장음표시 사용
341쪽
urbem academicis, primum solennem conuenintum societas egit d. 27. decembr. I 2D . Sermones typis excusos praesentibus adiungo litteris,
honoris tibi debiti caussa. Ex praefatione intelliges, quam honorifice hic litterae fuerint habitae. Maius tamen hoe est, quod nuperrime d. avg. ipsa imperatrix augusta secundum academiae publicum conuentum sua dignari praesentia
voluerit. Excepta est sermone Germanico, namque huius idior tis gnara est, a professore antiquitatum ΤΠΕΟΡΠ1LO SIGEFRIDO BAiERO , Regio- montano, variis in litteraturam, praecipus Orientalem, meritis claro; secutus deinde est Latino sermone IA C. HERMANNus , notissimus ex phoronomia sua, & inter primos geometra; huic per ordinem incumbebat praelegere societati commentationem aliquam ; ex instituto igitur conventuum publicorum primo enarrauit histora am geometriae veteris & recentis; deinde ventilauit ex optica quaestionem: an eousque persci telescopia possint, ut eorum ope liceat res in planetis mi-
nutiores, incolas, si qui sint, & animalia detegeret Recitata commentatione ista, negantis sententiam, societatis nomine approbauit CHIUSTIANI sGOLDBACFlius, geometra elarissimus; panegyrin vero, addita gratiarum actione humillima, dimisit HERMAMNus. Interfuit Aucvsse hisce omnibus, ultra duas horas, throno sedens: finitis vero illis gratiam testatura suam, singulos professores ad deosculandam manum augustam admisit.
342쪽
misit. lila, vir celeberr. prolixius refero, ut& ipse videas, & si ita visum fuerit, per te alii quoque intelligant, quonam scientiae & humanio res litterae modo apud Ruthenos recipiantur ' quo loco habeantur Z confido enim, id non sine vestra
voluptate futurum. Transeo ad alterum epistolie argumentum. Nunciatum mihi est: ex Germania: fecisse te, vir celeberrime , mentionem commentationis
meae hypotheticae de harmonia praestabilita , in
aliquo bibliothecae tuae recentioris tomo; indi gnari te sententiis meis, tanquam humanae libertati, consequenter sano sensui, & bonis moribus, admodum contrariis. Nondum licuit mihi esse ita felici, ut librum nanciscerer, inquisiturus, quousque mentem meam expresseris quousque sententiam impugnaueris ' vel oneraueris auctorem quoque t Non igitur licet ad singula speciatim disserere : multo autem minus constitui de eo conqueri, si quid grauius de me statueris. Faciam illud, quod res postulat, quod mea de te existimatio suadet, quod praesentes admittunt circumstantiae. Ostendam breui enarratione, quam nihil libertati contrarium inuoluat harmoniae praestabilitae negotium : & tuo deinceps arbitrio relinquam, annon expediat, ut in Gallicum translata sermonem, in sequenti tomo compareat' addita tamen, nisi grave' est, admonitione, quod scripserim ista nondum visis animaduersionibus tuis: ne lectores aegre serant, si quae sint, quae
343쪽
EpisTOLA AUCTORIgspecialem a me declarationem postulassent, & a cepissent visa, sed non visa, non accipiunt. Ecce sententiam et
De harmoniae praestabilitae ad libertatem humanam habitu, breuis declaratio. Auctore G. B. B.
Debent id sanae rationi, & humani generis bono. quicunque theoreticas resoluere quaestiones susciapiunt, ut ne impingant aduersus veritates practicas. Debent autem, si quibus impegisse videntur, honori suo, ut se ab illo facinore liberos esse testentur, & quam dilucide fieri potest, ostendant. Quaestio de explicando animi & corporis humani commercio, quoniam de modo eoncipitur, ad theoreticas pertinet. Sententia de libero hominis arbitrio, quia legibus & poenis morali sensis aeceptis necessaria est, inter practicas numeranda est veritates. Non igitur prima sic exponi debet, ut eadat secunda. Credo, omnes mecum circa ius s officium hoc conuenire: quaestio itaque omnis circa factum vertitur. An explicatio commercii illius Leibnitiana, per harmoniam inter corpus & animam praestabilitam, olsciat libertati humanae, an secust Si recte calculos subduco, non officit. Rationes, ut ego negotium concipio , hae sunt. Harmonia praestabilita absoluitur abus quaestionibus : & libertas tortia, nihil ad priores pertinente. I. Si ad motum, in organis
. tensoriis iactum, sequitur in anima hominis reis
344쪽
AD DN. IO. CLERICUM. 3 Is praesentatio illius obiecti sensibilis: quaeritur, qualis sit haee sequela' & quo illa modo sat Hoc
Pertinet ad commercium corporis cum anima: &Cxplicatur prima parte harmoniae praestabilitae. a. Si ad reprauentationem alicuius obiecti in anima,
sequitur etiam in anima appetitio & volitio illius rei, quaeritur, qualis haec sit sequela, & quo illa
