장음표시 사용
11쪽
ea facultate versatissimo debemus observationes η , quibus. tefragari nonnisi pertinacissimae fuerit pertinaciae. Sed nee minus extenditur, quam medulla . Nam ubi primas nervorum origines inter se conserunt Anatomici , cum massa quidem medullae cito confundi vident, sed vident etiam ex nervosarum fibrarum directionibus nulli bi in cerebro circumscriptam esse regionem , in qua nervi omnes conveniant .
VI. Quin etiam contendo, non in una eademque medullae parte humanam mentem & videre , & audire , &olfacere, & gustare, & tangere et sed singulis sensationum idearumque generibus suas esse quodammodo divisas provincias, prout nervorum hac illac divisa sunt capita. Qui hoc mihi ne Faverit, explicet, velim, qua fieri ratione possit, ut morbi, quorum definita est in cerebri medulla sedes, modo hunc, modo alium corporis sensum , modo supprimant omnes . En accuratas peritorum observationes.
Gravissimo sex menses laboraverat dolore capitis infelix puella , quibus elapsis; caecitate primum , reliquorum sub inde sensuum stupore , ac tandem morte correpta suit . Dissecto per Drelincourtium tunc Lugduni Batavorum agen tem cerebro, pinealem glandulam ad ovi gallinacei magnitudinem excrevisse, compertum est 3 . Scilicet quum magis in dies sese glandula dilataret, nervorum opticorum thalamos
primum, postea nervos reliquos mortifera compressione cruciavit , & ab ossicio prohibuit. Iisdem sere gradibus sensuum
usu orbabatur puer , cujus cerebrum ab abscessu purulento medullam comprimente purgabat memoratus Chirurgus Peyronius immo injectionibus liquoris per syringem &eductionibus sensum quasi ad arbitrium auferebat, restituebatque . Juvat autem animadvertere , non sinistrum quidem , sed dexterum oculum languere primum coepisse & Obcaecari, quamvis abscessus sinistram medullae partem assiceret; non enim se alio modo habere res poterat, quum medul lares fibrillae decussentur , quaeque in cerebro sinistrae
12쪽
sunt , ad dexterum oculum dirigantur , ut exploratum jam est 3 . Prolixa nimis oratione opus esset , si recensere vel Iemus historias omnes vel caecitatis, vel surditatis ex cominpressione aut in Opticis nervis, aut acusticis , vel stuporis linguae in ramo descendente paris noni 3 , aliorumque sim, lium, quae a medicis monumentis suppeditantur. Sed singulare unum ab Hermanno Boerhaavio narratum ' praeterire silentio non possum . Illud autem ipsis poerhaavii verbis exscribam . Parisiis homo τιxit , qui in propriam ealvariam sipem vicatim petebat, quum cerebrum sola cata Iosa dura meninge tectum haberet . Experimenta pro ex guo nummo centies in ejus cerebro facta sunt. Quoties nempe dura mater digito leni me comprimesatur, subito milis scintillae seu quasi candelae, ut a junt Parisienses Academici ante oculos hominis versabantur ,'F fortior fiebat compresso, jam caligo oculos occupabat . Si denuo validior manu urgebatur, in somnum delabebatur, deinde stertebat, donee sola manus levi opera apo ecties feret simillimus . Sed
bre*e malum remota causa non tardius recedebat, sertore
primuin sublato , deinde somno, hinc tenebris discussis , O reddita tandem legitima sensuum potesate .
