장음표시 사용
51쪽
XLIV se sibi satis eavisse, dum innuit 1 o. aliud nihil
sibi propositum suisse , quam ut proponeret Explicationem assiquam verborum Sancti Matthaei: quid porro nos prohibet sacra verba exponere & explicare Inania prosecto verba. Quomodo enim textus explicatio dici potest ea, quae ipsum Textum in alium necessario commutat velit, nolit Vir Cl. hoc explicandi genus non nisi Emendatio Sacri Textus dici potest At regerit tandem ipse : Ego lectionem Neterem penitus censeo, in omnino profiteor debere retineri : Verum sub illis verbis illam contineri sententiam, quasi scriptum legeremur e ,, Iacob autem genuit Iosephi ,, conjugem Mariam. Proh Deus t Hoc unum utique deerat, ut posteaquam tot heterodoxi viri vehementissime Sacra Verba detorserunt, ut in suos errores pertraherent inter Catholicos aliquis demum adesset , qui hanc Regulam insinuaret, retinendam esse lectionem Neterem , sed juxta sensum , qui alicui in mentem venerit, quamνis Textui oppositus dignoscatur. Hocce Canone quid unquam Fidei perniciosus esse queat Iure igitur hic mihi videar usurpare
verba Celestini Romani Pontificis s. ad Nesor. : Eadem senti nobisecum , si tibi sensus datur, damnatis omnibus quae hue usique se si . y. a. Sed pergit Cl. Celottus , & in Sanctis Patribus
desperatae caussae subsidium nactus sibi videtur . Primus, ad quem provocat, est Irenaeus, de quo ait Serm. pag. I 8. Ille l. 3. contra haereses e. I s. n. a. ita scribit: ,, Sed N Mat- ,, thaeus eam , quae est secundum hominem generationem D ejus ex Virgine exponens ait: Liber generationis Iesuis Christi Filii David, Filii Abraham . Profitetur &-rtur apertissime se in hoc capite, atque in hae genealogia invenire generationem ciristi ex . Virgine Fub ea linea , quae
52쪽
incipit: ,, Liber generationis &c. Attende. . . . S. Irenaeum excludentem Iosephum a loco successionis in ita descripta genealogia ; attende eumdem S. Doctirem concordantem pariter cum mea assertione , ratione : subsequitur enim vero:
De hinc ut liberaret mentem nostram a suspicione , quaeri est circa Ioseph, ait: Christi autem generatio sic erat &c. . 3. Quam injuste Divus Irenaeus testis adductus est lSiquidem non alius est Irenaei scopus , quam is de quo egi p. xxv. Nugae autem sunt illa generatis Christi ex Hrgine sub ea linea , quae incipit et ,, Liber generatio- ,, nis &c. Miror vero Cl. Celotium attulisse etiam Irenaei verba, quae sequuntur , nec advertisse quantum sbi obsint. Cur enim ex Irenaeo Euangelista Matthaeus liberare voluit mentem nostram a suspicione, quae est circa Ioseph , addendo : Christi autem generatio sic erat oee. nisi quia linea ducta suerat ad Ioseph Mariae quidem Virum, sed non Patrem Christi Sed , ne repetam , quae ex Irenaeo attuli Adnot. I I .pag. xxx II. inspiciat jam Vir Cl. splendidissimum alium ejusdem locum , tumque vero ad Irenaeum provocet , si audet: Super haec autem , inquit ibid.C. 2I .n. s. p. 2I 8. alias cap. 3 o. nec Rex esse posset Christus si quidem Ioseph filius fuisset ; nec haeres secundum Ieremiam . Ioseph enim Ioacimo Iechoniae filius ostenditur , quemadmodum Matthaeus generationem ejus exponit . Iechonias autem , qui ab eo , omnes abdicati sent a Regno , Ieremia diacente sic .... ,, Terra cap. aa. N. 28. audi sermonem Do- ,, mini: scribe virum hunc abdicatum hominem , quoniam ,, non augebit de semine ejus sedens super solium David, ,, Princeps in Iuda . Et iterum Deus ait super Dacim patrem ejus: ,, Propter scap. 36.ν. 3 o. J hoc sic dicit Domi- ,, nus super Ioacim patrem ejus , Regem Iudaeae: non
