De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldino patricio florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s.r.e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

aetum maiora de se praedicare queant. Verum ne nihil omnino dicere videar , spirituum extensionem ab extensione , corporum apprime differre reponam, quod haec solida sit,& aliis impervia corporibus , illa nullo modo. Reponam ,

etiam cum Augustino, si corpus non es , nisi quod per loci spatium aliqua longitudine , latitudine, altitudine ita Asi-

tur, vel smopetur, ut majore fui parte majorem locum oecupet , breviore breptorem , minussique γῆς in parte , quam in toto , non es corpus anima Nam per omnes ejus corporis , cui nos medullam cerebri subrogamus )particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, oe in majori-hus major , sed alicubi inten us , alicubi remissius , BL omnibus tota, σ' in singulis tota est y . Eadem est Angelici Praeceptoris Sc Scholasticorum omnium sententia. Habes ergo mentis extensionem ab extensione corporum omnino diversam.

XIII. Novi profecto, non deesse Philosophos, qui mentis extensionem ejusmodi a Scholasticis propugnatam , ut tota in toto corpore, & tota in qualibet parte sit , sarcam sinatis & cachinnis excipiant . At ii, mea quidem sententia, & impudenter faciunt & imprudenter . Deum enim immensum & infinitum, in quo vivimus, movemur, O δε- mus 3, rerum universitati, quam numine suo gubernat & regit, non tantum virtute, sed etiam substantia praesentem es se, Socinianorum impietatem ejurans Christiana nos docet religio' neque propterea quis dixerit, omni praesentia divinae substantiae ejusdem simplicitatem labefactari ; quandoqui dem Deus ubique es , I' ubique totus es , ut verbis utar. B. Augustini A. Cur ergo incorporea mens hominis, ad imam ginem Dei & similitudinem facta , vel toti corpori , Vel toti potius medullae cerebri, unde corpus universum , cui Praeficitur, insormet, gubernet & regat, substantia sua ita praesens esse non poterit, ut tota in toto, α tota in qua libet totius parte adhuc simplex & individua resideat Z Argumentationem hanc praeclarissima mihi suppeditant Ecclesiae

22쪽

23siae lumina Augustinus y, & Ambrosius , qui eam sic eleganter & magnifice exponit. Sicut/ Deus unus semper ubiaque es, omnia vivificans, movens, in gubernans, Aut A solus con mat, quod in eo vivimus , movemur , t ' fumus. Fc anima in suo corpore ubique tota viget, vivi cans illud, movenI , I gubernaπI. Nec enim in majoribus corporis fui membris major, O minoribus minor , sed in minimis tota, est maximir tota. Id solum humanam inter mentem & Deum intercedit discriminis, quod praesentia Dei, utpote immensi & incircumscripti , nullis definitur limitibus ; creata vero humanae mentis substantia sui corporis, vel cerebri finibus, exiguis sane continetur . Perspexerat autem Ambrosius, perspexerat Augustinus , Thomas Aquinas , & post ipsos Scholastici, nisi prorsus hebetes, & plane

plumbeos e finxeris, perspexerant, inquam, humanum corpus sensim incrementa suscipere , & figura aliqua circumscribi: ex quo sane consequi videbatur, ut mentis substantia & in ampliorem extenderetur locum, & aliqua desiniretur figura . Nunquid proinde eorum aliquem prona haec consequutio a sententia deterruit Noverant nempe , aliam esse corporum, aliam mentium extensionem ; quam etiam sensibilibus assueti , & vocum penuria laborantes extensi nem improprie appellamus , quum potius extensae cuidam, seu corporeae substantiae praesentia dicenda sit . Ex quo etiam consequitur, nullam, si accurate loqui velimus, mentis substantiae figuram tribui posse. Noverant, Deum ipsum simplicissimam mentem & immutabilem, si ampliorem finito hoc mundo, vel angustiorem conderet mundum quod nemo inficiabitur, nisi Fatalista, fieri a Deo posse , amplioris , vel angustioris mundi extensioni substantia sua , Sc adH

ne ad extra, ut a junt, praesentem futurum ; nec tamen

idcirco ejus simplicitatem in cliscrimen adduci. Haec, velim, animadvertant ii omnes, quibus cordi esse debet ita a philosophari, ut non rationi revelatio, sed ratio, quae saepe nos deserit, revelationi , quae tuto semper nos ducit, feliciter inserviat . Itaque in una mentis extensioni corporeae praesentia habes, quo causarum occasionalium , e ' har-

