B. Bernardi Ptolemæi congregationis s. Mariæ Montis Oliueti conditoris vitæ libri quinque. Auctore d. Paulo Carpenterio Neapolitano ..

발행: 1642년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

B. Fernandi Ptol. ita mittit, sed enixe ista prosequitur; pietatis enim munus est,ignaros edocere. Magnanimi proculdubio ausus magnae, augustaeq, sobolis.

Fernardus e cathedris docet publice, eius victr ii na rundique referta pietate.

PRaetermissis consulto supra memoratis exercitationibus,quibus interdum cum ceteris sodalibus pie alias trafigebat Bernardus,in litterarum studia constantem operam nauabat, cum praecipue multa illi de Republica credita fides,&munera destinata; nihil la reipublicae perniciosuasserens,quam ab ineruditis gubernari. Si enim noua pecudibus ed ab hominibus reguntur pecudes ; plusquam ab hominibus, ab iis nempe , quibus quid commune cum Superis est,regi deberent homines. Quomodo enim sine litteris lites terenturi Quomodo praemonstrabitur iter ad sempiternam lucem ab ijs, qui coeci inter ignauiae tenebras versantur I Palinurus apud latinum Vatem saeuam nunciat tempestatem,ut vitet, at non, ut ceteri humili loco desidiosus, sed in sublimi assidet loco, in alta virtutis, di vigilantiae stat specula . Sapientia mater omnis magisterij,

aequitatis cathedra,bonarum artium nutrix,Omnium rerum moderatrix. Dilectionem iustitiae admonebat Sapiens terrae Iudices; sed quis dii,

92쪽

Giber Lgere potest,quod sibi ignotum Haec bene hau

serat Bernardus, cuius animus erat ad maxima natus; quapropter,ex quo doctoratus laurea suerat insignitus, nunquam, excepto martio illo armorum otio, alitterarijs elucubrationibus abstinuit, ytque omnibus persectissimE imbutus erat scientiarum disciplinis, voluit & alios easdem ascientias edocere. Bernardi nomen gloriosissime claruit,& adeo quaqua percucurrit, ut breuissimo temporis cursu,inclytus, sapiens,& eruditissimus per ora virlim circuni ferretur; inter doci os enim illius tempestatis primum locum facile sibi vendicabat. Insurrexisse Senae nouas credidisses per ea tempora Athenasmon solum enim ex Italicis regionibus, sed ex longioribus Orbis tractibus celeberrimi viri Bernardum Ptolemaeum audituri properabant. De utrisque iuribus dissicillima aperiebat; Platonem,Aristotelem, Stoicos,ceteros', philosophos accuratissime interpretabatur.

De moralibus, de politicis, de mathematicis disciplinis mite disserebat. De siderum motibus , aspectibus, eorumq; in haec inferiora influxibus; de theologicis thesibus,& secretioribus diuinae naturae stuporibus,ceterisque abditissimis sapientiae arcanis sermones instituebat sapientissimos. Lacteo eloquentiae flumine quaedam impercepta obscura,seu arida,diuino perfusus lumine,dilucidabat.Nihil vasti,ostentationis nihil in illius d ctrina deprehendebatur.Pietas,qua,ut insigniori dono, praecellebat, sex illi extitit fidissima ; illa quidem ab inexhausto Deitatis sole lumina hau-

serat

93쪽

cantida dς- uia flexit a vero,neque lingua titubauit,vel cala Fontibus sacris inspergebat Ethnicorum antini salu- placitae limosis lacunis hausta,ut undique muni μ'/ μμ ldana auditoribus propinaret doctrinam. Haec ea- dem religiosa,& pudica pietas,Deique amor str uentissimus,effectrativi *mper illis,qui eum audiebant,iteraret virtutum decorem,viiij turpitudinem,sapientiae cultum,Numinis formidinem sanciant;rapiebat omnes verbo,& exemplo. Hstac admirandus se it, Senensis praecipue iuuentutis,pi ogressus, erantque Senenses moribus senes ,1 ij autem disiuis e locis,qui aduenerat diuinae prope sapientiae ccclamatores reuersam habebintsemitam, ita ut Cives , ct exteri omnes firmiter P tim i o assererent natos ad Imperia Ptolamaeos. quos in mμη Regna,in hominum animos, ct in stientias omnes viderant dominatores; scholamquὰ illam sapientiae celeberrimam euehebant,nec in seriorem Atheniensibus quondam, vel Lycaeis,*el Academijs esse latebantur . .