53쪽
, , enim erit ex eo sedens super thronum David , &e. abi ergo eum dicunt ex Ioseph generatum , in eo habere spem , abdicatos se faciunt a Regno , sub maledictione ij increpatione decidemes , quae erga Iechoniam, in semen ejus . Propter hoc enim dicta sunt haec de Iechonia , se iritu praesciente ea, quae a malis Doctoribus dicuntur , E c. Quid porro hisce verbis praeclarius, quid illustrius reperiri potest λά. q. Imnao demonstratio ex hoc Divi Irenaei testimonio mihi petenda videtur . Si enim Divi Matthaei genealogia per Ioacim, & Ioachin deduisti est ι sique ex horum semine nullus suturus erat, qui sederet super solium David: Christus prose sto, qui est fructus ille ventris David, ponendus tandem super sedem ejus f Psi 31. J& cui revera dedit Deus sedem David Patris ejus Luc. I. Jesse nequit e semine Ioacim , & Ioachin ; adeoque Matthaei genealogia progenitores Mariae Matris Christi exhibere non potest, a transmigratione saltem Babylonis : salsa igitur sit, oportet, emendatio illa et Iacob autem genuit Iosephi coqu-
s. s. Novi equidem, nescio quos putantes Mariam, Conjugem Iosephi, vel ipsam non secus atque Ioseph esemine Iechoniae propagatam, quaestionem olim excitasse, quo modo stare possit propbetia, de sive ejus nullum esse generatum , qui sederis super thronum David . Illudque etiam
novi, Divum Hieronymum Lib. I v. Comment. in Ierem. xx II.
quaestioni satisfecisse his verbis r ptisumus ergo hoc dicere , quoniam illud, quod deest in LXX. videlicet is in die- bus ejus non prosperabitur , sive non crescet M ignorantibus fecerit quaestionem .... Respondeamus igitur , quod in diebus Iechoniae non successerit ei vir, qui sederit super thr num ejus, sed multo post tempore . . . . Potes autem es fic
54쪽
sisi: Non sedebit quidem seper thronum David vir bo-mo , sed sedebit Deus , regnumque ejus non erit terrenum, in breve , ut fuit David , sed perpetuum, atque celse. Sanctus pariter Ambrosus Lib. 3. Comment. in Luc. 3. inquit , quomodo ex semine Iechoniae nullus dicitur regnaturus per Prophetam s Ieremiam J Si enim Gristus regnavit , ex semine autem Iechoniae ctristus est , Propheta mentitus es , mentita sunt oracula. Sed illic futuros ex semine Iechoniae posteros non negatur ,-ideo de semine ejus es Chrisus; quod regnavit Christus non contra prophetiam es . Non enim seculari honore regnavit, nee in Iechoniae sedibus sedit ;sed regnavit in sede David . Verum eum iis Iechonias David sederit sedem , quemadmodum solvitur , quod dictum Itaque ... non eamdem Regis David sedem cirsus , quam Iecbonias sedit immo nee quisequam ex genere David sedem ejus potuit sedere , quam Christus : quia nee in alio semen ejus aeternum est; sed in Christo. Et ex Graecis etiam , Theodoritus in Ierem. 22. Tom. a. pag. a Io. vel ipse inquit: Καὶ ο έθ-γνω ἀα τουτου ,
Porro Dominus ab hoe s Iechonia J dedueens genus secundum earnem , in sedib-s Davidicis non fessit , sed supra omnem principatum potestarem o e. Non es igitur mendax prae-rictio . s. 6. Sed quamquam his Patrum locis illud confiei queat , tamdiu ad Fidem reserendum hoc non esse, Christum scilicet e semine Iechoniae originem habere non potuisse , quamdiu Ecclesiae accesserit definitio : adhuc tamen Divi Irenaei ratiocinationem reliquis longe praeserendam censeo; immo αναντιρρη ν. Maximi utique facien-
55쪽