23쪽

24moniae praefabilitae systemata repudians, humanam liber

tatem sartam tectam novo argumento tuearis ) habes duo divinam immensitatem revelatione simul & ratione , vindices a Socinianorum sophismatis ; qui dum , ut argumenti vim e manibus nostris eripiant , humanam mentem corpoream statuunt, viam tibi sternunt ad eos refellendos faciliorem. XIV. Iam nunc in leges commercii praecipuas certi si simis dumtaxat experimentis, quae intima cuicumque sup-peclitat conscientia , determinandas inquiramus. Prima est, nullum in organo corporeo motum excitari , quin perceptio aliqua suboriatur in mente ; nec perceptionem ullam in mente , guin motus aliquis in corporis sensorio exsat. Legis hujus pars altera perceptiones illas complectitur, quae mentis imperio non excitantur , quasque ipsa mens interdum patitur vel in vita; altera eas dumtaxat, quae imperio

mentis excitantur. De prioris veritate neminem esse , qui

vel leviter dubitare possit, existimo. Sed etiam quod per

ceptio qua evis , mentis imperio excitata , rei abstractae quantumlibet, Sc a sensu remotae corporeum motum sibi necessario conjunctum habeat, non minus veritati consen taneum videtur. Id evincunt; I. Violenti spirituum motus, quibus in humanis affectibus, quales sunt amor, ira, metus,

invidia &c. ex praevii boni, vel mali perceptionibus, cor pus concutitur; quicquid dicat Cartesius y, qui perceptio-

a nes

' Eo potissimum nomine systc-

ma causarum Decasionalium cum Ja

que loto Wolfius reiecit c Psych. Ratis. 6so. , quod humanam laederet libertatem . Ut suum argumento insit robur. poni debet, vim omnem activam in systemate Malebranchiano menti adimi. Po ro in eo totus est Malebranehius , c Recher. de la ver. liv. 6. pari. a. chap. 3. ut ostendat, Deum non solum nullam tribuisse creaturis agendi facultatem, sed nec tribuere potuisse . Dissicultatem quidem hane sibi Malebranchius proponit , di infringere nititur Eelaircissisur te L liv. preuv. 6. ) ; sed non satis feliciter , ut ego arbitror. Eiusdeni quoque criminis harmo niae praestabilitae systema a multis Philolophis artem tum adeo notum est , ut illorum quemquam indicare supervacaneum omnino sit . Collinissus reipsa Fatalistarum Omnium ne quissimus Leibnitium a sua sententia haud multum putat alienum c Recher-ch. Philol.Sc. pag. m. 28'.) ; nec eius profecto iudicium , ut est in hominem Lutheranum , gravius mihi acerbius.

que videtur. I De passon. Ani pari. I.art. 27.

24쪽

nes spirituum motibus praeoccupari, produci, & conservari docet; a. Capitis labor, cerebri defatigatio , & aestus, quem ex meditationibus geometricis , arithmeticis , poeticis &c. ad aliquod tempus protractis creari sentimus; cujus sane laboris causa danda non est spirituum jacturae , quum hic perspirata exhalatio minor sit, quam quae ex cur se, aut palaestra, docente Sanctorio 3 , Boerhaavio proban te, emitti possit; 3. Cogitationum perturbatio, memoriae detrimentum ex cerebri morbis; 4. Affectuum & judiciorum varietas ex varia corporis temperatione, ejusque pro diversiis hominis aetatibus mutatio ; 3. Meditationum nostrarum vis major atque felicitas in tenebris.& solitudine, quam in luce & turba.

XU. Porro observamus, ad eundem motum in organo excitatum ex ejusdem objecti actione, eandem quoque menti nostrae ideam constantissime repraesentari . Sic Lunam' septima quaque mensis periodici die dichotomam conspicimus; iridem multoties recurrentem certo colorum ordine variegatam spectamus; chorda musica eundem semper dato tempore vibrationum numerum perficiente, eundem

sonum semper referri percipimus ; saccharum centies lingua non vitiata degustatum centies dulce appellamus. Hinc jure ac merito inserimus, motus illos organi , qui perceptiones necessario comitantur, eosdem constanter esse oportere , quoties in mente eaedem fuerint perceptiones, vel ideae. Ubi lemures, sagas , spectra infantulis in memoriam revocant aniculae, similes semper in eorum organis excitari motiones ex ipsa facie & oculis ad terrorem compositis facile agnoscimus. XVI. Secunda lex est. Motus, qui a perceptionibureausam habent, perceptionum ; perceptiones, fuse causVI habent a motibus, motuum intensitatI proportionales sunt . Primum ex affectibus , in quibus vehementer oeconomia corporis immutatur, manifestum est . Quo clarior & vividior fuerit mali alicujus impendentis in metu, aut injuriae illatae perceptio in ira ; eo quoque validior est sanguinis

a Prael. Acad. ad 386. art. dein bilitas ax Aphori sect.7. num. qq.