94쪽

Liber I. AT

Bernar o conficua munia Seum L Re publica statuit, de eademque optime meritus iura plura Iancis, Ergie se gerit

i, tu omnibus

PRobitate, & doctrina celebris Bemardus a. florentissima Senensium Republica, saepissime, eo inuito, ad spectabiliores honores , &

onera insignia,aetate virenti,euehitur.Non expectanda canicies, sed canus sensius,&esta Iuvene sene honor ipse honestatus. Annos nodum natus viginti inter reipublicae eius de proceres, & optimates,quos dominos appellare consideuere,asci. tur.Binori& vicenos annos vix expleuerat,& Signifer, vel, It Senarum vernacula utar lingua , Conlatonerius pro tertio,ut aiunt,Camuliae decernitur. Quinque lustra numerabalicum Populi

Dux, ct totius nobilis imae reipublicae Senensis Princeps auspicato,selicioribus auibus,omnium vivissu'agijs,conclamatur,constituituron hoc praeclarissimo reipublicae apice multa decreuit, quibus urbs eius patriai,& tota Senae magna ditio diuinis praeceptis, humanisque sanctionibus, iu- cuda pace perfrueretur. Felix quidem Respublica,ad cuius sceptrum manum erexit philosophus lvirtutibus,sapientia,regijs natalibus, probitat l

95쪽

denique clarissimus. Studuit Bernardus statim ac maximum regime illud inijt, diuini cultus praeceteris incremento, ideoque ardebat omnes ad bonam frugem allicere; errones salutarem ad semitam reuocare deuios adolescentes hortari ad virtutes; litterarum studia splendidE augere; in scelestos pie simul, &sortiter aduertere; probos viros praemijs cumulare , in patriam virtutes plurimas introferre,immunemq; potissimum ab impetu turbis,reliquisque sic cleribus reddere. Vetuit omne Catholicorum cum Iudaeis quippe quos perfidos ipsa Ecclesia appellat commemcium,sciens ex illa hominum tace consuetudinEsuturam exitialem: seuerissimis poenis coercuit foeneratores, sescenninam poesim, ac petulcas musas, tanquam reipublicae luem, imitatu si pietissimos viros Platones, Lycurgos, Augustos, a Senensi republica procul expulit,&relegauit; facinorosas confabulationes,& conuenticula radicitiis auulsit; patet siquidem magis a flagitiosis ciuibus,quam ab exteris hostibus atrocissima Repuspublicis bella inferri;nullumque peius malum,quam quod inter domesticos parietes,ut squa flamma,excurrit.NON bene patitur pax civ ca factiosos. HOS Catilinas quisquis regnas empellito, melius timebis linguam, quam manum. Eiecit insupere patria pellices,vitiorum satores, corruptores iuuetutis remotius exturbauit; ludicra, &obscena theatra, vetitos a sacris Praesuli- bus libros, ludos molles, & effeminatos, scurras, blaterones , parasitos , iactatores , umbratiles

96쪽

49 Liber I.

Matres,nebulones, ebrios,& id genus homines, tanquam Reipublicae inquinamenta longissime eiecit,dissipauit,perdidit. In medaces,periuros, blasphemos , adulteros, libidinibus captos irruit hostis acerrimus; luxuriantes vestes, dotales cxcessus, sumptuosa conuiuia, non aequam supellectilem, aequissimos ad tenores redegit. Peccatorulaqueis irretitos multos scelerum poenitentes scicit; puellas in pudicitiae discrimen adductas sanactis nuptijs a pudoris iactura vindicauit. Pro iuuentute educanda gymnasia erexit, quae Reipublicae propugnacula vocabat. Ad tanti Principis typum mores Ciuitas omnis Senensis compo. nebat suos;ipsi senes,& proceres sapientissimam

Bernardi virtutem, tanquam prodigium venerabantur. Primus omnium passus est ipse iura,quae sanciuerat. Statuto tempore Xenodochia, carceres, & miseros omnes, vel serio detentos, vel morbo languentes, ne quid p eratis deesset, inuisebat,imitatus f pe Alexandrum, qui vulneratos I suos milites propria manu dicitur medicatus. Noin longum erga innoxios, vel contra sontes decreta diis crebat, praefiniens ipse tempus causae dignoscendae, nec quidquam coinconsulto de cernebatur. Pessime utiq; labant membra nutante capitem unquam insontium sanguine foedabat ex incuria manus. Sedebat,ipso moderatore,in suo regali solio quilas,aequitatis studium collegis Iudicibus suadebat, eos monens Lepissime eadem lance a Deo dijudicandos, qua alios p6deras ent. Diuos patriae Patronos,ac Tutelares

spera misericordia rei- pMblieae Prin

cultu

97쪽

Pietas resevitios Patri Tutelares, et m rei sacras. ira Redi

eulin magnificent simo iussit cohcelebrandos, ac sublunibus templa pompis spledescere.Adeo tunc floruit,cum senili consilio noster Bernardus iura ferret, Dei amor, proximi studium,salutis asedor , Ciuium bonum, & innocentiae cultus eximius , ut iure quidem optimo dixis es melius ab ipso gestam Rempublicam , quam difficillimis monitis tradiderat gerendam olim Plato.

Hac inur gloriosa gesta inani gloria,mali Dae

monis artibus misereseccumbit Bernardus.

