Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

rut, multi sanni postea fueru pro suaprofunda eruditione , segregia in me beneuolentiagenerosas gratitudine tersius quam ego restondisset, nisi eos ipse ab ea re iustis ex causis reuocain: mei ipsum multa quae taceo, ab hoc

aliquot diebus retraxeruigetra

xissenti perpetuo, nisi me in id

copulissent amor quarunda ueriatam,quas farctas tectas perstare plurimu e Repub.Chriri. esse arbitror , s obligatio conseruanda existimationis, quam de aliquantulis donis apud me in proximorum ut litatem a 2Deo depositis, nonnulgi habent; quam ni hoc facerem abefactatu rei iudicabat:

22쪽

ex quo noHris, qualibus quali-bin , scriptis s re ponsis aecresceret authoritas. qua prosem res me mouit,ut hane Phologia, qua praefatum libellum defenderet ,scriberem; s Sanctitati V. ueluti quanda istas appendicem,

consecrarem . Sperans certo fore, ut qua ille ad obscuradam simpugnanda ueritatem, non sine rei ecclesianicae dano scripsit; per occasione,ea longestiendidiorem,s munitiorem reddant, iux-

ta illud Jnnocenti, praedecessoris ' ora

Beatitudinis Vestra Sanctissimi. q. Veritassaepius excogitata,magis res tendet. Vuare humi imus etiam ato etiam supplico eidem b α S. Ve-

23쪽

S. Vestra, ut qua animi serenitate,ac frontis hilaritate illum siuscepit ,suaq; benedictione iugnatus fuit; eadem quos bancsi ci pere: s eὰ amplio re benedicti ne prosequii , quo easdem ueritates longe altius fundatas, s eomplures alias sapientia canonica cognitioni apprime necessarias, continet, non dedignetur. 6hristum autem Redemptorem no-LDum Opt. Max. quam obnixissime rogo, ut te sisum uni cum , Ut Summum Vicarium, saeculo nonro adeo utilem s n

cessarium, quamdiutissime ser

uet incolumem, e en.

24쪽

AD PIUM LECTOREM:

Ausas ob quas, Christiane lector, hanc Apologiam coposuerim, eX epistola eius nuncupatoria facile colligas. Causas uero, ob quam in ea componenda non seruaui ordinem, quo meum libellum N. aduersiarius impugnauit, est; quod mea sententia, salua saniore, ipse sine congrua methodo & ordine illum imia pugnauit.Ideoq; consultius duxi, eius serie omissa, sequi eam quam in libello meo seruaui.Quod tamen citra tardium,& magnam cofusionem nequeo facere, nisi uel summatim admoneam ea quae in ipso scripseram. Quare, ita illa repetam admonendo omnia, qua praefatus N. opponit, & quae ipse respondeo ut qui hanc Apologiam h buerit, dilucide, &sine ulla confusione ibi dicta,& hic addita intelligat,

una cum omnibus, quae libellus aduersarius ad utriusque at Sumentum perti

nentia

25쪽

nentia continet. Quam breuiter autem & modeste potero illi respondebo, defendendo mea uera, eiusque falsa confutando.Salua, qua in eum sum, semperque curabo esse, obseruantia &pace; saluaq; in primis Summi Pontifici ac deinde cuiusq; alterius rectius sentientis censura ; in gloriam D. N. IE S V CHRISTI; cuius de patrimonio in fauorem pauperum disputamus; optantes ei perplacere. Qui utina Gloriosissima illa eius matre Virgine mediatrice, dignetur nos sua luce illustrare: simul omnibus annuere, ut eius gratia semper ei grati uiuamus, &moriamur, eiusdem gloria potituri

aeternum, Amen.