25쪽

ac spirituum perturbatio , ut omnes experiuntur in amo re, desiderio, odio, invidia aliisque. Secundum vero sensationum vis aperte demonstrat. Quo uberior lucis copia ab objectis venit ad oculos , radiorum phonicorum ad aures , salium ad linguam , eo majori claritate , & distinctione sensatio visus, auditus , gustus in mente perficitur. Contingit interdum, organorum motus ab obiectis excitatos adeo debiles vel absolute vel relative esse, ut etiam mentis perceptio sit valde obscura, nullaque apperceptio , vel conscientia. A Jovis satellitibus solares radii in nostros oculos continuo remittuntur ; at horum raritas tanta est , ut nisi telescopio .condensentur , nervos opticos vix commoveant ; ideoque satellitum aspectum nobis eripiant . Nostros similiter oculos fugiunt, micante crepusculo, sidera fixa; quod eorum lux cum luce crepusculi comparata nimis

languide retinam concutiat. Universe autem experimentis edocti statuere possumus, perceptiones minus claras obscurari a clarioribus una concurrentibus; sicuti motiones minus vehementes , si una simul cum vehementioribus cerebrum ,

pulsent, ab his quodammodo labefactari. Mens idcirco clariori intenta perceptioni obscurioris vix conscia erit. XVII. Tertia lex est. Sicuti ex corporeis motibus alii mentis imperio non subsunt, alii vero in mentis potesate , funt , ita re perceptioner . Legis huius veritatem fatebuntur

omnes, si diversa tum motuum, tum perceptionum genera vel leviter animadvertant. Perceptionum tum ex volunt a te in nobis existentium, tum ex necessitate, quae mentem vel invitam interdum occupant , 3c torquent , experimen ta & exempla cuicumque seipsum examinanti sicile occur runt. Praeterea quis ignorat, motus vitales, hoc est cordis, sinuum, venarum, arteriarum, diaphragmatis, abdo

minis , spatioruin intercostalium , musculi denique peristat-tici intestinorum, necessarios ideo nuncupari , quod nec in

somno, nec ad nutum mentis unquam cessent λ Neque cer

te Suvam merdamici , Borellio , Perrauitio 3 , aliisque medicorum non paucis prudens Philosophus assentietur,

26쪽

qui tum vitalium , tum animalium organorum gubernaculum menti concedunt . Ad motus necessarios reserri quoque opus est eos, qui sensationem omnem praecedunt, &ab objectis externis in sensoria incurrentibus , vel a causis in humano corpore latentibus generantur . Alios autem esse motus voluntarios, qui nempe perceptiones a voluntate pendentes consequuntur, aperta res est. Oculos, manus, linguam, quoties libuerit, movemus . Immo huc etiam ii reserendi sunt, qui quamvis, animo non advertente , interdum peragantur , ex habitu tamen per animadversionem paullatim acquisito peraguntur, & cessant ad animae nutum.

XVIII. Mira profecto est tanta linguae in loquentibus, manuum in citharaedis, totius corporis in funambulis motionum facilitas, & celeritas cum incredibili varietate conjuncta. Sed qui animadverterit, quam diuturna exercitatione ac labore , quam constanti mentis attentione opus fuerit, ut corporis organa ad motus hujusmodi expedit peragendos compararentur, eos pro mechanicis non habebit , sed maxime voluntariis ; quod a Cartesianis potissimum perpendi debet , qui suorum automaton , hoc est brutorum, motibus hosce motus analogos putant δ. Debuit idcirco mens, siquidem reali commercio copulata sit corpori, debuit, inquam, repetitis pluries experimentis motuum ejusmodi gignendorum facilitatem & artem 1ibi comparare, ut, se jubente, statim peragerentur, se jubente, cessarent. Ignorat profecto mens, quo adminiculo, quo instrumento, quo actionis genere arcanos hosce motus in corpore ipsa eadem velut domina & arbitra essiciat; at non, illos proinde ab animae vi & actione non proficisci, quis dixerit. Mens vi propria & actione cogitationes suas potis est ex uno in aliud objectum , prout libuerit , convertere ,

avertere, & revocare, ut fatentur omnes, qui libertatem nudam non esse vocem agnoscunt, & hominum deliramentum et qui tamen, quo pacto, quo nisu, quo actionis genere mens velit & nolit, cogitationesque sitas hue illuc dirigat, explanaverit, erit mihi magnus Apollo. olfius certe harmoniae praestabilitae assertor acerrimus, sed non iniquus