VII. Quo autem modo organorum mutati neS nervorum ope cerebri medullam pertingant, ut mens illas percipiat , . exquihi torum argumentorum congerie Boerhaavius
ostendit si , & fluidi subtilissimi , cujus particulas spiria
xus animales vulgo nuncupant , per nervos e Xcurrentis
existentiam asseruit antiquioribus etiam probatam aetatibus . Fluidum hoc , ejusque actionem ab humano corpor ejicere Bidlous in Academia Lugduno-Batava Prosessor publicus nequicquam conatus est. En argumenta ejus praecipum . Ι. Nervos auditoribus suis lente vitrea spectandos pluries exhibuit : nec ab ullo excavatae intra nervorunia
13쪽
I41bstantiam fistulae videri unquam potuerunt . II. Ex maioribus nervis unum sub antliae pneumaticae excipulo idem ipse suspendit, atque, aere educto, ne hilum quidem liquo. ris ex nervo emuere conspexit. III. Quicumque nervus sorti quantumlibet constrictus vinculo, nec infra , nec supra vinculum intumescit. Intumescere autem procul dubio deberet , sicuti venae dc arteriae , si quidem per ejus fistu-
cum Brinio , I.istero 3 , Golitio ε , aliisque nervos usquequaque solidos, elasticos , dc instar chordarum tensos tremoribus suis dc palpitationibus organorum mutationes ad animi sedem transmittere arbitratur . Nescio, an viri ac tissimi Nevvlonus F , molfius si , Musichen broekius 7 , absique ullo examine in eandem sententiam concesserint, quod explicandis colorum dc sonorum sensationibus nimis comm
VIII. Porro nihil validius spirituum animalium necessitatem evincit , quam in nervorum substantia elaterii defectus invictis rationum momentis demonstratus. Ea indicabimus potius, quam plane persequemur . I. Si me ninges excipias, quibus nervi vestiuntur, tota illorum substa tia pulposa est, & insigniter mollis, eadem nimirum , quae substantia medullae . Si minimas nervorum fibrillas secue ris, medullam statim emitti, & foras exprimi in tuberculum; idemque fieri consipicies resectis nervorum truncis dc medulla spinati . Immo si ab uno ad alterum extremum nervum auditorium, dc olfactorium, qui breves admodum sunt , examinaveris , nihil in iis durae substantiae meningum invenies. II. Arteriae 8c musculi secti ob elasticitatis vim contrahuntur Sc breviores fiunt: nervus vero sectus flaccescit, & paullo longius extenditur. III. Chordae musicae, licet elasticae, nisi tensae fuerint, dc ad utrumque extremum firmis affxae corporibus , non concipiunt tremorem. Nervorum autem omnium uterque terminus princul
14쪽
eul dubio mollis est. IV. Nervorum aliqui in suo ex cerebri medulla ad organa corporis progressu frequentibus & si. nuosis inflexionibus obnoxii sunt , neque in inflexionum punctis firmo nituntur sulcro , sed laxam habent ubique cum
fabrica cellulosa conjunctionem : alii vero firmi nimis corporis partibus, quae distrahi nequeunt, nexu perpetuo colligantur . Quamvis ergo chordarum instar esse darentur elastici, elasticis tamen tremoribus suscipiendis modo laxitate , modo immobilitate sua non essent idonei. U. Tandem iidem nervi mutant frequenter diametrum ' qui nimirum antea graciliores erant , in crassiores subinde evadunt: ex quo plane ad easdem vibrationes propagandas inepti fiunt 3 . IX. Quae vero ex Bidloo superius objecimus , vix physicum tironem movere possunt; ea enim nil aliud evincunt, quam nervorum fistulas, & fluidi particulas adeo exiles e sese, ut oculorum & lentium vim prorsus eludant; quod contendimus , nedum concedimus . Per cutis meatus plures
quotidie fluidi perspirabilis librae humano ex corpore ekhalantur . Nos homines exili ex machinula in utero matris crescimus; in eoque compendio Omnia sunt nostri corporis organa mirifice fabrefacta. Qujs tamen aut cutis meatus, aut fluidi exhalati particulas , aut prima foetus rudimenta per . microscopium potuit unquam perspicere Sic etiam quis mirabitur, vinculo nervorum fistulas absque t more constringi , quando arteriae lymphaticae , per quas lympham assidue fluere certum est, nemo unquam vinculo effecit, ut intumescerent i Scilicet nervorum mollem substantiam aeque destrui R dissolvi vinculo ac dissectione animadverterunt jam Morgagnus, & Micheloitus. X. Quod si fluidum hoc subtilissimum , AI maximμ 4
