Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

monstrauimus ; probando id quos etiam infra e d. q. monit. bo. & q. 3. monit. I. probabimus ericaciter, nullam talem c6suetudinem esse , neq; si esset, posse ualere. Quia quae talis foret, esset contraria legi naturali, & diuinae, & consequenter inualida. c. Mala. c. Frustra. 8. dist. & c. sin. de consuet. talem autem cosuetudinem esse contra legem naturalem in dicto praefato libello probauimus,& in hoc . postea monstrabimus infra ead. q. monit. M & 39

Author Salmanticensem eathedram eanonum pramariam regebat,cum nondum. V. eos audire capisset. n. Ia

uthor putat non fuisse animum. 2c minuendi

nomen eius. num. 2.

Laus indebitum fuem,relata sanctὸ quaeri potea.

numero. Σ.

Puteum quis iuste aperit in suo, cum aliena iactu

ra non intenta. num. s.

V. Moneo, quod non desunt qui suspi-

42쪽

spicentur, eundem.N. rethorice qui

dem sed parum candide per sui libri

editionem uoluisse nomen suum , cum ei iactura augere pugnado,& si pos- 1 et uincendo me Romae, qus totius Orbis Christiani caput est, summo Christi uicario agono theta; me, inquam, nuc circiter octogenarium, qui quando in Salmanticensi, cum primis om- nium totius Europae academiarum ca.tholica, frequenti & celebri, primae functionis canonum sacrorum cathe dram , competitoribus magno certa mine superatis, quaesitam, magna cum

laude regebam: nondum ipse puer sacram eorum & legum facultatem discere coepisset, quiq; nunqua postea gratia Deo, studia litterarum remisi. Quod eo argumeto coniici ut, quod nullam aliam uidet causam cur suum librum, eodem titulo quo meus inscriptus erat, inscriptum, eidemq;, cui meus dedicatus fuerat, dedicarit. Idq; in eadem Vrbe me praesente, quem iure putabat cito abfuturum,& idcome

43쪽

16 Apolog. lib. de redit.

me absente id potuisse facere. His tamen ipse parum assentior.Tum, quod licet putem suam laudem in finem aliquem relata uoluisse per hoc augere, quod ei licuit, ut etia ego in comentario de finibus humanorum actuum

in. c. Cum minister. 23. q. I. nuper

postea quam ille suum librum edidit,

compotui, late trado, licet forsitan per accidens, & per quandam consequentiam id contingeret, quod non . attenditur. l. Si quis nec causam, cum late ibi a Neotericis citatis.ff. de reb. cred. Nullatenus tamen arbitror id eum in iacturam mei nominis uoluisse, quod non licuit arg. l. Fluminum, S. sin. & l. Proculus. ff. de damno infect . quatenus habent eum, qui puteum in suo fundo fodit, licet per cosequetiam abscindat uenas, per quas in puteum uicini aqua derivabatur, quae ob id fluere in illum desinit, male quidem facere, si malo animo, ut noceat uicino, fodit, non tamen si so

44쪽

Authoritatem externis bonis augeri. num. I. Au:hora consultum,ct nudus extiruis, cum orna

to eisdem in arenam descendat quibus se ornare posset. num. 2. Bona externa uix esse nonra, num 3. Authorem audiuit totum unum annum canones. Emanuel conta insignis doritur,quem insigniter laudat aduersirius, cum gymnasia miano salario ius civ le interpretaretur. num. q. ulbor protestatur obseruaturum sie siemper merito aduersarium. num. r.

VI. Moneo, quod non desunt, qui suspicati fuerint eundem N. rethorice quidem, sed parum amice ob praedictam causam de industria, ut facilius me triumpharet, descendisse in are nam omnibus si iis titulis armatum,licet etiam sine illis spectat oribus esset notissimus: me uero eisdem parum notum fere nudu eis proposuiste. Qii 'nia tam ex siacris litteris, quam ethni cis probe nouit, plurimum ad persu dendum ualere nobilitatem, dignu

45쪽

18 dApolog. lib. de redis.

tatem,& opes dicentis, iuxta illud Eccles. I 3. Diues loquutus est,& omnes tacuerunt: & uerbum illius usque ad nubes perducent. Pauper loquutus est,& dicunt, quis est hic & si offenderit,subuertent illum. Quo item tendit illud satyrici.Plurima tint, quenon audent homines pertusa dicere lena. Quare aiunime incosulte actua rum,& ex loco iniquo repugnaturum , si me defensurus, ab illo Pauli

cxemplo. a. Corint. cap. I I. mea cognomenta, gentis,& munerum, ut ille, non admonuero : cum in tota Celtiberia, Castella, & Lusitania, palam sit otia ari me posse ex illustrissimae Ron-c uallis ordinis militia, quae nuquam illi de sanguine infecto prognato pa tuit ex primaris item hinctionis, quas rexi Salmanticae, & Conymbricae cathedris: ex comitatus ctiam dignit ae, qui mihi amplissimo cum salario ad me usq, inaudito, iam pridem rutae donato,seu iubilato contigit, tu aa Regiae Maiestatis priuilegia.Necno