27쪽

28quus rerum aestimator , Philosophos reali commercio adversantes ex ea ignorantia nihil posse proficere, fatetur,

XIX. Quandoquidem ergo nulla esse in mente per ceptio potest, quin motus aliquis in organo corporeo perceptionem comitetur q. I .); intelligimus, actionem mentis in aliqua id ea revocanda, sibique iterum repraesentanda nil aliud esse , quam conatum renovandi in cerebro eam spirituum motionem, cum qua idea illa, quum primo menti objecta est, conjuncta fuerat, vel a qua primam habuerat originem. Quoniam vero ideae per sensationem acqui-iruntur, ubi spiritus animales ab exterioribus organis ad nervorum capita fluunt, eaque pulsant ; mens certam idea revocabit, quoties Diritus animales a cerebro versus Organa exteriora ita pellat, ut simili modo refluant, & nervorum capita pulsent . Mens autem corpora externa in mΟ-

vendis spiritibus animalibus aemulatur quidem, sed eorum vim , ceteris paribus , vi sua non adaequat ; quod obviis patere potest experimentis. Sensationes proinde clariores; phantasmatis, sive ideis ad nutum animae revocatis, ceteris item paribus, esse debent . Quum idearum plerasque is claritatis, & distinctionis gratia vocabulis , aut aliis lignis affigere consueverimus q. 28.) ; recurrente motione cerebri, qua vocabuli perceptio fit , en tibi eodem. obversantem tempore ideam rei , quae vocabulo Esfixa fuerat . Si rei tunc sensibus non subjectae icleam menti iterum sistere cupias, frustraneo saepissime valdeque molesto conatu laboras, nisi prius occurrat menti vocabulum . Objecta contemplare praesentia, iridem, montem, solem , imaginare absentia, rhombum, ellipsim, conum; facile animad vertes , ipsa simul rerum vocabula tibi tacito micare quo dammodo in lingua , & in mentis penetralibus quasi pro

nunciari. .

XX. Hinc pronum est in serre, facultatem ilIassi, quam habet mens , ideam aliquam diutius retinendi & contem plandi esse artem exercitatione ab ipsa mente compara tam conservandi in cerebro eam motionem , & spirituum oscil-

28쪽

29 oscillationem q. IO. , quae ex lege commercii huic a nexa est perceptioni γ sicuti Vicissim, quandiu in organo eadem perseverat motio, & spirituum oscillatio , velit ipsa

nolit, eadem idea obversatur, atque perceptio. Problema soluturus Geometra omni strepitu & frequentia vacuum quaerit locum, ne una illa diuturna & constans cerebri amotio, quam ad mentis obtutum in unam problematis ideam immobiliter defigendum conservare fas est , aliis motionibus in sensorio excitatis perturbetur q. t 6. . Sunt qui

uni motioni in cerebro , unique perceptioni in mente diu conservandae ita assuescunt , ut a sensibus quasi abstracti nec audire integris auribus, nec videre apertis oculis videantur , quosque ab ea cogitatione nonnisi vehementiori organorum concussione revocaveris δ. Hi proinde apti fiunt

scientiis multum, societati parum. Quod si insuper hujus in/ dolis homines ad certum quoddam studiorum, & meditationum genus unice incumbant, cito lassantur, cito tabescunt,& praeter modum melancholici evadunt. Unam enim eandemque cerebri partem, in qua homogeneae illae motiones

fiunt, q.6. ceteris quiescentibus, nimium defatigant, nec modo has fibras, modo illas alterna laboris & quietis vicissitudine relaxant. Egregie illi sapiunt, qui poli prosundas meditationes ad aliquot horas protractas in aliena transferunt, ac rerum varietate hilaritatem tuentur & valetudinem R. XXI. Ars isthaec mentis & vis rursus excitandi motiones , & respondentes motionibus perceptiones praecipuum memoriae fundamentum est . Dico fundamentum memoriae, non memoriam ipsam; exigit enim memoria, non

solum ut idea alias percepta percipiatur iterum, sed etiam ut illam mens recognoscat, sive eam alias fuisse perceptam sibi conscia sit. Pueris exoticam linguam addiscentibus pluries idem recurrit vocabulum; haerent tamen frequenter, ac si nunquam antea perceperint . . Porro idearum obscurarum nulla est menti nostrae conscientia . Earum igitur &nulla recordatio esse potest . Quoniam autem memoriae x V. Wolf Psychol. Emp. s. aqq.& seqq.