mobile mutationum in corpore factarum nuncius menti est,& necessarium sensationum instrumentum ; nihil verisimilius invenio, quam in ipso hujus fluidi ab exterioribus organis ad nervorum origines , vel animi sedem regressu &appulsu commercii legem ad excitandas in mente sensationes a Deo positam esse. Et quidem eo vividiorem, & ct A 8 ri
15쪽
impulsus, perpetua nos docent experimenta . Porro idem fluidum prope nervorum capita repulsum atque repressum oscillatorio quodam motu agitari clebere, atque hujusmodi oscillationes tamdiu duraturas , quamdiu sensim languescant,& extinguantur, nemo non agnoscit . Igitur & sensatio in mente eo usque vigebit , donec perseverabit spirituunta, in nervis motus & oscillatio ; quae pro majori vel minori corporum in nervos agentium vi diuturnior erit , vel brevior . Sensationem coloris ex oculi compressione ortam ad minutum circiter secundum conservari eleganti observatione deprehendit Nev v tonus y ; neque alia de causa dis hin-ehae colorum fasciae in albedinem degenerant, si pecten amte eas ultro citroque celerrime moveatur , nisi quia coloris subsequentis in nervis aetio prius exeritur, quam prae cedentis oscillatio cessaverit. Radios solis ustorii speculi collectos soco , cujus quanta sit vis, Philosophi norunt , oculo exceperat Boerhaavius . Vehemens in organo & diuturnia, commotio solis imaginem ad plures horas ipsi invito Boer-haavio pertinacissime praesentem fecit 3 . In aliam praeterea animadversionem fortuita quaedam Malpighii 4 observatio opportune nos ducit . In seipso scilicet , dum in te sto. decumberet, expertus est lucis sensationem non semper aequaliter vividam , sed alternis vicibus vigere & remitti; vividiorem autem, dum cor contrahitur, languidiorem, dum cordis intermittitur pulsus , iterato pluries didicit experimento . observatio haec in rem nostram mirifice quadrat. Dum cor contrahitur , & sanguis per arterias propellitur, uberius etiam ex corticali cerebri substantia in medullam, nervorumque capita spiritus animales propelli debent . Si tunc ergo ab exterioribus organis ad nervorum capita actione corporum spiritus impellantur, a spiritibus ex cortice sin medullam assi uentibus validius repellentur ; eritque ideirco fortior in mente clariorque sensatio.
16쪽
XI. Quoeumque tamen modo mens agat in corpus,& corpus In mentem , si verum commercium inter utramque substantiam, mutuamque actionem & passionem agno scimus sex q. a. , validissimum mihi suppetit argumentum, quo innixus humanae menti quamdam extensionem tribuere contendam, & Peripateticos ab obtrectationibus vindicare , quod animam hominis per totum corpus diffundi putaverint. Illud autem ejusmodi est. Anima hominis, si re- ipsa agit in corpus, illi saltem cerebri regioni praesens sit, oportet, in qua nervorum capita coeunt, vel quasi coeunt. Etiamsi vero in unum punctum coirent, semper est punctum physicum & extensum . Hanc ergo r gionem totam occu-Pat anima praetentia sua .i Hane ipsam argumentationem in lucubratione philosophica an. edita iisdem sere verbis exposui , quum de simplicium substantiarum
extensione controversiam agerem .
Eam carpit & fallaciae insimulat vir humanissimus Aloysius Antonius Uerneius in eo , quod de re Metaph Ucaan. 17 3. Vulgavit, opere lib. cap. . innot. Placet autem integrum doctissimi auctoris locum exscribere , ut totam eius eensuram ob oculos te. gentium ponam , & , si quidem fie. xi possit, refellam ; vel saltem o servantiae hoe meae & existimati mis testimonium viro clarissimo exhibeam . Aliqui Recentiores , inquit , .... cum pro certo ponant,ex re non extensa extensam fieri non posse, putant extensionem in simplicitatem una esse posse: ideoque eontendunt, prima elementa eo orum esse substantias simpliees, O extensas. Si ratronem quaeris, audies hane esse , quia non intelligunt, quo modo tinnitae partes in una σ exilissima materiae parte contineri possint i propterea rident Camisanos. Heuutonianos, ceterosque , qai diuisionem in infinitum amplexanis
tur . Sed , paee eorum dieam , mihi videntur ipsi male philosophari. Non intelligo , inquiunt, diosionem in inis