XLVIIIda sunt petillustria ista Ecclesiae lumina Ambrosius, Hieronymus , Theodoritus; sed ubi tamen & res ipta, & aliorum etiam Patrum auctoritas omnino exigit , ut aliam sequamur sententiam ; hoc sane ut faciamus necesse est. Prosecto ollendi antea luculenter solae Num. x. J e Sacri Textus indeclinabili vi , Lucam Evangelistam Mariae genealogiam descripsisse : addidi etiam Γ Adnot. O. J eadem de re Irenaei , & Epiphanii luculentissima testimonia . Itaque cum Lucae genealogia non modo per Iechoniam deducta non sit, sed neque per ullum progenitorum ejus a Salomone initio facto; Iechonias profecto ad Iesii Christi
progenitores pertinere non potest . Deinde vero quonam alio in loco eam emphasim reperies , qua usum videmus Ieremiam c. 12. a 9. Divinitatis instinctu abdicantis a regno Iechoniam & semen ejus h Terra , terra , terra , audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus : Scribe virum istum
serium , virum qui in diebus suis non prosperabitur ; nec enim erit de semine ejus vir , qui sedeat super solium David , in potestatem habeat ultra in Iuda . Non memini equidem apud ullum Prophetarum me hujusmodi emphas ni unquam Observasse . Quomodo igitur dici poterit Christus, qui futurus erat decus seminis Abrahae & Davi. dis, postea progenitus ab homine ita abdicato e Denique, ne nimius sim, plusquam maximi, ut ita dicam, momenti est Divi Irenaei argumentum ad revincendos illos Ebionaeos adde alios etiam Iudaizantes haereticos , veluti Cerinthianos ), qui blasphemabant Iesum Christum ex Io- sub generatum . Nullum sane aliud quam istud contra hujusmodi haereticos e Veteri Foedere producere poteris ineluctabile argumentum , quo illos adigas, ut fateantur Iosephum suisse quidem Virum Mariae, sed non Patrem Ie-
56쪽
XLIX su . Gravissimum est utique Isaiae vaticinium cap. 7. At dolemus istud tot tantisque subtilitatibus non ab haereticis solum, sed a Catholicis etiam Doctoribus subjectum esse , ut omne pene suum pondus amittere videatur. Ne quaeso igitur argumenti etiam a Divo Irenaeo producti jacturam faciamus: sed cum ipse agnoscamus propter hoc dicta esse illa da Iechonia, Spiritu praesciente ea , quae a malis Doctoribus Heuntur : uti discant , quoniam ex semine ejus , ides
s. 7. Sed & ex ipsis Hieronymi , Ambrosii, ac Theodoriti expositionibus , si examini subjiciantur , intelligemus eas alteri praeserri nullo modo posse . Ac Hieronymus quidem hisce dicendi rationibus: Possumus ergo hoc dicere : Potest autem.sic solat, perspicue fatis demonstrat, neutram responsionem ineluctabilem esse , sed potius dubiam utramque . Profecto si ipse advertisset, ignoransium quaesionem id supponere , quod falsum est ac Theodoriti etiam expositionem idem stipposuisse, quisque videt , Christum scilicet a Iechonia progenitum suisse ; nunquam sane dixisset, quaestionis selutionem peti posse ex iis verbis r in diebus ejus non
prosperabitur, sive non cresiet licet enim haec etiam ver-ha dixerit Deus : adhuc tamen & illa addidit : non eris de semine ejus kir , qui sedeat super thronum David, prin-eeps ultra in Iuda . Iure itaque dixit Divus Basilius Ep. 23 6. alias 39 I. ad Amphilochium n. 3. de hoc Ieremiae vaticinio:
es clara es oratio . . . . Ac tribus quidem regia usique ad Gripi
57쪽
adventum minime defecit ; nee tamen amplius sedit in filio
Davidis semen Iechoniae .... Nemo enim ex imo ortus hanc , gloriam consequutus comperitur. Non tamen defecit tribus
