장음표시 사용
41쪽
nexum perspiciens & earum alias cum aliis , & cum suis actionibus , & cogitationibus libere potest comparare β. 26. . Itaque si mens cerebri impedimento detineatur , ne, quas sibi libuerit, motiones excitet, quoad sibi libuerit, conservet, quando sibi libuerit, revocet, corporis mancipium erit, non domina, nulla ideas revocandi, detinendi, contemplandi, nulla judicandi, nulla ratiocinandi libertate gaudebit. Poterit quidem mens nonnullas ideas abstractas revocare , nonnulla edere judicia , nonnullas perficere ratiocinationes, iis dumtaxat cerebri indigentes motionibus, quae in illaesis fibrillis peragi queunt, ideoque aliqua uti rationis specie. At nego, hanc esse liberam illam , integramque rationem, quam tum naturales leges CXigunt, tum divinae, ut homini actiones imputentur , & honestatis regulis subji
. XXXIV. Propositionem utramque veritati consentire, ex quorumdam somniorum indole ita mihi firmiter persuadeo , ut nihil adhuc mihi cogitanti occurrerit , quo ab ea persuasione abduci potuerim . Qu id sit somnus in corpore, quae in somnio corporis conditio & status, jam di-Ximus q. II.) . Somnus autem quoad mentem est status ipsius mentis, in quo clarae omnes sensationes omnino cessant. Si claris cessantibus . sensationibus , phantasmata clara non desint, somno accedit insomnium . In somno status mentis & corporis proportionales esse, quo nempe gravior est in corpore instrumentoruin motus & sensus quies, eo pauciora esse & obscuriora phantasmata , infinitis observationibus demonstrari posset . Hinc fit , ut in somno profundo rara , vel nulla, in levi frequentia sint somnia . Suos habet gradus somnus in corpore . Quidam homines ita jacent sopore oppressi ac sepulti , ut eos majorum tormentorum strepitu vix excusseris ; quidam vero , quos somnambulos appellamus, ita moventur , & sentiunt, ut a vigilantibus vix se junxeris . Quum ii & loquentes audiant,& interrogantibus respondeant, & omnes fere musculos V luntarios agitent, nescio, an aliorum nervorum , praeterquam opticorum , fibrae in illorum cerebro languescant octorpeant. Dormiunt tamen. Non rara vero & recentior a
42쪽
somnambulorum exempla δ essiciunt, ut vetustioribus fidem non abrogemus. Quemadmodum autem concinni illi motus membrorum & expediti a corporis mechanismo non
fiunt , sed ab animae nutu q. I 8.) ; ita & perceptiones,
motuum voluntariorium duces & comites sq. i .). Neque solum ex animae imperio, sed etiam ex ratione tum motus, tum perceptiones gigni, convincimur, quod somniantium nonnulli mentis omnes facultates aptissime exerceant, judicent nimirum, ratiocinentur. Rationis enim solum modo est , rite carmina condere , quod Sennerti s somnambulo, subtiliora Philosophiae capita ex clistinctis noti,nibus demonstrare , quod somnianti molfio pluries contigit, ut idem ipse testatur ' . Quis autem virtuti det, vel vitio somniantium gesta, quod honestatis legibus vel consentanea, vel adversa videanturi Aliud ergo est ration , uti , aliud est ratione libere uti et alterum stare potest, etiamsi aliqua medullae cerebri pars impedimento detineatur z alterum , nisi tota medulla expedita suerit , ut mens omnes omnino idearum provincias ad libitum lustrare queat sq.6. , stare non potest. XXXV. Causa vero, qua mens in delirio, quod ebrietatem Inorbosque acutos consequi solet , sibi non constet, obvia magis est oc conspicua . Excitata in cerebro certa motione , certa suboritur in mente perceptio sq. Ι3. . Perceptionem hanc impedire non potest mens, nisi perceptionem aliam clariorem, & vividiorem substituat q. t 6.); ideoque motionem in cerebro, priori illa validiorem , ex citet , quum sint perceptiones cerebri motionibus proportionales q. 2o. . Porro vis mentis ad cerebri motiones gignendas definita certis limitibus est ; quumque sensationes phantasmatis ad nutum animae revocatis clariores esse soleant; intelligimus, ad movendum cerebrum plus virium esse in corporibus sensoria nostra assicientibus , quam in
mente q. 19. . Quam ob rem si vel me ningum inflam
43쪽
anatione , vel acri fluido cerebrum irritante , vel epoti vini vi , vel alia simili causa spi ritus animales motu vali
