De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldino patricio florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s.r.e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

mae voluntate posse, ut plicae illae , Vel canaliculi non eodem ordine moveantur , quo primum inducti sunt & superimpositi; quum quis possit ad libitum, si memoria plurimum valeat, Virgilianos versus Ovidianis, Ovidianis Homericos

alternis miscere , & inverso etiam ordine recitare . Hoc satis evincit, & phaenomeni causam non esse mechanicam, & immensam illam vestigiorum struem in absurdum declinare. Si minus autem absurdam dicere velis, inutilem saltem me cum ipse fateberis . Habeat enim coram populo orator, quam memoriae mandaVit , Orationem . Quot sunt in ea syllabae, aut saltem voces, tot ideae in mente, tot in cerebro a spiritibus animalibus emota vestigia . At etiam quot syllabae , immo quot literae , tot sunt ad concinnam pronunciationem linguae motus varii Sc incredibili celeritate inflexiones. Adde & pedum, si oratori libeat, & manuum, & oculorum , & capitis vocibus conjunctas motiones . Hi omnes. lingua & membrorum motus eadem peraguntur dexteritate, facilitate, & Ordine , quo cerebri motus respondentibus id eis affixi & destinati . Porro opportuni illi, expediti, & concinni mmbrorum motus non corporis mC-chanismum causam habent coecam, & necessariam , sed ex ratione agentem animae voluntatem sq. I 8.)r non vestigiis cerebro olim impressis a Gassendo, Cartesio, Haltero, vel quoquam alio indigere censentur; sed mentis dumtaxat in nervos & musculos actione, dominio, & arte, quam lonio usu, & contentione magna sibi ipsa comparavit, procul ubio peraguntur . Cur ergo id earum series & ordines inmemoriae exercitatione sese evolventes explicaturi mancipium corporis mentem facimus, quum domina corporis sit, eamque ab imperio suo dejicientes & potestate , ad cerebri mechanismum provocamus , & comminiscimur portentosa vestigia tXXIV. A mentis etiam nobilitate , 8c praestantia maxime abhorret, cerebri mechanismo reserri acceptum, quod homines simus, vitam nempe vivamus insignitam ratione & consilio . Id certe memoriae debemus. Ratiocinatio enim id earum & judiciorum comparatio est. Comparari autem non possunt, nisi plures simul ideae menti praesentes

32쪽

fuerint, nisi quae praecesserunt, retineantur , & ad subsequentes referantur. Auser ergo menti memoriam; vitam

hominis , vitam rationis abstulisti : nam, superveniente posteriori idea cum priori comparanda , haec jam intercidit& omnino deleta est . In hac miserrima conditione noscit homo se nune existere : at illud nunc punctum temporis est, quod cum idea continuo fluit. Licet ergo sciat, se existere, ignorat tamen extitisse . Vivit ; sed sibi semper ignotus , ac veluti modo factus ex nihilo. Talis erat aegrotus ille Uepserianae historiae δ periodos omnes imperfectas relinquens, quod priores evanescerent ideae antequam reliquae sequerentur . Haec quoad leges commercii dicta sussiciant. Aliae quidem multae sunt; sed eas, utpote instituto huic nostro

minus necessarias , recensere & explicare omittimus . XXV. Iam vero tres quoad cognitionem in mctnt O ,

distinguimus facultates , sensum nempe , phantasiam,

intellectum . Ad sensum rerum praesentium , ad phantasiam absentium consuta perceptio , ad intellectum perceptio quaevis distincta reserri debet ). Ratio ad intellectum pertinet , & est facultas perspiciendi universalium

nexum veritatum . Ex perceptione boni, vel mali appetitum , vel aversationem in anima nostra oriri, nobis ipsis conscii sumus . Et quidem si oriatur ex perceptione boni confusa, ex sensatione scilicet, aut imaginatione, appetitum sensitivum; si ex perceptione boni distincta , nempe ex intellectione & ratione appetitum rationalem , seu V

luntatem nuncupamus. Libertatem tandem desinimus memtis facultatem eligendi , aut fugiendi ex pluribus quidpiama

I N. Ioo. vid. Haller. pag. 2y8. '' Idearum, pereeptionum s. ') Imaginationem,seu phantasiam mentisque facultatum definitiones , fleperperam cum sensu miscet Tschirn- discrimina ex Olfio accepta,nobisque hausius Medie. Nenti pari. a. s. a. probata legenti significamus; quo ne- pag. 4 I. edit.Lipsien. I 69s. de binas mo accuratius, nostra quidem senten dumtaxat cognostendi distinguit ia- tia, horum omnium naturam definis cultates;quod non modo in Psycholo. vit, certioremque vocibus notionem gia , verum etiam in Ethica eonfusi affxit. Si ieeus quandoque fecerimus,

nem & errorem parere potest. Opportune monebimus . .