finitum. Igitur negare debeo proprie. tates materiae, quas elare istelligo. Pulchra fallaeia i ex infinito , quod mortalis nemo istelligit , ad renis omnino perspicuam argumentarii Hanes admittimas philosophandi rationem , innumeras res omnino perspicuas ne- gare deberemus, quod eas non intelligamus t immo tero fere omnia phaenomena physica , quae , si ingenui esse
volumus, fateamur , necesse est, nobis impervia esse. Addunt extensionem Me stiditate Oe. Egregie prosecto . si mea haee esset, quam Verneius impugnat , ratiocinatio . Scripsi utique is quis denique sibi suadeat, parvum ,, materiae cubum usque adeo in qua- , , dratas pluuias dividi posse , ut.., orbi universo, si Deo libeat, tegen- ,, do par sit λ at hoc dumtaxat argumento , quod proeul dubio seiunctum a ceteris mancum est & elumbe , tota illa mea ratiocinatio non continetur . En totidem verbis exscripta ,
quae illud absque ulla interiectione praecedunt is Si substantia, ut par est, is sim . Disiligod by Corale
17쪽
I 8 tum corpus non extenditur, non ea de causa non extenditur, quod incorporeae simplicique substantiae extensio re
,, simplex aliquid & ineoneretum diis
,, catur , nulla erit in toto mundo is corporeo substantia ; nec aliud , ,, quam modorum congeriem sine ri substantia, in corporibus deprehen- ,, demus. Praeterea nulla erunt velis ipsi Deo prima corporum elemen- ,, tari Haec plane argumenta duo, in quibus vis maxima, aut ego fallor , posita est , Leibnitium virum acutissimum , quem eodem in loco commerimoravi , impulerunt, ut corporum divisibilitatem in infinitum , eorum que partes a Ita infinitas negaret. Cur autem in illud unum, quod mens cor ripitur sane & obruitur , sed non convincitur, Verneius animadverterit , reliqua autem duo ne leviter quidem indicaverit, divinare vix possim . Ex iis duobus unum demonstrationis vim
habet, si substantia simplex aliquid O
inconcretum dicatur; quod ex accuratioribus Metaphysicis ibidem c not.
I. ad s. a. statueram . Itaque argumenti vis infringi non potest, nisi ea substantiae definitio reiiciatur. At ea reiecta , quam subrogabimus Θ Non quidem definitionem Vernes anam , quam vitiosam esse nemo, ut arbitror, inficiabitur . Substantiam ipse definit lib.q. cap.q. pag. 138. risentiam δε- paratam a suis modis . Verum non ignorat Vernetus,non substantias tantum , sed etiam modos suam essentiam habere aliis modis affectam , qui ab ipsa essentia per mentis abstractionem
separari queant. Quum extensio coraporum sit ens reale , realem quoque essentiam habeat, necessie est. Extenaso haec autem variis modis afficitur , vel assici potest, ut norunt omne S. Ne autem propriis dumtaxat utar
exemplis, aliud ex ipso Vern ejo proferam . Natura trianguli, inquit, in eo sita ast , quod sit figura tribus lineis desinita . Quare si Deus ab aeterno
tempore cognovit, talem esse naturam rei , quam vocamus triangulus ἔ um nino fieri non potest, ut id, quod voca mus eo modo, non babeat talem natu ram ; aliter eadem res esset triangulus , O non esset Ibid. lib. q. cap. 3. pag. Ia' ) . Eadem dicit de numero
ternario. Constat autem triangulum infinitis fere modificationibus obnoxium esse . Si quis autem reponat exintensionis , & trianguli essentias ex Verneti sententia reales non esse; substituat exempla lineae, & superficiei ,
quarum essentias, ut a Geometris eXPlicantur , tanquam reales Verneius
ipse producit, & probat Ibid. cor. 2.
pag. I 3I Q. Lineis autem &superficiebus innumeras accedere posse modificationes quis negat λ Itaque si subinstantiae definitionem a VernejO tr ditam adoptare velimus ; extensio, triangulum, linea, su perficies , aliaque multa horum similia, quibus sua est e sentia & modi , ad substantia
rum classem referantur,oportet: quod
absurdum& falsum esse, Verneius ipse fatebitur. Modum tandem sie definit lib. q. cap q. pag. I 38.r id , quo substantia hoc , vel illo modo est , eamque quo dammodo vestit , O, ut sensibus percipiatur , faciti quae quidem definitio
tum obscurissima est, tum etiam manca , quia incorporearum substantiarum modi nunquam essiciunt, ut ea
sensibus percipiantur . Quum igitur Verneiana substantiae definitio proba ri non possit, priorem illam cum se.
