus alio auerti possit,respondeo,sententiam esse Ioan. CantacuZeni lib. . cap. I S.& AEthiopum,teste Antonio Fernando apud Godignum loc. citato , posse , sed ipse dubitat. Existimarem ego posse quidem magnam aquarum eius co piam auerti in aliorum fluminum alueos,de quibus egimus in fine cap. 2 ed non omnino exsiccari,cum multa flumina in illum tamquam depressiorem locum influant.

De Nili octiu.

VONiAM de Nili origine eiusque cur se disputauimus iam de ostiis & fine il- lius disseramus. Nilum septem ostiis in

mare procurrere,sicut etiam totidem Danubius, Padus & Indus exonerantur, testis est Author libri de Mundo.cap.2. Plinius lib. s . cap. 0.Solinus c. 3 .Strabo lib.II. Ammian. Marcellinus lib. 22. Seneca lib. 4. nat. qq. cap. 2. Herodotus lib. 2. Pomponius Mela lib. t. c. 1.Theocrit.in Europa, DionysAfer lib.de litu orbis, Virg. duin canit,' --9styem turbam trepida ostia Nili. I valera

52쪽

De natura se incremento Nili. 3I

valer.Flacc.lib. 8. Argonaut. aut septem proteritus in amnes

mus. - .

Catullus Ode ad Aurelium dc Furium, Sive qua septimeminus colorate Equora Nilus. Omitto Statium lib. 8. Thebata. Ouid .lib. 3.s. 9.I 6.Metamorph. Claudianum Epig.de Nilo,& ex Patribus Dromnem Episcopum Hostiensem ser. r. de Passione Domini, & Ioan . Callian. Collat. I 8.c.I.Quare miratus sum contra tot, tantosque viros Hannibalem Rosicli lib. s. in Pimandrum Mercurij Trismegisti Com.D.dial. s. c.de Africa ribere,Nilum nouem ostiis mari infundi: neq; his contentum,post duas pagellas tria addere; mic.de Nilo ita Mi.Delatus in locum ,qui dicitur Delta. tamquam avertice scinditur in duodecim fluen: ir descendunt in mare Mediten neum; cum citati omnes septem tantum legitima ostia Nilo tribuand. . . Qua in re Nilus Volgae cedit,quae orta ex SarmZtia duobus Zc septuaginta ostiis p ceps fertur in mare Caspium. Sunt autem Nili ostia in trigesimosecundo gradu altitudinis poli Arctici, longitudinis vero gradibus 6D66. 67.Eorum nommina ex Herodoto,Plinio, Ammiano Marcellino,& aliis sunt haec;Heracleoticum, siue Canopicum , quod praecipuum est; caetera enim manu facta videntur Aristoteli lib. I. Meteor. QITi. . capite secundo , Sebeniticum, Bolbitinum, Phaniticum, Mendesium , Taniticum, & Pel-lusiacum, quorum aliqua adeo magna erant Senecae . tempore , ut maria viden dixerit. No-

53쪽

32 . Liber primus

stra iam tempestate tria tantum videntur digna consideratione, Heracleoticum prope Ro-1 etum, Bolbitinum , GPellusiacum prope Damiatam, quorum primus de ultimus alueus efficiunt Delta,quod in circuitu pene trecenta Colligit palliumn millia. Scripsit Alexander ab Alexandro lib. 4. c. ib. Reges Babylonios aquas exl1b o & Nilo inter gazas solitos asseruare ad suam ostendendam potentiam,quippe qui per tot ter rarum spatia, dcinulas regiones illorum undas aduehere potuerint.

De Nili magnitudine.

C A v v T V. I L V s adeo aquis abundat, ut scri plerit AIistoteles lib. 1. Meteor. Nilum & Istrum maximos esse firmiorum, qui in hoc mare influant. Infir hos autem excedit Nilus ex Ausonij sententia,cuin scribat Epigram 4. I lyricis re enator aquis tibi ne secundus

Danubius. -

& Silius Italicus lib. I 6. -υt flamina Nilus,r ater Oceanus Neptunia camia vincit.

