Des. Erasmi Roterodami Consultatio de bello Turcis inferendo

발행: 1643년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

81쪽

8i Coti su LTATIObus , incredibile dictu, quantum decesserit libertati populi, civitatum autoritati, maiestati lenatuum, ordinis Ecclesiastici reverentiae ; contra , quantum accreverit principum potentiae, quantum exactionibus : in summa, quantum additum illi nimium t actato: Quod principi placuit

lex est. Haec, etiamsi non narrent natu grrandiores , ex annalibus, & actis non ita vetustis abunde liquent. Non accuso principes , fortassis hoc nostra meruit intractabilitas , ut iugo duriore premeremur. Gravior est querela de proceribus E cclesiasticis', praecipue

Penis, qui Romata poniacis negocia procurant. Quorum gesta, si quis

conferat cum his, quae Ueterum annalibus & pontificum decretis prodita sunt, immane quantum reperiet di Dcrimen. Quod si Dominus dignetur

his immittere me utem , honoribus, quaestu , voluptatibus mundanis superiorem , patribus se multi libenter submitterent, quos nunc quidam horrent , ut tyrannos ac praedones. Quorum animos ut ab hac suspicione revocemus.

82쪽

Da BELLO Tu Rc Ico. 8 vocemus, expedit ut ecclesiae primates ab omni specie luxus, ambitionis, avaritiae, ac tyrannidis semet abducant. Multum increvit numerus Cardinalium , qua de re vetus iam est hominum querimonia. quibus si summus

Pontifex, at galerum purpureum mit

ti possit & mentem Christo di-

nani immitae re, profecto gratulandum esset Ecclesiae. Nam ideo dicti sunt Cardinales , quod sanctimonia morum , quod eruditione sacra, quod zelo Christianae pietatis, prae caeteris falciant domum taei. Debeius quidem egregiae virtuti sua dignitas,&ad persuaden dym momenti non parum iliabet authoritas, modo adsit Christiana synceritas. Quales inter illos esse nonnullos sperandum est ι & fieri potest, ut Dominus populi votis permotus , tales reddat omnes: sed que relis hominum his turbulentissimis

temporibus expedit mederi. Obmurmurant, in magno venalem titulum ,

cum alioqui tot Episcopos , Archiepiscopos, & Abbates opulentissimos ha-bcat mundus. aerunt ac, quicquid D s habent

83쪽

8 CONsu LTATIO habent Card., in ius Pontificis cadere; tria das ac tetradas Episcopon ac Abbatiarum , sacerdotiorum turbam, alendae Cardinaliciae dignitati concedi i socios esse regum, & aliquanto regibus haberi velle superiores, eoque quosdam ex his regum strepitum pro viribus aemulari, ne dicam praeire. Nonnulli verentur, ne ab his exordiis eo proficiant tandem , ut si pietatem superet ambitio, ex sociis regum fiant reges, denique & regum Domini. His si quis respondeat, Quid hoc mali est, si tantum dignitatis accedat Ecclesiae'

protinus in os nobis recinunt, Satita, o praeclari, satis dominorum ac satraparum habet orbis Christianus, etiam si non conduplicentur principum ordines : patribus opus est , patres desiderat Chri sti grex , patrum ubique ma- gna est penuria. Iam qui sunt lingua petulantiore , vitam quoque non ve rentur incessere, idque praeter doctrinam scripturae divinae, quae vetat in principem populi dicere convicium. Hic, cum in caeteris illis obturamus os , alia refellentes , alia in partem

84쪽

mestorem interpretantes. Non proferimus , inquiunt , arcana, non calumniamur ambigua. Quae mundo nota sunt, dissimulari non possiant: Luxum, inquiunt, ac strepitum ipsi nobis ostentant. Ex his .idimus schi-

senatum autores , vidimus alios exutos dignitate, alios opibus mulctatos, complures coniectos in carcerem,

nonnullos actos in exilium, quosdam etiam capitis affectos supplicio. Non deest omnino quod huiusmodi maledicentiae respondeatur; sed tamen haberemus animos multitudinis longe

citro pensiores, & ad conserendam pe

cuniam & praestandam operam, si pri- , mates Ecclesiae dignitatem suam con- traherent ad Christianam modestiam. Quin potius hoc agamus omnes , summates pariter & infimates ac medioximi, ut quicquid invisum est oculis Dei, a nostris auferamus & cor dibus, & moribus. Etenim si apud Esaiam aversatur victimas eorum quOrum manus plenae erant sanguinis, multo magis aversabitur bella no-sra, si viciis onustiores quam armis