18쪽
9 pugnet; sed quod ejus extensio extra cerebri medullam inutilis sit, & phaenomenis apprime contraria ζ. q. S. 6. . A io Leib-
verioribus Metaphysicis adhue retinebo , & primum subjectum ejus , quod est, aut sit, quod ita existit, ut
intrinsecus a nullo pendeat, substantiam appellabo . Quod vero posita materiei in infinitum divisibilitate nulla vel penes
Deum futura sint prima corporum elementa , quae tamen nonnisi ab ipso Deo creari potuerunt, aperta adeo res est, ut Petrus Martinus Philos. Nat. lib. I. cap. 6. s. II a. infinitae divisibilitatis propugnator acerrimus, id ultro concelserit; nec ego ullum , qui inficietur, adhue inveni. At Uerneli animadversionem proinsequamur . Addunt, extensionem sine
foliditate in eadem simplici esse posse; ut se habet anima hominis , quae simplex est O extensa. Extensa I curita 8 quaeris p quia eum anima agat in eo πε, oportet, ei loco cerebri sit praesens, in quo nerPorum origo, qu rum Ope motus membrorum sit, exsistit . Nervi autem minimum in uno
aliquo puncto pbysico originem habere debent et quod punctum certe extensum est. Ergo anima, quae ei puncto praesens es, extensa oe ipsam nee esse est . iacter a fallacia. At, inquiunt, sunt in hae sententia Rudigerus , Morus , ASorthus, eeteri. Quid ad nos pquasi nos Philosophorum nomina , non
rationes quaeramus. cur autem eorum
philosophandi viam rejiciamus , iet, promptu est. Primum nullam hi Philosophi ideam claram habent naturae animi nostri r deinde nullam de modo ,
quo est in eerebror tum nullam de ratione, qua movet eo us . quae duo
nonnisi ex effectis probare possunt. Ma te igitur ponunt pro comperta rem σc.
His antequam respondeam, ansemadverto primum corporum extensionem secernendam esse a mentis ex
tensione , quam , si malueris, exten soni corporeae Dbstantialem mentispriesentiam appellabo , ut in hac ipsa dissertatiuncula declaratum habes . Animadverto insuper & palam fateor argumentum pro incorporea quadam extensione , seu medullae cerebri mentis nostiae substantiali praesentia a me adductum , & a Verneso impugnatum, penes eos Philosophos , qui harmoniae praestabilitae , Cel causa rum oceasionalium systemata sibi seligunt, nullius esse roboris ac momen ti. Habere autem vim maximam pe
nes eos , qui ostema in xui post sici,
seu realem actionem inter corpus &animam admittunt, adhuc mihi persuadeo . Illud se breviter contraho. Mentis substantia ibi praesens est, ubi agit. Mens autem nostra , si quidem realem exercet actionem in corpus , agit saltem in eam cerebri partem, inquam nervorum capita eoeunt. Exatensioni ergo euidam corporeae anima hominis substantia sua praesens est. Argumentationem hane fallaciam vocat Uerneius . At hane ego fallaciam plane non video ; nisi forte quasi certum statuendum putet, substantias ibi agere, ubi non sunt; aut, me invito ac reluctante , velit argumentum ad verinius Cartesianos , 8e Leibnitianos, qui nullam agnoscunt inter mentem &corpus realem actionem, a me prinferri ; quod ego tamen in ipso, quam examinat & reprehendit Verneius, Iucubrationis meae loco maxime ea- veram. Ibi enim se habeo,, Arguis mentum , quo utor, vim maximam
19쪽
ao . Leibnitiani autem & Cartesiani, nisi extensionem cum concretione , & soliditate necessario conjunctam nimis consi
denis habere debet penes eos omnes , ,, qui harmoniae praestabilitae , Ois causarum occasionalium systemata
se reiicientes verum commercium ,, corpus inter & animam, mutuamis que actionem & passionem agnOscunt ,, . Quod si animadvertisset Ver-nelus , perspexisset sane , futilia esse , quae congerit, nullam hi Philosophi ideam elaram habent naturae animi nostri r nullam de modo, quo est inacerebro , nullam de ratione , qua movet corpus . Quid enim refert haec ignorari , dummodo anima in totam cerebri medullam reipsa agat λ An de natura Dei claram & adaequatam ideam habemus p an de modo , quo nobis intime praesens est ρ an de ratione , qua Omnia conservat, & movet λ Quis tamen idcirco negaverit, nisi ineptire voluerit , divinae se stantiae ubique praesentiam S actio.