46쪽

ex utriusq; parentis fami Ita prognata ex duobus palatioru Celtiberiae siue 'Nauarrat, quae solariega uocant, uide Iicet AZpilcueta, & Iauregui Zar suis Bazian : quae licet diuitiis parusplendeant, longe tamen ante Carolum Magnum in Nauarrorum Regni ex o dio in saltu Pyrenaei montis, qua par te Vascones Celtas diuidit a Celtiberis erecta in hunc diem, gratiae Deo) nulla ullius damnatae sectae sanguine

contaminata, catholica perseuerant. Quorum alterum alteri hoc solo nomine praestat, quod alterum est unum ex duodecim, quae pridicto Regno nascenti regendo fuere destinata.Alii autem de ipsius animi candore aliud senserunt; quibus ipse lubenter as. sentior. Tum quod licet me cogno- 3 mentis externis quae ex philosophia etiam ethnica ambo didicimus uix esse nostra nudarit, mihique praetulerit aliquos, qui me praeceptore, li-rcet indigno , in suis scriptis gloriantur , & in his unum, scilicet Emanu ,. B a lem

47쪽

2 6 Apolog. lib.de redit.

lem Acosta uirum plane doctissimum

qui me totum annum trigesimum nonum supra millesimum quingentesimum, posteaquam primus omnium Salmanticae, centuriam paradoxorum iuris Caesarei defenderat, & postquam, doctor eiusdem iuris fuit effectus, cathedramq; cum grandi salario obtinuit Conymbricae audiuit; quotidie in circulis mecu perdocte ac perpla- cide disputando. Quamuis enim, inquam, mei S me nudet externis, postponatq; meis discipulis: uestit me t men internis longe profecto potior bus, quam mea nuditas meretur : ob. quod gratias plurimas ei ago, serua turus illam , quae ante triginta annos inter nos Salmaticq inita fuit, amicμtiam' eumq; pro eius egregia pietate, ct eruditione,pro clarissimo sui gene-

.ris cognomento, & munere, cui prae est,debita reuerentia ex animo uen ri abor: salua in omnibus doctrinae ue-

'ritate, quae inuicta semper, & uictrix

48쪽

. taliter non seruat, dure dictum. num. I. Legem mentaliter seruare, quid' num. a. Obligatus ad uolendum facere, tenetur fatere R. potes. num. 3. οῦ consilia seruare secundum praeparationem animi, ct struare mentaliser love disserunt. num.Α. eonsilia pro tempore,quo ad sui obstrutintiam Iiagant, praecepta sunt. num, s. Consiliorum contraria uolens, sine contemptu eo

rum, non peccat. num. 6.

VII. Moneo, quod praefatus N. tangens ea, quae de paupertate clerico rum uoluntaria in annot. 3. praedicta insinuaui, parum caute aliqua stria psit.Nam primo bis ait in prima parte cap. I. nu. 3. teneri omnes Christianos ad seruanda mentaliter IESU CHRISTI D. N. consilia, semel quidem in principio,& iterum in medio, per illa uerba. Cosiliis CHRISTI, adeo sunt connexa praecepta, ut seruata nullo modo possint, nisi mentaliter seruentur consilia. Quae profecto

49쪽

Σa, Apolog. lib. de redit.

Concluso, ut uerba sonant, falsia est Tum, quia seruare mentaliter legem,

est uelle facere quod illa dictat: sicut

in fingere legem mentaliter, est nolle facere id, quod illa dicitat . arg. eo. rum quae habentur in . c. Qui bona. IT. q. I. de proposito, & uoto mentali di & qus tanguntur de simoniamentali in . c fin. desimo n. At nemo tenetur de lege communi ad uolendum id, quod CHRISTI consilia consulunt. Tum quia non tene tur quis plus ad uolendum facere aliquid, quam ad faciendum ἱ nec pluS ad uolendum uiuere uitam caelibem, uel pauperem, uel ingredi religionem, uel renunciare bonis temporalibus , & alia similia facere, quam ad faciendum ea: cum exterioris actus bonitas, uel malitia ex interiori ei correspondente pendeat: & bonitas,& malitia interioris ex obiecto, α proportione ipsius ad actum. arg. c. Dixi. & c. Magna, de paenit. dist. I.& tradit Thom. I. sec. q. 2 O. art. I.

50쪽

ci , Nec prodest illi,quod dicit Thoia

mas ab eo citatus in . a. sec. q. I 8q. art. 3. & q. Ia . art. I. ad. 3. quia longe aliud est teneri quem ad seriatianda praefata cosilia secundum praeparationem animi, quod aiunt praefatus Thom. & August. ab eo cit ti : & aliud teneri quem ad seruanda ea mentaliter; quod nunquam illi dixerunt, & est falsum. Seruare siquidem consilia secundum praeparationem animi, est, esse paratum adseruandum ea occurrente casu , in quo necessarium est ad salutem animae id facere, ut etiam ipse ait: quod fine ullo actu mentali uolendi contingit . Tum quia eo casu non solum

consilia, sed etiam quodlibet aliud de se indifferens, quod iuste fieri ponset, faciendum est: ad quod tamen

uolendum mentaliter , prius nemo tenetur. Seruare autem illa re en taliter, est, uelle id quod ea consulunt, ad quod nemo tenetur, nisi praefata necessitas accedat. Tum quia uelle

b consilia

SEARCH

MENU NAVIGATION