do, A incomposito cieantur; mens ad contra nitendum nequaquam valens, eas ideas , quae inordinatis illis moti nibus affixae sunt, contemplari, & componere adigetur, ac praepotente spirituum impetu abducta humano eapiri cervicem junget equinam, serpentes opibus geminabit, tiagribus agnoI. XXXVI. Delirant alii voluntate potius , quam mO bi alicujus oppressione , quatenus nempe aut tristitia , aut alio quovis molesto animi affectu occupati, in unam perti naciter cogitationem mentis obtutum defigunt: multa animo versant , R ad eam unam reserunt omnia . Hinc diuturnam illam ideam reliquis omnibus vividiorem efficiunt β. ao. , cum aliis ideis , a quibus illa toto abest caelo , conjungunt, & mens denique, idearum claritate & familiari connexione decepta, errori praebet assensum. Damocles ille Hippocraticus caecum se, & omnibus rebus impa-
ret , accedentes magnis arcebat clamoribus . Ditissimum hominem de paupertatis angustiis conquerentem , alium shomicidii sibi crimen inurentem mepserus CommemOrat 3 . Insignis quidam Parisiensis causidicus urinam coninsulto continebat veritus, ne, si exprimeret , vastissimam urbem submergeret, teste Boerhaavio A; qui, clarissimum quoque Virum pro certo habentem stramineis cruribus suum fulciri corpus se vidisse, reseri. Eiusmodi amentes, si peculiarem illum excipias errorem, praeterea sani, suique scompotes esse solent . In his nec cerebri medullam , nec spirituum animalium puritatem ullo modo laesam putaverim ; sed id solum inesse vitii , quod motionem erroris
ideae affixam jam nimis vividam , nimis expeditam , ac fere necessariam consuetudine effecerint ; eo sere modo, quo palpebrarum demissionem , tremorem , ni stationem ad quodvis corpus repente ante oculos agitatum necessa
44쪽
riam tandem ex consuetudine facimus , quamvis ad motus voluntarios pertineat. Dico ad motus voluntarios pertineat; nam recenter nati infantes , si manum prope eorum oculos agitaveris , non nictant palpebris adhuc periculorum ignari. Re ipsa hoc amentium genus nullo medicinae prae
sidio sanari potest; sed potius ad sanam mentem redit, si
aliis objectis propositis a molestae ideae contemplatione avo cetur, vel vehementiori motione strata gemate aliquo excitata in sensoriis percellatur, ut mens clarae perceptioni, sed fallaci, clariorem veramque opponens , errorem tan
dem agnoscat, & ad se redeat ). Id sane, spirituum in
dolem nondum vitiatam , & medullam cerebri illaesam adhuc servari, argumento est. Atque idcirco illorum acti nes, si eas dumtaxat excipias, in quibus iam ex necessitate, tametsi ex voluntate primum, delirant , ex libera ratione procedunt, & honestatis legibus subjiciuntur. In horum amentium classem eos quoque homines plus aequo re
ligiosos, seu superstitiosos, qui vulgo scrupus nuncupan
tur, jure reserimus. Quis enim eos in humanis adhibus ad legum normam judicandis quandoque delirare, negaverit Z Spirituum tamen animalium indolem , & ipsam medullae substantiam, si longiore tempore hoc delirio conflictentur
licius sanari, monet Boerhaavius . De eo, quem priori loco ex eius testim nio mox memoravimus, factum sic narrat se Retinuit lotium certo peri ,, turus, nisi medici dolum invenis.,, sent . Iusserunt exclamari, ingens,, incendium ortum esse , nullam inis humano auxilio spem superesse . Il. is te, ut populum servaret, minxitis uncias urinae tres , quatuorve, &,, simul errorem deposuit. De secundo autem is Pertinax ille, is inquit, parcensque straminibus no. Iebat inniti fulcris fragilissimis, ne collisis festucis collaberetur. Τan- ,, dena amici instantissimis precibus is ita fatigant hominem, ut pedes mu- niret ocreis firmissimis , ns forte is frangerentur, tutusque hoc praesiis dio in carpento rus peteret laXanis di animi causa . In ipsa via duo stu. diosi larvati dispositi erant, qui abis uno latere rhedae adsilirent strictis is gladiis, & latronum habitu , alte- rum vero uehiculi latus liberum D relinquerent. Noster oblitus stra- is mineorum crurum praeceps se in ,, fugam dedit valido saltu , & eo , , ipso temporis momento sanatus est; is atque ab eo tempore millies deinis ploravit imbecillitatem scientiarum is humanarum, quum videnti sibi, ,, & tangenti aeque certo constitisset,
is crura straminea esse , ac nunc conmis staret, eadem vera crura esse.