85쪽

gg CONsu LTATIO, rem aggrediamur. Haec eo spectant, ut si irato Deo bellum, cum Turcis suscipiamus , nihil expectemus nisi luctuosum exitum, & omnium rerum miserandam confusionem : sin, quod

necesse est, vitam n seram corris .. .mus. ut Del misericordiam nobis conciliemus , a principibus exordiendum est. Nam ut in populo nemo sit ma - Ius, vix sperandum est, licet vehementer optandum. Ne refert quidem perinde , qualis sit miles gregarius, si monarchae ducesque in bonum,consentiant. Quod ut dominus emcere dignetur, communibus omnium a siduis precibus votisque. flagitandum

tuum autoritate, protrita ordinis Ecclesiastici religione, paucorum libidi-dine res administretur, & armis veriusquam honestis rationibus agantur omnia, quemadmodum fit apud Tur

86쪽

DE BELLO Tunereo. 8ν cas. Itaque futurum, ut, quemadmodum Octavius, Lepidus a Antonius iunctis copiis oppresserunt libertatem Populi Romani, ita post fictos tumultus icto foedere prodant ditionem Christianam, Ponrifex & Cae-1ar , & Turca. Has impias ac seditiosas suspiciones procul reiiciendas,

ac detestandas, denseo alia longe

meliora pollicetur & Clementis ingenium , & Caesaris pietas, & Ferdinandi regis integritas, & Christianissimi

Regis humanitas , & Germanorum principum fides. Terminonnullo Su Styersalis monarciuiae vocabulam,quo Oidentur spectare. quidam . Ut Omnia , inqiunt, teneamus, quae Tu

ca possidet , si consulas geographorum tabulas, quantulum est hoc, prae his quae supersunt, aut quando sperandus bellorum finis Ea res male cessit Alexandro, nec contigit quod affectavit i magno constitit Romanis, nec his contigit, quod tanto molimine ambiebant. Optima quidem est monarchia, si princeps detur Deo tam ilis: verum ut sunt hominum mo

87쪽

s8 CONNsu LTATIO res, tutissima sunt moderata imperia, Christianis foederibus inter se connexa. Alii metuunt, ne quae nobis yeniunt 8 Turcarum regionibus , pluris

sint emenda quam nunc emuntur.

Obiiciunt de saccaro, quod nunc qila-druplo pluris emitur , idque corruptius , ac periculum esse putant, ne idem accidat in caeteris omnibus. Sed hoc quoque non dubito, quin Caesaris aequitati iit curae futurum. Nec enim par est, ut impendia gravent omnes, compendia redeant ad paucos. Hic

argebit aliquis; dilid, inquiens , agis

hoc tam prolixo sermone ὶ Dic exerte , censes bellandum, an noni Si mihi loquutus esset Dominus, pronunciarem expedite : nunc , quid

optem , proclive est dicere ; quid

futurum si, non item. Attamen nec praescius eventus , nec satis cognitas habens negocii circumstantias, monarcharum prudentiae materiam

sappedito, vigilantius super hac re deliberandi. Nec bellum dissuadeo, sed ut feliciter & suscipiatur. & geratur, ago pro mea quidem virili. Quum

enim

88쪽

D E BELLO Tu RCI eo. ssenim nesocium ordiamur omnium periculosissimum , aut in summum orbis Christiani malum ex eat oporter, aut summam adferat felicitatem.

Quid , feremus igitur impune quae

Turcarum immanitas in nos & fecit

tot seculis, & facit, & facturam mi natur Durum quidem fateor, sed hoc tamen quamvis durum ferre praestat, si ita visum est Domino, quam nobis panolethaiam accersere. Illud in primis erat optabile i Si liceat Turcarum ditiones ita subigere, quemadmodum Apostoli cunctas mundi nationes subegerunt imperatori Christo : proximum esto votum, sub armis hoc potissimum agere, ut se victos esse gaudeant. Ad id praecipue

conducet, si viderint, Christianismum non esse verba , sed in nobis conspexerint animos ac mores Euangelio dignos. Tum si mittantur in messem integri praecones , qui non quaerant

quae sua sunt, sed quae Iesu Christi.

Postremo , hi qui non tu possunt allici , sinantur aliquandiu suis vivere legibus, donec paulatim nobiscum coalescant.

89쪽

yo CONsu LTATIOlescant. Sic olim. Imperatores Christiani paulatim aboleverunt pagani- 'smum. Initio patiebantur illos aequocum nostratibus iure vivere , sic ut neutri alteris facesserent negocium. Deinde templis idolatrarum ademerunt sua privilegia. Postremo victimas ab illis immolari palam vetuerunt, mox omnem simulachrorum cultum submoverunt. Ita sensim invaleiacente nostra religione, paganismus

extinctus est , & Christi Trophaea

mundum universum, occuparunt.

Haec ex nostris literis , quibus non optime eum bello convenit , ad te scribere visum est, vir clarissim ei quo tuum provocatem ingenium, ut e* legum oraculis , in quibus tapraecipuam laudem obtines , nobis meliora proferas. Quod ut facias,

te etiam atque etiam rogo. Rem sa-cies non alienam a Rin chorum. cognomine'; quorum haec omnium

consensu praecipua laus semper fuit, quod unice studio habuerint , habeantque, de Repub. quam optimemsreri. Dominus Iesus te, cum tibi

SEARCH

MENU NAVIGATION