Idemque sensit Gellius lib. ro. cap. 7.& Symma chus epist. ad Ausonium. ubi enim totus simul fluit,magnae profunditatis est,& decem millibus passuum latitudinis. Eidem in aquarum copia cedunt celeberrimi fluuij, gri Euphrates,Tλ' naisν

54쪽

De natura es incremento Nili. 33

nais, &Boristones. Quare ex regula Aristotelis

lib. I . Meteor. sum . c. i. necesse fuit, ut originem caperet ex magnis montibus. Cum enim fluviorum ortus sit ex vapore in montium cauernis in

aquam a frigiditate densato,ut lib. 1 .dicetur, solum vero magnis in montibus .rinaagnae N per amplae cauerna', ac specus possint contineri, fit, ut magna flui pina,vti Nilas est,ex magnis montibus , quales sunt Lunae dc Castatum , uberi &larga vena scaturiant, & capiant initium. Talis tamen ac tantus fluvius Galieni temporibus pe- . nitus exaruit, ut scripsit Nicephorus lib. 6. c. I '. - Vincitur tamen in magnitudine dc aquarum c*pia ab indo, de Gange, ut testatur Arrianus tibi. I.& 8.de rc bus gestis Alexandri. Vinsitur ab Orς-liano noui orbis itumine, cuius tanta est aquae abundantia, ut docet Ioseplius Acosta, qui diu in ea regione vixit,in lib. de rebus .noui Orbis, Ut in fine ad nonaginta quinque leucas continet leuca passuum tria millia, seu stadia viginti P tuor pateat,aded ut in medio nauigans non nisi casum δc aquam conspicias. Via de merito dixit Hieronymus Cardanus esse maximum totiΠS Or bis flumen. Vincitur denique, ut taceam de Zai-re,de quo diximus in fine c. r. ab Argenteo su-uio in eadem America, qui ostio patente ad quadraginta leucas adeo violentus currit in Oceanum, Vt nautae priusquam tellurem ex alto

conspiciant, dulces halices hauriant, ut scripsit Ioannes Petrus Maiseus lib. 2. historiarum indi

55쪽

Liber primus

De Nili aquae bonitate gr praestantia.

A M vero quem locum inter aquas fluuiales obtineat Nili aqua,ex eo patet, quod scribat Galenus & Ruffus omnibus fiuminum aquis anteferendam esse. Et AEtius cum dixisset lib.3.ssuuiales & stagninas aquas OmneSesse malas, unam excipit Nilum aquam , quam virtutibus omnibus dicit praeditam, quod in potu iucunda sit,& dulcismon diu moretur in alvo, sitim facile extinguat, nullamque molestiam afferat,quamuis frigida bibatur,ad concoctionem& digestionem sit utilis , & corpus concinnum reddat, robustum & bene coloratum. Etsi AEliu in eo minus probem, quod fluuiales aquas in Aqua las censeat. Quamuis enim concedane pluuiali pluvi dummodo,ut docet Hippocrates, silente cacto,e, struo b hue Ventorum procella, & tonitruorum im- tempore petu,ne multas exhalationes habeat raptim col- collecta.lectas,aut quasi incendiis exusta sit, colligatur)quod pluuialis sit tenuis, leuis,dulcis,& conco ctu sacillima,Sole sursum eleuante tantsem quod qua dulce & tenuissimu si nocturna, vel Aqui fontana Ionia sit,ut monet Theophrastus lib. a. de causis h*Π- plant.c. 2.3. .& 8.sit simul egregie frigida. Item νuteana que sentanae,quippe quae dhuc sit pura, 8c reti- quando neat naturalem bonitatem; praestant tamen pu- bona , Rieanis quas maxime probat Plinius lib. r.cap. . rar' quod ob commixtionem corruptarum aquaru ,

56쪽

De natura se incremento Nili. 3simmobilitatem, & frigiditatem loci, consueuerint esse limosis,graues & frigidae; & adhuc multo peiores, si puteus sit in vitiato solo, non sub

dio,nec celebri & frequenti concursu agitetur, aut eo aquae confluant ex proxima palude , aut Aquae vitiata origine. Tum niualibus &stagninis,Vt re- niuales, cte docet Hippocrates,Cornelius Celsus, Plinius glacia lib. I. cap. 3. Plutarchus lib. de causis naturalibus. c. 33.Columella lib. I. cap. s.Avicenna lib. i. pei limae. Can .sen. 1.& Leo Bapt.Albertus lib. I o. Archit. e. 6. Ob id vehementer miror Athenaeum,qui lib. a. cap. 2. niuales 8c glaciales aquas maxime laudat : recte enim scripsit Hippocrates lib.de aere, aquis & locis, aquas ex niue omnes esse malas.& Galenus lib.3.de ratione victus, eas impedire concoctionem , cohibere urinam , Ventriculo, thoraci pulmonibus ossicere,neruos laedere,conuulsiones, cruditates,flatus, pleuritides denique