33쪽

piam, prout nobis ex porceptione boni vel mali distincta ,sive ex ratione propria libitum fuerit ) . Ex quo intelligitur, nullam ei, qui ratione, aut rationis usu destituatur, libertatem esse. XXVI. Videamus nunc, quo pacto mens nostra rerum

notionibus imbuatur , rationis tandem particeps fiat , Rratione quandoque privetur. Nullam quidem secum deserti deam ingenitam sq. a.); sed nihilominus corpori organico conjungitur, in quo perennis est fluidi nervet circuitus, perennes ex nutritione , cordisque motu mutationes ; has proinde ex lege commercii q. I . non potest mens non percipere , & a percipiendo unquam quiescere . Hic autem obiter animadverto, jam expeditam amotamque esse dissicultatem, qua nos premi arbitrantur nonnulli Philosophi, dum

asserimus, mentem nostram a perceptione nunquam cessare. At quoniam tum spirituum motiones omnes languidae nimis sunt, nimis aequabiles , tum ipsa mens in suarum usu facultatum novitia adhuc & inexperta, nonnisi confusis, o scurisque frui potest ideis q. t 6. , quarum nulla conscientia, sive aggerceptio esse potest, memoria nulla. Ex quo autem in lucem editur homo , sensibilia objecta in externum quodvis sensorium agere , & pro sua varietate varias ad animi sedem spirituum motiones transmittere incipiunt. En sensuum beneficio plurium menti comparatam supellectilem id earum; quae licet ab initio ob rei novitatem obscurae sint, & confusae, longiore tamen consuetudine, dc mentis cum iis familiaritate vividiores fiunt in dies, atque clariores q. a I. . Hinc mens & eas conferre inter se , &earum percipere relationes pro suis facultatibus potis erit. Ejusmodi tamen perceptiones non intellectus , sed sensus juaicia sunt , sive judicia naturalia , ut vocat Malebranchius ' ; quandoquidem idearum , etsi non claritas , desi

Quamvis non una sit penes Omnes Philosophos libertatis defini.

tio, eam tamen a ratione Pendere non negant, nisi qui libertatem nudam esse vocem arbitramur . Leg. B. Thomas p. I. Qu. 8a. art. I. Iaque

nuens. Elem. Metaph. pari. a. def. 13.& Append. ad cap. q. s. q.

34쪽

deratur tamen distinctio φ . Ubi vero mens in ideis contemplandis attentione , reflexione , abstractione uti noverit , objecta, & obieetorum relationes sibi distincte repraesentat , suique vires exserens intellectus universalium notionibus veritatum sensim imbuitur, & ad earum nexum perspiciendum ascendit , hoc est ratione pollet δc usu rationis 3 . XXVII. Fatendum tamen ingenue est, hominem non nisi seram, atque brevissimam, si solis intellectus sui viribus uteretur , rationem consequuturum . Scilicet educatio, institutio, cum aliis hominibus commercium atque societas potissimum essicit , ut ideae abstractae , distinctaeque sormentur , ratiocinandi facultas evolvatur , veritates universales, earumque nexus perspiciantur. Da hominem in sylvis educatum, & ab aliorum hominum commercio prorsus sejunistum : ejus cognitio brutorum cognitionem vix , ac ne vix quidem fortassis excedet. Exemplum nobis exhibent probatissimum homines, qui in Lithuaniae nemoribus fato nescio quo misero inter ursos educati non solum rationis usu, sed & statuum praeteritorum memoria prorsus destituti inventi sunt . Horum alterum Iohannes Petrus vanden-Brande in aula Britannica legatus Batavus , quum anno I 669. Varsaviae degeret, propriis oculis viderat: de saltero ab ursorum societate an. I 694. subtracto Bernardus

Connor fidem facit non dubiam η . Reipsa absque reflexione, S abstractione nulla esse potest idearum distinctio , ideo que nec ratio ulla q. 26. . Porro mens humana sibi ipsi relicta, nulloque culturae adjuta praesidio , reflexioni vix assuescit, nisi quum eam in id impellat urgens vitae necessitas,& naturalis mala impendentia vitandi conatus; quem etiam in brutis ratione carentibus cognoscimus . Divino idcirco factum consilio est, ut primus omnium parens, quo filios suos, S omnem per eos posteritatem veritatum notionibus imbuere posset, persecta jam & suis numeris absoluta ratione

praeditus conderetur.