vinculo cohaereat 8 Hoc pertinet ad libertatem, S non ad commercium animae & corporis: perficitur enim tota haec res in animo. Transitus animi a repraesentatione rei ad appetitionem eius, vel auersationem, locum habet in mente separata: habet in anima corpori unita , sed sine corporis concurrente opera. Explicatio igitur commercii inter animum & corpus quaecunque, ab hoc transitu explicando abstrahere in uniuersum & potest,& proprie loquendo debet. 3. Si ad appetitum
vel auersationem voluntatis in animo sequitur mo-- tus in corpore fini illi conueniens, quaeritur, quae haec sequela Z quanam efiicacia & modo obtentat Hoc pertinet denuo ad commercium corporis Scanimae : & huius expositio secundam harmoniae praulabilitae partem absoluit. Ex dictis iam constat reneratim, quod harmonia praestabilita exquisite loquendo libertatis sphaeram ne contingat quidem; multo minus restringat ἔ aut omnino destruat. Velim hoc sollicite pensitari. Seio, quod momentum trahant. Si concise nimis aut subobscure exposita videntur, a
fundent lucem, quae dixi in dilucidationibus meis philo
345쪽
philosophicis de DEO, anima, mundo, S. III. c. IIII. f. 336 - 34 r. Fortasse in sperialibus sedet vicus Z Tange enihil dolet. Ad primum dicimus : animam ex
sua ipsius natura euoluere repraesentationes illas, quas sensationes dicimus. Fatemur earum originem immediate non esse sub imperio voluntatis; non esse arbitrii mei, an sentire dolores velim, cum vapulo; neque an verbera sic percipere, ut gratam animo sensationem exhibeant ' Agno scimus autem, quatenus antecedaneae volitiones caussam sensationibus praebent, eatenus mediate illas esse sub arbitrio. Possum enim auertere oculos, cum videre has chartas nolo. Haec receptis consorinia dogmatis exposui in dilucid. memoratis S. III. c. Il. *. 2so. coli. S. I. c. II. 6. 6. Neque aliud dicit, aut postulat harmonia LEsBNI-Tii praestabilita, quoad hanc partem. Transeo ad secundum. Statue vero de liberistate , quicquid velis: nihil inde seu commodi seu incommodi in harmoniam redundat praestabilitam. Modo hac teneas, praescire DEUM ab aeterno, quid
anima tua libere decretura sit 8 Huius enim voluntati adcommodauit corporis tui machinam crea
tor. Possum igitur penitus euitare hanc de libemtate disquisitionem; docui autem in dilucidationubus meis, quae sit eius natura. f. 3OI. 3Oa. quomodo probari per experientiam possiti f. 3o4.3os. quomodo sit ob consequentias morales ne- cellarias' S. 3o6. - 3O8. quomodo ab obiecti i-bus
346쪽
bus omnibus vindicanda 8 6. 3 o9. - 3 s. Fortassis sunt eo in loco aliqua, quae distinctius, quam vulgo fieri solet, euolui. Tertium in eo absoluitur, ut quis credat, posse DEVM construere machinam, qualis est humanum corpus, eo artificio, ut ex ipsa sui structura, ordinariisque motuum legibus illos in sese motus producat, quos DEVS praevidit respondere volitionibus animae: posse, inquam, id DEUM, &voluisse. Nihil hic peccari puto. Nouimus,
moralitatem non consistere in machinis, sed in mentibus: in volitionibus, non in motibus. Nouimus , regimen corporis non posse animo den gari , si propter volitionem sequatur effectus, sine volitione non secuturus: etsi anima illum motum
physice non producat. vid. dilucid. cit. g. 33 I. Quomodo solemus philosophari de caussis moralibus Θ nonne regunt physicas ' nonne reatus contrahunt ex actionibus, quas physice tamen non perpetranti Denique notari velim, quae de actionibus hominum externis in contradistinctione ad internas recte praecipiunt morum doctores; pe dere ex phaenomeno siuefacto potius, quam a modo explicationis; non interesst reipubl. quomodo homicidium sequatur ex prauo appetitu , sed an sequaturi Factum vero, hoc est consecutionem motus in corpore post& propter appetitum in animo, non negat harm. praest. sed modum explicat diuersimode ab aliorum systemate. Tum vero etiam
in animo differunt appetitus illi, quos actio sequi-
347쪽
3Ιῖ ΕpIςT. Αvcr. AD DN. Io. CLERICvM.tur, ab alteris. Possent varia diuersitatis capita allegari, si illam disquisitionem locus hic admi teret. Quodnam sit harmoniae praestabilitae momentum, & quam illa nihil cum moralibus disciplinis commercii habeat, sed in sola facti utrinque agniti, explicatione philosophica consistat, pluribus ostendi in dilucidat. g. 3I8. - 3 2o & g. 3 s 6.
Obiectionum vero, quae ad meam notitiam eo tempore peruenerant, omnium solutiones dedi g. 346. O. pag. 3 a. - 69. earundem dilucida tionum, Tubingae A. I7as. in A. editarum.
pretium iudicaueris, pro mea aduersius orbem litterarium excusatione publicari praeoptarem. Non sum ita hospes in scriptis tuis, ut suspicer, te aegre laturum, quae scribo. Potius confido, te existimaturum, quod fauore tuo digna sit haec mea ibilicitudo. Vale,& rem litterariam orna diutissime.