gignere. Quod docet etiam ipsa ratio , quia frigidissimae sunt, turbidae, cruciat,graueS,Consum pto quod leue erat,& tenue,ut probat experientia. Vnde Avienus Philosophus apud Macrobium lib. 7.cap. ia. q. a 3. Iamdudum inquit) nosse

eo,cur aqua, qua obsita globis niuium perducitur ad niualem rigorem minus in potu noxia sit, quam ex ipsaniae aqua resoluta. Scimus enim quot quantas noxa epoto niuis humore nascantur. Ibidemque vibiicit Disarius,aquam ex niue resolutam, etiamsi igne

Calefiat,aeque noxiam esse,ac si epota sit frigida, eo quod niualis aqua non solo rigore perniciosa sit sed maxime quod in niuis condensatione tenuissimam sui partem amiserit. Docetque

D a Martia

57쪽

3 6 Liber primm

Nivis v. Martialis lib.6. Epig. 86. niuis usum vehementersus in vetitum a Medicis,dum ait, malus a b ΑΠ mi domu B niues,denis, trientes,p ud an - HUdo ego vos, Medico non prohibentesibam liquos. & Seneca epist. 8. eundem exprobranS sum.1 O infalicem 4nquir) aegrum i quareῖ quia non vino niuem diluit,quia non rigorem potionis sua, quam acis pho misiuit, renouat stafia inisspcrglacie. dc epist. 93 .avid tu illam otiuam niuem non putaue caltam ιί- cinioribus obducere' & tandem lib. . . nat. qq.cap. vlt. ridebis quosdam graciles. ct passiolo scalsque circumdatos, pallentes re agros,non sorbere solum ninem, sed etiam esse,& fmqta eius in f piassuos deiicere ne inter ipsam bibendi moram tepescant. Si istam esse putas i febris est, ct quidem eo acrior, quod non lastis

venarum,nec in cutem effuse dolore deprehenditur. Sed cor ipsum excoquit luxuria,inuisitam malum,or ex molli fluido, durum atque patiens. Eadem est Hippocratis sententia de glacialibus,ctim post concremtionem nunquam possint in pristinum statum restitui,secreto iam leui & tenui stimo. quod ex

eo Hippocrates probat, quia si hyeme vas certa aquae mensura infusa congeletur, soluta glacie multo minor si,quam esset antc congelationem, leuissimo iam ac tenuissimo deperdito. Aristoteles etiam apud Gellium lib. 30. cap. s. reddens causam cur huius nodi aquae potus sit insalubris, sensimque tabem ac morbos visceribus in seminet,eamdem reddit, quod stilicet subtilior pars evaporet; relinquatur autem quod graue est, Scdeterius. Quos deinde sequuti sunt Alexander Aphrodisiaeus in nat. qq. Plinius lib 2. cap 6o. M lib. I.

58쪽

De natura es incremento Nili. 3 7

lib. 3I. c. s. Paulus Egine talis. i. cap. so. Paulus Venetus lib. ι . de gener . tex. 8 I.& Georgius Agricola lib. i. de nat. eorum, quae sub terra fluxerunt. idemque docet quotidiana experientia, cum aqua ex soluta niue aut glacie liquata sic m- per sit turbida,ut notauit etiam Ludovicus Bucca ferrus lib. I. de gener tex. 13. ideo 1l niue manus abluas, non solum non purgantur, sed plurimum

in sordescunt, dc niue caiiapi redduntur tera ceS.

Quid ' gulie tumores quibus Ligeris, Duriae, Olij accolae infestantur,nonnc ab eliquatis niui 'bus gignuntur' ut notauit etiam Iulius Caesar Scal.& Andr. Baccius lib. 6.c 16. quod multum crudi i terrestris frigidi contineant. crudum enim resolutioni repugnat, dc terresti e frigidum cum aque a humiditate se te musculis gutturis insinuanS concrescit, dc gutturosos ellicit. Quod dc Plinius leniit dum lib. I. cap. 37. ait, Guttur homini tantum or suibus intumescit aquarum, qua eotan tur plerunque vitio. Errat itaque Athenaeus dum putat niualem & glacialem aquam optimam e G1e,qubd sit leuis. Sicut etiam fallitur, dum arbitratur inde fieri,ut glacies supernatet aqvie', nam

id est ab exhalatione in glacie inclusa,& aliquib.

partibus aeris, quae miscentur aquae in concretione. unde fit ut in dissolutione niuis& glaciei eleuetur quidam fumus, licet debilis sit calor luens, dc minime aptus generare huiusmodi

exhalationem. Quire ea maxime congelari vi- se demus, quae plurimum exhalationi, admixtae telEt ut continent,ut pluribus docet Albertus lib. . Me Leor. trach. 2. cap. s. Buccaferrus libro primo Me Leor. tracl. de niue&grandine . de lib. .trael. 3 .