XXVIII.

35쪽

XXVIII. Quum autem dicimus, institutione , & societate rationem formari , & adolescere , vocabulis & vocabulorum usui id praesertim deberi contendimus . Vocibus enim non tantum ideae, & animi sensa invicem inter homines communicantur et non tantum ideae ipsae determinatis quibusdam expressae Vocibus clariores fiunt, atque distinctae, sed etiam res olim perceptae , ita memoriae , sine qua rationis usus esse non potest q. 24. inligerent, ut sola vocabulorum recordatione iterum menti , quoties libuerit, praesentes fiant: immo mens ipsa a vocabusorum oblivione capta eas sibi rursus contemplandas objicere nequicquam conetur. Quaecumque alia signa ad exprimendas animi perceptiones inventa satis angustum , si cum sermone comparentur, usum habent & utilitatem; quum vix sensibilia exprimere sufficiant. Iuvenis ille a nativitate surdus& mutus , cujus historiam singularem Academici Parisienses testatam nobis reliquerunt 3 , ea omnia , quae in ex terno religionis cultu Christiani faciunt , per annos 24. , quos in hominum commercio transegerat , a parentum exemplo edoctus imitabatur . Vehementi campanarum sonitu perculsis auribus, auditus illico ad cerebrum via patefacta est : tum ille & loquentium voces percipere , & patriam linguam addiscere , & religionis mysteriis insormari , &anteactae vitae conditionem diligenter interrogatus exponere potuit. Tunc sane nulla in eo homine rationis semina , nulla idearum abstractarum vestigia , nullam Dei, men iis, honestatisque notitiam fuisse, sed vilao dumtaxat animalis usuram, intellectum est . Hinc Ecclesiae proceribus &ministris cavendum maxime arbitror , ne hominibus a na tivitate surdis ti mutis ea Christi Sacramenta, quae ratiOnis usum necessario exigunt, nimis facile & confidenter externa rationis specie decepti impertiantur. XXIX. Ex eo autem , quod institutioni & societati rationis usus magna ex parte debeatur , inserre quis posset ,

aliam aliis pro educationis & commercii varietate , non unam communem omnibus, atque immutabilem esse oportere rationem: ex quo sane fieret, ut quae a nonnullis recta

36쪽

rationi consentanea, ab aliis maxime repugnantia, non sine magna hominum pernicie, & Dei dedecore dicerentur. Hoc breviter, tametsi longam postularet orationem, persequamur. Statuendum primum est , eum hominem rationis compotem non appellari, qui principia quaedam, vel propositiones universales, licet veras, alieno dumtaxat judicio 3c auctoritate confisus probat ; sed qui veritates ipsas, earumque nexum aut intuitione, aut conscientia , aut ratiocin tione perspiciat . Ad hoc autem lumen humanae mentis acies, nisi sensoriorum, motionumque corporearum, institutionis, sermonis, & commercii beneficio non venit. Porro tum idem omnibus sensuum numerus , tum organorum structura similis, tum plurium vocabulorum significatio eadem , tum ratiocinandi vis omnibus omnino hominibus, si corpore bene valeant, concessa , tum tandem natura ubique eadem , semperque sibi constans eandem omnibus re rum seriem,& ordinem obiicit contemplandum. Discrimen& varietas, cui in his singulis diversi homines obnoxii sunt, ad modificationes maxima saltem ex parte pertinet , non ad substantiam. Majoris aliis diametri, aliis minoris sol, aut

luna videri poterunt; at lucere utrumque , utrumque oriri& occidere Omnibus aeque perspicuum. Infinitae hujus generis sunt; multae, quae vitae conservationem , quae so cietatem, quae religionem spectant , omnibus communes notiones . Itaque educatio quantumvis rudis & barbara , , sicuti nec rerum naturam, nec humani corporis structuram immutare; ita nec ideas , quae primo in mentem illabuntur, aut invertere potest, aut abolere . Quapropter vel homo educatione, aut sermonis usu privatus numquam Veritates percipiet, numquam rationis compos efficietur , vel si educationis & sermonis auxilio aliquando ratiocinabitur,