Iuda, donec νenit , cui repositum est . Sed iniqui suerimus Sanctorum Patrum judices, ac censores, si a singulis exigamus pervideri omnia de componi debuisse . Ipse certe Hieronymus noscens , ut arbitror, priorem responsionem paullo infirmiorem esse , alteram subjunxit , quae licet ne ipsa quidem quaestioni satisfacere possit ; validior tamen est. Etenim , si constaret Iesum Christum Iechoniae situm esse , tunc utique ea Divi Hieronymi responsio vim suam obtinere posset. At cum comminatus ita suerit Deus non futurum de semine Iechoniae , qui sederet se per thronum David , princeps ultra in Iuda , quomodo nobis persuadebimus , eidem tamen reservatam fuisse optatissimam , Divinique decoris plenam Messiae generationem ze Immo nonne & ipse Hieronymus verbum n,P iitrabb priori in
loco vertit , prosperabitur , dum reddidit i in diebus suis non prosperabitur ξ Idem igitur verbum quod instabsequentibus vertit , non erit , addens: non enim erit de femine ejus vir o e. eamdem vim habere debet του non
prosperabitur Non debuit igitur prosperari de semine I choniae vir, qui sederet super solium David. Ar quae major prosperitas Davidici seminis & lii , quam generatio i& regnum aeternum Messiae , Dei & hominis λ ab hac ergo prosperitate abdicatus plane suit Iechonias & semen ejus. Immo itaque voluit Spiritus Sanctus ab Euangelista Matthaeo describi Iosephi genealogiam , ut omnes Iudaei scirent , Iosem Christum ejusdem filium esse non potuisse, adeoque a Maria dumtaxat filisse genitum. Haec cum ita
58쪽
snt , quisnam locus reliquus erit emendationi: Iacob autem genuit Iosephi conjugem Mariam, in extremo ejus genealogiae , quae per Iechoniam deducta est g. 8. Sanctus vero Ambrosius eam tradidit expositionem , quia supposuit Salathielem , qui in Lucae genealogia occurrit, eumdem esse atque Salathielem a Matthaeo productum . Explicans enim Ambrosius ea Lucae verba: qui fuit Siaathiel , qui fuit Neri , inquit : Salathiel Iechoniae filium Matthaeus Fribit, Lucas racet. De Iechonia satis idoneus auctre est Hieremias ege. In ea igitur hypotheli coactus est ipse , aliqua ratione componere Matthaeum & Lucam eum Ieremia . Sed, ut nuper dicebam , Divina execrauo, cui Iechonias ob sua scelera subjectus suit per Ieremiam , non solum excludit semen ejus a terreno Iechoniae re- , gno, sed multo magis ab aeterno illo Regno , quod repostum erat Messiae , solium David ascensuro. Itaque Ta-robabel, & Salalbidi Christi progenitores apud Lucam ii. dem esse non possent , ac Salathiel , & Zorobabel Iosephi progenitores apud Matthaeum ; cum isti ex Iechonia sint. Quamobrem vel hoc uno evidenter apparet inanem prorsus lusisse Operam eos , qui putarunt Euangelistarum genealogias e Davide per Salomonem & Nathan deductas, coaluisse tandem in Salathielo & Grobaseis . g. s. Iam vero , quoniam ut satis multa dicerem , Irenaeus nimium intempestive allatus me impulit; pr pterea de reliquis Patribus , a quibus Cl. Celotius frustra subsidium imploravit, vix aliqua dicam, ne videar Armidans illos praetermittere, si ne unum quidem verbum de iis factam . Cur Sermoris p. ao. Divus affertur Augustinus de consensu Evangelistarum inquiens: Matthaeus
59쪽
suscepisse narrandam λ nonne post septem lineas subditi
Exequitiιr ergo humanam generationem Christi Mattiaeus, ab Abraham generatores commemorans quos perducit ad ,, IO- ,, sepli Virum Mariae de qua natus est Iesus λ si. Io. At Clemens Alexandrinus Strωm. Lib. I. n. XXI. p. O9. edit. Porteri, ait utique e in Evangelio secundum Matthaeum quae ab Abraham deducitur genealogia usique ad Mariam , Matrem Domini terminatur . Sed quid inde Ergone his verbis continetur AssERTio Cl. Celotti quis ita desipiat Disseruit antea Clemens de ratione admodum multiplici, qua tempora supputata a plurimis suerunt, ac demum huic tractationi addit rationem , qua Matthaeus tempora veluti supputavit , assignando generationes XIV.