59쪽

38 Liber primus

6c lib. I.de gener.tex .ss. Flaminius Nobilis lib. t. de gener.Cardanus lib. I 3.de Var.c. 6 . dc alij, ut sputum facilius congelatur quam aqua, & aqua.

palustris quam pluuia, & pluuia quam fontana,

aut putealis. Vix enim se nubes coegerunt in aquam,cum si seperueniat stigus, congelentur in grandinem; pluuia autem multum habet exhalationis admixtae. ut etiam herbae quaedam, quae multum continent exhalationis, si ponantur in aqua licet modicum sit stigus,statim congelantur ex Theophrasto lib.ci .de histor.plant. cap. I9. Dioscoride lib.3 .cap. I63. Plin.lib. 2 .cap. t .& IT. Cardano lib. I 3.de variet. cap. 63. Et apud nos

vix fit glacies nisi flante Borea, qui est exhalatio sicca Reperiuntur aliquae aquae omni glacie fil-gidiores,cum fiangant vitrum,nec possint contineri nisi vase aereo,& dentes excutiant, ac torminibus necent, ex Agricola loco cit. Cardano lib. 1. de Subt.& Scaligero exercet. sq. dc s. quae tamen ob desectim exhalationis non congelantur. & denique cesse sit glaciem mixtam esse,cum contrarias habeat qualitates, nam Mest humida,cum humectet, dc sicca cum difficile terminetur termino alieno; neceste est igitur, ut id sit ab exhalatione admiXta. Quod si Aristoteles lib. 2. de genet.tex. 2 l. di cit, glaciem esse excesIum fiigoris , loquitur ex sententia Zimarae quoad actionem, cum ob densitatem magis agat,quam aqua, vel certe agit de

excessii fiigoris non simpliciter, sed super illum

gradum, qui communiter reperitur in aqua nomstra, licet non excedat naturale fiigus aquae se

60쪽

De ratura o incremento Nili. 3 s

cundum se. Sed cur igitur non congelatur mare, ex Plinio lib. 1.c. Io3. quod multas continet exhalationes λ An & ipsum saepe congelatur,ut Bal-ticum,& Scythicum nouae Zemblta an ob magnitudinem,unde etiam lacus a gelu sunt immunes ' an ob perpetuam agitationemὶ an quod in

eo aded exhalationes abundent, ut iam caleati Ob quam etiam causam non congelatur aqua ar dens,ex Cardano lib. i 3.de Variet. C. 64. Itaque,Vt ad rem nostram redeam , aquae uiales multo meliores sunt, quam glaciales, Rut bonae,

nivales. Eaedem praestant stagninis & palustri. x quaebus,de quibus scripsit Ruilas Ephesius esse pes- opxi M. simas.Solis enim actione quod tenue &leue est, sursum tollitur,relicto quod graue & impurum est perpetuoque calore tostum. unde facile veris mesin similia quae ex putredine oriuntur, generant. Porro inter fluuiales maximὰ pr stat aqua Nili,clim eas conditiones habeat, quas ad insignem aquae fluuialis bonitatem requirit Hippocrates lib.de aere,aquis & locis, Galenus lib. 3 .deratione victus, & sech . Apho. 26. Oribasius, Zcalij nempe quod satis felici caeli aspectu oriatur.

larga vena,mualium, aut noxiarum mixtarumq; aquarum fluxiones quamminimas recipiat,celeri cursu fluat ideoque Solis calore non amare scat, longissimo terrarum tractu, propter quod attenuetur,& concoquatur, Ut ex Avicenna superius diximus, cito permeet, & Ventrem non grauet. Quia tamen alueus non Ita flarea & ma sculo sabulo diues est,ut non etiam secum limum deferat, necesse est,ne morbos generet, ut ali

SEARCH

MENU NAVIGATION