rationem quamdam communem omnibus consequatur, ne

cesse est y. Qvis umquam homini utenti sensibus persuaserit non existere corpora i totum esse sua parte minus Z vitam conservari dolore t honor ita causa percutiendos parentes tDeum lacessendum injuriis Z Communis haec ratio, quam

rectam rationem iure appellamus, eas omnes veritates comple

37쪽

plectitur, quae intuitione perspiciuntur , quaeque cum iis necessario vinculo connectuntur : eaque licet in homine major esse possit , aut minor, prout ille plures , vel pauciores perspexerit veritates; stante tamen hoc universi systemate, seu rerum ordine, nulla potest hominum conspiratione, nullo uel ipsius Dei consilio inverti, aliaque ratio prioris loco substitui. Hoc enim stante systemate, leges morales, atque mechanicae sunt omnino immutabiles; ideoque immutabiles veritates, immutabilis ratio . Hinc facile est deducere, Cartesianos vortices nonnisi in eo systemate fore rationi consentaneos, in quo corpora sese invicem impellentia nihil sui motus deperderent; potestatem , quam Hobhesius facit principibus frangendi fidem , quoties sibi detrimenti nihil ab adversario timere possunt , nonnisi in eo systemate, in quo homines non ad societatem, sed ad discordiam& bellum nascerentur: in nullo autem systemate consentaneam rationi futuram eam Dei legem, qua praeciperetur, ut supremum Numen blasphemiis, odio, dirisque execrationibus coleretur , quod Vasqueso , per imprudentiam excidit. Numquid enim, mutato utcumque systemate, divina natura mutari potest XXX. Est etiam alia ratio, quae cum ab ideis pendeat, pro varietate temperamentorum, studiorum , aetatum, affectuum , morum, consuetudinum, rerumque statuum mutabilibus, & ipsa mutabilis est, nec omnibus coinmunis hominibus. Hanc proinde rectam , vel non rectam,

nisi forte relative, perperam appellaveris . Quam diversa fuerint Romanorum & Carthaginensium cum in Religionis, tum in Reipublicae negociis judicia libertatis, notillimum est , quaeque Carthaginensibus maxime commendata , Graecis improbata , ex Aristotele 3, intelligimus. Tales judiciorum vicissitudines in omnium gentium historiis passim

occurrunt. Immo vero universi humani generis rationen Per aquarum Noeticam alluvionem, qua tota tellus obruta

fuit, insignes passam arbitror mutationes . Alia erat ante dii

38쪽

diluvium athmosphaerae, telluris, humanaeque vitae conditio. Tunc verisimillime non pluviae, non iris, non nubes, non turbines, non fulgura , humanar motura tonitrua mentes. Uberrima tunc terrae sertilitas , hominum vita satis longaeva : quae duo potissimurn in causa suere , cur

diluvium terrae systemate , hominum quoque ideas & judicia mutari plurimum, mutari rationem debuisse , liquido

constat.

XXXI. Verum humanae mentis imbecillitas, & miseria non magis se profert , quam quum rationis usum diuturno plurium annorum labore comparatum mens ipsa de- Derdit . Infandum hoc & luctuosissimum infortunium , quo ex humanae prae intiae sede in brutorum quodammodo au militatem dejicimur, pro diverso causarum, & effectuum genere, amentia , furor, apoplexia , lethargus , ebrietas &c. nuncupatur. Sunt autem hi omnes animi simul & corporis morbi. In corpore vitiatum cerebrum , in animo vel deletas ideas, vel abruptum idearum nexum & orbem commiseramur. Causas , quibus elegantissima humani cerebri machina utcumque labefactatur, investigare nostri non est instituti. Praestantiorum solummodo aliquas reseremus Me dicorum observationes, per quas, qui fieri possit , ut rationis munere privetur humana mens, quoad licet, intelligamus. Amentium cerebrum mechanicis vitiis affectum, teste Lancisio , Haltero Parisiensibus Α, frequentissime inventum est. Ebrietatem ob auctum sanguinis ad caput impetum & copiam generari, pro comperto Medici habent F. Hinc ebrios per venae sectionem continuo ad sanam mentem redire didicimus. Apoplex iam plerumque fieri a sanguine, lethargum ab aqua in cerebrum effusa , luculentissimis compererunt observationibus praeter alios Boerha avius atque mepserus, qui uberrimam a poplecticorum descripsit historiam 7. Chesel denius pariter, in lethargicorum cerebro aquam