his temporum intervallis, silicet ab Abraham ad David ;a Davide ad transmigrationem ; a transmigratione ad Christum . Dum itaque dicit Matthaei genealogiam ab Abraham deduci, & in Mariam terminari, non aliud sane vult Divus Clemens, quam ejus supputationis extremos terminos indicare, Abraham nempe & Mariam, quae genuit Christum , seu ipsum Christum : unde subdit: Sunt enim, inquit, ab Abraham usique ad David generationes xiv. ,'a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes XIV. , em a transmigratione Babylonis usique ad Gristum similiter aliae generationes XIV. Et quae de temporibus quidem varie a multis scripta , a nobis exposita fuerunt, sic habeant. Putidior ergo fuerim, oportet, si mihi persuasum esse videri velim, obmutescentibus prorsus reliquis omnibus Ueterum , Clementem Alexandrinum iis verbis aut innuere, aut supponere voluisse, Matthaei genealogiam ad Mariam Matrem Domini directe esse deductam . . II. Quae vero p. a I. ex Tertulliano initio
60쪽
proseruntur prorsus ad rem non faciunt At miror provocari deinde ad Tertulliani Librum de Carne Christi . Si enim ibi cap. 22. legitur: θse in primis Matthaeus fidelissimus Evangelisa commentator, ut comes Domini, non aliam ob causam, quam ut nos originis carnalis compotes faceret,
ita exorsus es :,, Liber geniturae Iesu Christi filii David , filii Abraham . M His originis fontibus genere manante , cum gradatim ordo deducitu ad Gripi nativitatem, quid aliud, quam caro ipsa Abrabaeis David per singulos traducem sui faciens in Virginem usque deseribitur inferens Christum se. Si haec , inquam , ibi leguntur , & Viro Cl. non
consideranti vim του INFERENS, propterea videtur Tertullianus : omnino exemplari usus Matibaei, quod per singulos gradus traducem faciens in Virginem, scriptum contineret quii, quo nomine genuit Virginem post se subinferens Christum: quid vero ei videbitur, cum a Capite a a. regredietur ad Caput ro. & leget: Sed bene, quod idem dicit Matthaeus originem Domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam . D Iacob, inquit, generavit Ioseph virum Mariae, D e X qua nascitur Christus 3 My. I 2. Auctor porro Operis Imperfecti in Matthaeum, editus inter opera Chrysisto mi Tom. m. VH. pag.TTI . non inquit dumtaxat, quod ex Homilia I. attulit Cl. Celotius Serm. pag. 22. scilicet : ne aliquis audientium existimaret, sic esse Christi nativitatem, quomodo praecedentium Patrum se. Sed immo ita incipit: ,, Iacob autem genuit Ioseph , cui ,, desponsata Maria genuit Iesum . Ne quis audientium est. Lubenter equidem noscerem, cur haec verba Cl. Celotius praetermiserit. g. I 3. Confugitur demum ad Diuum Gregorium Magnum , qui Lib. 33. in Iob. c. I a. inquit: Dicitur ,, Abraham