nem non revelatione tantum , sed
etiam ratione absque ulla fallacia demonstrari pQuod autem post rationum momenta alios quoque Philosephos pro mea sententia citaverim , cur mihi Vertatur erimini a Verneio, prorsus ignoro. Id passim in more est, non ut Philosophorum nomina rationum loco substituamus , sed vel ut novita tis fugiamus invidiam,vel ipsos fontes, ex quibus doctrina aliqua hausta suerit , indicemus. Ad materiei divisibilitatem reveristitur tandem Vern eius: Male igitur
poMunt , inquit, pro comperta rem, quam nullo modo intelligunt, ut inde inciant, negari debere extensionem divisibilem materiae , quam omnes per
Apicue intelligunt, tametsi non intelligunt, quo modo quaelibet pars insinite secari post. Guis enim, qui sine ulla anticipatione , sine ulla Dpothesi judicet , ejusmodi disputatores ferrepset Z aut quis Oe. Si quam omnes
perspicue intelligunt , ut Verneius asserit, est materiae divisibilitas in infinitum; viderit ipse , an omne S re vera perspicue intelligant . Arbitror
tamen ei non latere, infinitam materiae divisibilitatem tum a Leibnitianis
omnibus, tum ab Atomistarum ple risque, tum a Cartesianorum nonnullis vel prorsus respui, vel in dubium revocari. Dicam tandem ex Philosophis , qui ontologiam accurate Scsystematice pertractaverint, nemi nem esse, qui infinitam materiae divisibilitatem probet , quippe quae
crassam sapiat Metaphysicam. Miror autem, Verneium, virum alioqui perspicacissimum, controversiam de in
finita materiae divisibilitate Physicis
examinandam relinquere et nos eam
P0sicis, si qui otio di uunt, exami
nanda in relinquimus, ait loc. cit. pag. 6q.r miror, inquam , quum planum sit & apertum eam quaestionem nonnisi ad Ontologiam & Cosmologiam
pertinere . Ut enim ea dirimatur , examinari, & statui debet, utrum
prima corporum elementa extensa
sint; utrum extensio ex partibus realibus necessario resultet , nee ne equae duo capita ad unum etiam reduci possunt, utrum nempe extensum ex eXtensis necessario coalescat. Id autem definire an ad Physicam pedit ineat , an ad Metaphysicam, iudicet Verneius ipse, qui ad suam Ontologiam tractationem de simplici O composito iure censuit pertinere. Quae
20쪽
denter pronunciarent , ab inani inplicium substantiarum , extensionein impugnandi studio abstinerent δ . Notum est etiam , quam pervulgata penes Theologos , ac Philosophos de Angelorum extensione sententia sit, ut Hamelius obser- vat ; eoque respicere intelliguntur Ecclesiae Patres Theodoretus 3 , Gregorius Magnus ' , Damascenus F, aliique, qui eos et si statuant corporis omnis & concretionis expertes, loco tamen circumscribi opinantur. Praeeuntibus Ecclesiae Patribus , quis jure Thom istas, & Scholasticorum . plerosque reprehendat, atque ex recentioribus Hanaelium . , Antonium Genuensem 7 , Rudigerum l, Henricum Morum' , quod incorporeis substansiis extensionem tribuendam diserte docuerint tXII. At quispiam hoc loco me interrogaverit, cujus tandem generis extensio haec sit ὶ An non , sicuti cerebri medulla in pueris in majorem molem excrescit, usque dum firmata virum jam fecerit aetas , ita dc animi extensionem subinde augeri, dilatarique opus sit ξ An non sicuti corporum extentio definita figura aliqua circumscribitur , ita Ranimae extensa substantia figura aliqua contineatur Z Quae
quidem duo mentis simplicitatem evertere , eamque in concretarum substantiarum classem transferre videntur. His
ego interpellatoribus respondebo, audacius, quam par sit, haec a nobis inquiri. Spiritum, nisi me prorsus ratio fallit, aiebat in re prorsus simili Laurentius Mos hemius ex om
ni parte nosse decet illum , qui haee sibi lieitum ducit esse
decernere. Equidem is minime sum , qui tam accuratam:
spirituum notitiam mihi datam esse putem . Viderint alii,
Quae hactenus a me dicta sunt, aequi bonique faciet veritatis & honestatis amantissimus Verneius , cuistio persuasum, sententiarum inter nos discordiam non esse animorum di sinsidium a1 V. Sathe Reliq. a. s. q. a Phys Gener. tract. 2. di T. a. p. 3.3 inaest. 3. in Genes
4 Lib. a. Moral. cap. 3.s Lib. I. de fide cap. 6. & lib. a. A ii . num
edit. Ualchianae an. IT 3I.s Enehir. Metaph. pari. I. cap. 18. a num. 6. usque ad finem. Io V. Cudvvorth. Syst. Inteli. t. a. cap. S. sect.3. g. 32. & seqq.