7 De Morb. Capit. & de Apopu

39쪽

aquam semper se invenisse, testatur δ. Sesquilibram sanguinis in cerebri effusam ventriculos soporem fecisse, & lateris utriusque paralysim, scribit Hamelius ; stupiditatem in

alio ex vesica flavo liquore plena cerebrum premente genitam, Fantonus 3- item e depressione cranti, Hildanus Α - ex tumore scyrrhoso corpus callosum comprimente , mep rus . Huc quoque pertinent observationes illae , quas excerebri laesione sensum deleri demonstrantes superius adduximus q. s. 6.). In his, aliisque similibus morborum generibus abolentur ideae, non earum ordo & nexus invertitur. In vertitur autem in delirio, in ebrietate, in insomnio, in vehementibus quibusdam animi pathematibus, aliisque affinibus morbis, in quibus aegri tam portentosa concipiunt, & copulant, ut nec per , nec eaput uni reddatur formae . Mentis ejusmodi aberrationes quicquid spirituum motum vehementius perturbat, & concitat, causam habent. Me ningum cerebri inflammationes, acre serum cerebri Ventriculos , vel meninges vellicans & irritans delirium progenerare, ex Gortero abunde didicimus cui mirifice consonat Kepserus, qui in hominibus ex febre cum delirio extinctis semper se plurimam sub pia matre lympham reperisse, commemorat 7. In animi vividioribus affectibus sanguinem & spiritus validissime commoveri, domestica quemcumque docent experimenta. Insomnia tandem ex iis gigni causis, quae sanguinem propellunt ad caput, coena largi ri, duriori cibo, vel flatu lento, uberiori vino, opto, semine cannabis , nimio insuetoque stragulorum calore, de- cubitu incommodo, animadvertit Halle rus ε . Quoniam vero somnus est quies instrumentorum motus, & sensus obnervearum ex cerebro prodeuntium fibrarum languorem, quae flaccescunt, & collabuntur ' - nisi communis sensorii

pars aliqua libera sit, & a spiritibus perlustretur, reliquis medullae partibus collabentibus , nulla esse possunt insomnia,

40쪽

mnia , quae somnum aut turbent, aut mulceant R. Opportune autem monet Halle rus, causas mOX recensitas , quae insomnium producunt, inaequalem facere omnes sanguinis in nobis circuitum ; ut proinde sanguinis ipsius conatus aliam communis sensorii regionem apertam teneat & perinviam , aliam vero intercludat.

XXXII. Iam qui fiat, ut a poplexi gravissima, vel lethargo oppressi non ratione tantu in , sed etiam quarumcumque idearum vel sensu, vel imaginatione, vel animae

nutu excitatarum contemplatione pri Ventur , non aegre spossumus intelligere . Nulla est in mente ope sensuum perceptio , nisi fluidum nerveum ab exterioribus organis ad animi sedem propellatur, reprimaturque; nec percepti ulla ex mentis voluntate , nisi mens ipsa fluidum versus exteriora urgeat, ut ad suam originem retro fluat q. I9.). At quum medulla cerebri undique comprimatur q. 3I.); ab exterioribus organis ad nervorum originem , & animi sedem nec patet spiritibus aditus, nec ab animi sede &nervorum Origine Versus organa exteriora regressus &oscillatio. Mens ergo in tenebris jaceat, necesse est; debiles enim illi & incompositi spirituum motus, qui cum sanguinis prope medullam circuitu necessario conjuncti sunt, consulas dumtaxat ideas menti objiciunt, quarum nec conscia esse potest q. t 6. . Aegris ejusmodi concusso capite, aliquam cognitionis usuram concessisse interdum Peyronium , lego φ . Causa mihi plana & aperta videtur . Ea capitis concussione fieri debebat, ut fluidum, quo medulla cerebri comprimebatur, emoveretur; emotum autem compres sionem aliquantisper relaxaret , ac spiritibus animalibus per nervorum fistulas effluendi libertatem concederet. XXXIII. Quod si morbi vis medullam non opprimat universam, sed aliquam dumtaxat partem , ut non raro contingit ; mens tum aliqua sensatione , tum aliquibus ideis, quae motionibus in regione cerebri inoffensa excitatis respondeant q. 6. , frui poterit, nequaquam vero rationG. Homo enim ratione utitur, quum veritatum universilium

SEARCH

MENU NAVIGATION