45쪽
homines, vitiari etiam posse, fatendum est. In maniacis re vera cerebri vasa multo atroque sanguine inserta non infrequenter reperiuntur, sicuti penes Halterum Bonnetus testatur 3 . Tunc vero delirium , & mentis aberratio , non ad aliquarum dumtaxat , sed ad omnium idearum orbem extenditur , & quacumque rationis specie hominem spo
XXXVII. Ceterum dum mentem dicimus delirare, cavendum est, ne in mentem ipsam refundamus delirium, suod nonnisi vitiato corporis mechanismo debet adscribi. Tuneolum anima deliraret, cum integro cerebro & organis omnibus, commercii inversae leges animi labe conspicerentur,& motionibus cerebri perceptiones harmonicae non responderent. At vero, quod tamquam praesentia interdum concipiat , quae quam longissimae absunt, quod conjuncta sejungat, se juncta copulet, quod dulce faciat amarum, amarum dulce, dum cerebri hoc exigit , & organorum conditio, in laude potius, & commendatione poni debet, quam dedecore mentis & crimine; quandoquidem ut in sua substantia incorruptibilis est , ita & in suo foedere per Deum
sancito cum corpore sese fidissimam praebet, immutabilem . Quapropter si hominum respublica existeret , in quorum singulis eadem essent organorum vel cerebri vitia,& constanti pariter lege vitia illa conservarentur, aliis ipsis rerum ordo videretur, alia foret perceptionum series, alia
denique ratio q. go. ); nec eos idcirco quisquam jure diceret delirare. Licet ambobus oculis , ut aliquo utamur exemplo, objectorum imagines excipiantur, mens nihilominus non nisi unicum & simplex intuetur objectum, quod axes optici in unum horopteris punctum concurrant, indeque imago in utroque oculo similis, & similiter posita depingatur. Itaque si ejus rei publicae homines oculorum strabis ino laborarent , ut axes Opticos nequaquam ad unum punctum
dirigerent ; non solum objecta omnia geminata Fonspicerent, sed etiam magnitudinum & distantiarum alias perciperent relationes, aliasque identitatis , & unitatis noti
46쪽
nes mente sormarent ; & tamen nonnisi immerito in delirantium numero censerentur. Ex his, quae de ratione, &rationis usu huc usque disputata sunt, plurima possent ad juseanonicum, & civile in iis, quae amentes , impuberes , curatore egentes &c. spectant, illustrandum derivari . At id nec instituti nostri ratio postulat , nec proposita disserendi brevitas permittit.
Esto euilibet disputandi potesar. FINIS.
Pag. I s. in not. col. I. II s. quod I9. in not. col. I. l. ig. in eadem simplici col. a. l.38. quῖma I. in citati num. I. V. Sarheaq. lin. 24. praeviiari lin. I9. clariores ; phantasmatis 3I. lin. 3. dotur si lin. 33. longissimaec o G E. quo in eadem re simplici quem V Clarhepraeviis clariores phantasmatis