A nimia uero & inutili allegatione

textuum, glossarum, dictorumque authorum agglomeratione abstinebo. Tum, quia id remoratur & fastidit le- etorem, eruditioribusque nauseam parit. Tum, ne liber ultra modum Apologiae excrescat: & dum urceus instituitur, rota currente, amphora eXeat. Tum

26쪽

Tum , quod Iurisconsulti recentiores hoc nomine male apud eruditissimos grauissimosq; uiros, praesertim Roma no S, audimus. Tum, quod longe satius duco, semperque duxi, paucis, eisdem que firmis illustribus & antiquis, re motis infirmis, uulgaribus, & obscuris fundare asserenda , quam multis magna ex parte parum firmis & alienisues ad gloria potius quam persuasio nem conssatis. Tum, quod olim dedecori erat in consessu Senatuum quos Galli Partamenta uocant) tacito teX- tu, si suppeterer, citare glossam ; & doctorem, tacita glossa, & recentiores ac obscuriores, dum suppeterent antiquiores &illustriores.Tum denique, quod aliquando nocet allegare infirmain obscuros authores ad confiminandum id, quod probaueris textu expresso, uel efficaciter inducto ; aut ratione irrefragabili: dum uideri potes lectori, non satis confidere illis pit- missis; consideranti, te ad infirma con- .fugere . Quamobrem enitar quoad

27쪽

eius fieri poterit Ῥαter morem eo rii, qui numero magis quam sententiai uponderi deferunt confirmare qus dixero,textibus, glossis, classicis & receptatioribus quorum copia fere ubique est,& authoritas illustrior authorubus, ad recentiorum accumulationes; cum argumenta utriusque partis aeque uel quas urgentia uidebuntur,&alias cum res postulauerit, debita cum ob - seruantia recurrendo: praesertim cum ab eis primum & speciatim res ipsa recte tangitur.

28쪽

APOLOGI A, LIBRI DE REDITIBVs

beneficiorum ecclesiasticorum Martini ab Aetiri lcueta, doctoris Nauarri.

Quo docetur quibus usibus fiunt impendendi, O quibus personis dandi, autrilinquendi, puper.

Cap. Quicquid. I 6.q. I. N primis moneo, me inprifato libro pro fundamento tractandorum,desumpsisse uerba principii

cap. ultimi I 6. q. I. cum tribus annotationibus ei additis,&tribus quaestionibus pro postis , in hanc quae sequitur formam. Verba cap. fin. I 6.q. I. intonia quicquid habent clerici, pauperum est, & domus illorum omnibus debent esse communes: susce-

29쪽

2 est olog.lib. de redit.

ptioni peregrinorum,& hospitum inuigilare debent ; maxime curandum est illis, ut de decimis, & oblationi- bus, coenobiis,& Xenodochiis, qua- Iem uoluerint, & potuerint, sustentationem impendant. sYMMA RUUM.

Authον huius cap an fuerit Hieronymus. nn. r. Bona clericorum , bona sunt pauperum num. 2.Iiberalitas CH R ISTIANA erga pauperes,maa

ma totius mundι nationum. num. 3.

corona clericorum oe monachorum quid signi

cat. num. q.

Rimb annoto, quod licet principium huius capituli, in quod comminiscimur, Gratianus tribuat Hieronymo ad Damasium, in nulla tamen epistolarum illius ad Damasum scriptum inuenitur, nec in ea quam sic: ipsi ad Nepotianii, licce aliquibus id uisum fuerit eo, ut no- , bis uidetur quod pagina penultima haec

30쪽

hre dicat. Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse quod pauperibus

erogandum sit, & esurientibus plurimis uel cautum esse uelle, uel timidum,aut, quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omni u prs donum crudelitatem superat. Sed illa& contenta in hoc cap. non sunt eadem.At bona ecclesiastica esse pauperum habet glossa Hieronymi super illud Esa. 3. Rapina pauperum in domo uestra, Secundum Tho. a. sec. q. I 8 . ar. T. arg. 2. qui tamen non ponit ea uerba, licet eorum sententia inde colligatur. Idem etiam Tho. in eod. art. arg. 3. ait Beatum Hieronymum ad Damasium Papam sic scripsis. se. Clericos illos conuenit stipendiis ecclesiae sustentari, quibus parentum,& propinquorum bona non suffragantur: qui autem bonis parentum& opibus propriis sustentari possunt, si quod pauperum est arripiunt, sacri

legium committunt,& incurrunt. Attamen in nulla epistolarum Hierony- A a mi

SEARCH

MENU NAVIGATION