ARX illa horribiliores in hostes perpetuum

statura,generosis munita virtutibus,vallata tot congestis diuinae benignitatis opibus, qua deterrimus Satan, Daemon vaser, toties arte saeua arietaverat, licet irridedo conatu,nunc Proh rerum volubitatem humanarum insidiose superbiae machinamento, humilitatis labante fundamine,miserrimum in modum corruit. Quinos denos annos incredibili penE spiritus seruore traduxerat Bernardus, cum humani generis hostis conscius nequiuisse adolescentem iam, pro suo albitratu, sternere in armis, studuit, rabie actus stygia,firmiori in aetate dei-ere, ut lapsu ni eo altiorem, S truculentiorem offenderet, quo magis,tumidus superbia,imantiae gliscente Noto,efferretur. Nouus Aristoteles, vivens Plato,

98쪽

taber I. . 33 ipse Lycurgus circumferebatur hetruscus noster Sapiens, eius doctrina miraculo similis habitata, nemo ea tempestate illi par,saeculi illius selicissimi gemmam unicam assirmasses,& unicum phoenicem. Gloriabantur mVlti, acriter ipse esset Pythagoras 'eius esse potius auditores, quam multorum doctores.Confluebant unctique Sena, ut sapientissimis Oraculis a Bernardo erudirentur. Omnium oculi in illum conuertebantur, frequentissimae turbae ab eius ore in ec stasim raptae, pendebant. Hinc callidus Daemon inanis gloriar pestilens virus inspergere coepit, pietatis succos exhaurire,incessanti violentia pacatissimum ani-lmum exagitare. Arescit interim Bernardi mens, de paululu noster inclytus Antesignanus sui immemor,intumescit, torquetur superbissimo spiritu,&veluti cyco mersus pelagi turbine, miserrime fluctuat, iam ceteros despicatos habet, se , omnibus praesert ia impares propriae virtuti quicumque oblati honores videnturi iam sese effert, ac labat dignum,qui plures regat orbes,cui noua aperiantur terrarum climata v Cnerabundat,

buccinantia suam sapientiam. Queritur secum non pro meritis, pro dignitate dignosci,omnigenam eius doctrinam non agmine consertissimo acclamari, adorari. Lamentatur coerceri angustos inter carceres, vel Hetruriae, vel aliquarum Regionum cacellos.Vndequaque venerationem

venatur, placet illi digito ostentari non solum ab eruditis, & litteratis viris, sed a muliercula, &abiecta plebecula; omnes in hoc uno volebat sa.

Superbit ebrius sua

scientia 'Per. nardus .

99쪽

pientes, ut ipsum omnium sapientissimum haberent . Ex hac effraeni gloriae libidine , aestuque ;moestitudo,& macies quaedam pallida oboriebatur,qua sere omnes ambitiosi, & superbi infeliciter molestantur. Dedignabatur ceterorum philosophantium celebrioribus placitis assentiri, erubescebat ab alijs, quam a seipso doceri,complurima suopte ingenio superbe novabat, potius ad sui iactantiam,quam ad auditorum utilitatem appetebat disserere. Hinc obstruitur Bernardo semita ad pias prosequendas exercitationes Inon inuisere, non solari morbis, vel carcere afflictos curat displicet humiliora quondam exercuisse ea ministeria,quae nuc infelix abhorret. Sodalitium illud virtutum domicilium, aut penitus deserit, aut raro, frigido quodam stimulatus usu, adit. Evanuere,vesano superbiae aspectu, tot pietatis, tot virtutum, tot exempla illustrium facinorum . Accessit, quod perniciem sevit, intima quorumdam nobilium familiaritas, qui candorum innocentiae Bernardi , ct ingenuos mores profanis colloquijs,poeticis nugis,&ludicris scenis com maculauere. Sic insumebat flebiles horas leuandae moestitiae studio, flebiles inquam horas,& BG tu largissimo dignas,ut ipse defleuit postmodum

moestissimus Bernardus. Amans es Deus,errantes non odisti, aufugientes vocas, expectas, humanam imbecillitatem diuina ponderas tolerantiae lance .

100쪽

Multis intentus ludicris Bernardus m errime: desilit . .

Non solum ergo de primo pene angelico stu

tu deiectus Bernardus tepuit, & vacua ceu cymbula fluctuavit superbiae ventosis aquis, sed omnino euanuit charitatis ardor, pessumque se terrenis saeculi delicijs, de illecebris dedit, nil amplius moratus caelustia. Deliciae eius,longe ab Urbe rus colere, villicari; denique viro principi arridet caniciem exuto venerandam) rusticari. Cura illius,atq; ibilicitudo voluptario ocio indulgere, pomeridianis horis lusibus vacare. Vacua

eum iactantia ad vacuas siluas eiecit.Equitare per nemora, remotas permeare valles, frondosos lustrare montes, specuum recessus , siluas cscas penetrare secretius,venaticorum agmine canum

stipari, lepores,&damulas insectari sunt nostri studia effeminati Alcidis. Fit ipse volucrum hostis, omnium volucrum mobilissimus. Amicos multos,multa secum ducit garrulitate, equitant, saliunt,discurrunt festiui, ardent inter dumeta,&antra musco vivo virentia,serarum inuestigare vestigia,fallere nodosis laqueis. Anhelant omnia venandi perficere studia, saltus opacos cingere indagine , rauco cornu clangore somniculosas excitare belluas, perterrere, latratibus fugare ,

SEARCH

MENU NAVIGATION