29쪽

multa elucet ' facultatem este usu & exercitatione compa

ratam , sq. I9.) clarissime patet. Non alio modo longas

orationes, & poemata memoriae mandare , quam decies& centies easdem repetendo voces, consuevimus pueri. Improbandam sane discendi methodum commemoro , sed aetati parem ). Quis vero memoriam non solum a mentis vi , sed etiam a cerebri conditione pendere non videt i Ut ideas olim perceptas sibi mens praesentes iterum ex voluntate sistat, cerebri quoque motiones iis ideis adnexas pro v luntate sua rursus producat, necesse est q. I9. . Neque ego Gorteri sententiam probo δ, qui tametsi fateatur , memoriam esse habitum exercitatione & corporis commercio acquisitum, a corporis nihilominus vinculo & societate , , dum adhuc in vivis agimus, immune in tandem fieri contendit ac quodammodo emancipari . Propositionem suam ex mentis nostrae immortalitate firmat Gorte rus, cujus argumentatio huc reducitur. Mens non alia de causa post mortem corporis vivit, nisi quia statuum praeteritorum memoriam seiuncta a corpore conservat adhuc ἔ quum altera Vita bomorum, aut malorum operum praemium , Vel poena sit . Talis ergo esse evincitur mentis natura, ut post quam

rerum ideas longa consuetudine sibi fecerit familiares , pos sit eas iterum , quoties libuerit , absque praesidio cerebri

revocare. Verum argumentatio haec Gorteri , Vereor, ne firmo stet talo. Si enim vita mentis post mortem corporisa rerum praeteritarum conservata memoria repetenda est; consequitur prosecto, eos, qui nulla, dum vivunt mortalem vitam, rerum praeteritarum memoria gaudent , qua les sunt stupidi,& infantes, immortales, pereunte corpore, non futuros; quod nostrae Religionis dogmatibus adversatur. XXII. Quae cerebri, quae nervorum, quae mirituum animalium ad memoriae felicitatem & magnitudinem a natura vel arte obtinendam optanda maxime conditio sit,

nec ') Longe facilius meditando, riam plurimum ad uvat; hic meras quam voces solummodo repetendo syllabarum sonorumque ideas novus res memoriae mandantur e ibi enim idearum torrens continuo delet . idearum elarita, & distininio memo- I De delir. f. q.

30쪽

nec definire ausim, nec assequi coniectura . Observationes nonnullae ad generales quasdam conjecturas , non ultra tamen, possunt nos deducere . I. Animalia, quae majore do-tur cerebro, perspicaciora videntur ,. & pluribus ideo no-

te cerebrum est, senes, quibus cerebri fibrae duriores , parum memoria pollent . III. Spiritus animales alieno succo vitiati stuporem inducunt 3 . Itaque ad memoriae vim conis ferre plurimum & cerebri magnitudinem , & mediocrem mollitiem, suspicari licet; spirituum vero puritatem, certo assirmare . Quomodocumque tamen se res habeat, Clementi VI., Laurentio Bon incontrio ε , Ioanni Pico Mirandulano F , Leibnitio si , aliisque multis singulari memoriae dono passim commendatis , non praestantiorem assingo animam, sed cerebrum sortunatius.

XXIII. Miraculi autem simillinuren est , quod quum

idea quaedam menti rursus fit praesens , alia etiam idearum series recurrat , & eo quidem ordine, quo pridem perceptae fuerant . Oratorem ad longam horam dicentem, puerum Virgiliani poematis numeros & verba tenentem miraremur, nili rei frequentia admirationem omnem sustulisset. Immo tum ideae, tum voces nativo sese nexu consequuntur, Sc fluunt, quin mens in earum singulas attentione

ulla defatigetur, ullo conatu. Si Gassendi stas, & Cartesianos, quibus hac in parte consentit Hallerus 7 , audiamus; per vestigia spirituum animalium amuxu in substantia cerebri relicta , quorum unum emoveri non potest , nisi reliqua

eodem ordine , quo formata suerant , C moveantur , rem

dissi illimam paucis verbis expediemus , Sc phaenomenum ad causam mechanicam revocabimus. At ego haec speciosa magis , quam vera, aut verisimilia judico. Nescio, an animadverterint, quot vestigia,& vestigiorum series imprimendae cerebro sint. Nescio, an perspexerint, fieri pro ani-

4 Cardan. de subtil. lib. I a. s Politian. Centur. I. Misceli.

SEARCH

MENU NAVIGATION