Iani Nicii Erythraei Dialogi duo. 1. Quod sola spiritualis vita referta sit gaudio & voluptate. 2. De poenitentia in supremum diem non differenda

발행: 1543년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

obtingit, eum ea sons & oriso sit omnis laetitiae. Iustiria enim Domini redia lati Murcorda. summa denique huc redit, ut intelligas, istam planli tristitiam,quae te, de

nova spirituali vita meunda, cogitantem aggreditur, ac de sententia dimovere conatur,inde ortum habere,quod

adhuc iniquitatem tuam diligas, & Dei praecepta odio

habeas. quid esse putas causae, cur adolescens ille Euangelicus, cum audisset a Christo, ut, facta auctione bonorum, mercedem, quam coegisset, in pauperes distri . bueret,iristis abiret, nisi quia carae erant cordi suo divititiae illo & Christi sermo odiosus t Semmo enim Dei, inquit Augustinus, adterseritu tuus est, si tu amicus Diniquitatis tua ; θ mo Dei, amicus tuus est,stadversarius inuruitatis tua. Ev.PHR. Nimis tu quidem istud spiritualium virorum gaudium exaggeras : at ego, nihil crebrius, in eorum libris lego , nihil frequentius in e

rum concionibus audio, quam, perpetuo flendum, querendum, ac dolendum ex animo esse , ut etiam concionatori illi priores deserantur, qui uberiores , populo,

fetus concitare possit, & majores animorum permoti nes afferre. Ρ Η r L o ς. Cum facundus aliquis & prudens , sacrarum literarum interpres, vel divinae justitiae severitate narranda, vel peccatorum turpidine detegenda, terrorem aut fletum, populo movere studet,non tam

id agit quanquam conatur id quoque,) ut timendi dolendique causo asserat, quam ut laetandi gaudendique

materiam objiciat. nam, ex Apostolo Paulo, duplex est genus tristitiae, secundum Deum una, & secundum s Culum altera: at quae, secundiim Deum , est tristitia, quae non est alia, nisi ea quae ex peccatorum poenite tia concipitur, poenitentiam,ad salutem,stabilem oper tur . quae tristitia, cum ex divinae caritatis sonte descendat, omnes simul Spiritus Saneti fructus, secum trahat oportet, quorum praecipuum est gaudium: sarculi autem tristitia,quia commodum, honorem, aut Voluptatem aliquam, nobis ereptam queritur, mortem Oper tur, totaque redundat moerore,atque tristitia; quae non

minus audacter ac strenue est propulsanda, cum adest, quam ceterae aliae cogitationes , perniciosae, Vel turpes.

Ob hac tristitia s ritualia vita nos libera atque in sum-

12쪽

si 3 . Ima hilaritate & pace constituit. nam docet, coercitas ac domitas habere cupiditates, atque libidines, unde omnis moeror luctusque in animum influit.Eupui .Non tam doctus, quam expertus, sateri iam cogor, vera ea esse, quae narras. nunctuam enim ita sum aiflictus, ut cum ab aliqua cupiditate pervertor. quamobrem ad bene feliciterque vivendum, non a pecunia, neque ab honoribus, neque a voluptatibus , auxilium esse petendum existimo. Ρ Η IL o c. Gaudeo Vehementer, te,

paucis his rationibus, de sententia esse deductum; sed alta, idest, cum plus ocii nacti erimus, plura,ex sanctorum patrum scriptis collecta, narrabo, quibus, haec tibi veritas, in animo, altius insideat.

13쪽

S. P. D.

Aciam , Bartolde mi, ut te seripsisse poeniteat, mea tibi scripta nec ingrata nec injucunda accidere . quod mag1s gratiae scilicet causa a te factum existimo, jam

enim tuus in Ine amor, atque humanitas

satis nota est atque perspina, i quam

quod vere ita sentias.at in excolendis amicitiis quaedam cautio est adhibenda ; neque hoc ossicii genere cum iis utendum, qui servare modum nesciunt, sed sibi plus suiuunt, quam datur. & quoniam semel modiniae fines pertransii, insequor longius, & quod reliquum est ser-rnonis, de poenitentia in ultimum vitae tempus non differenda, ad te mitto; cui accedit hymnus peccatoris poenitentis, re apparatus ad mortem , ad quam rite, de. ut Christianum virum decet, obeundam, omnes nostri conatus, studia, & solicitudines spectare debent. dabis mihi veniam, spero ; quam eo facilius a te impetrare debeo, quod non postulo , ut mea, honoris gratia, tanquam Homeri aliquod opus, in scrinio diligenter asserves; sed satis mihi est, si semel, cum a naaveris otio, Iegas, deinde iacias , quod lubet , vel ea , quassi inutiles cartas, In angulum aliquem rejstias, vel conscindas, aras. peto a te majorem in modum, ut me, viro, pietatis doctrinaeque laude longe clarissimo, scis, quem velim in commendatum habeas, ab eoque flamma vi petas, 't, in suis ad Deum sacrificiis ac precibus, verae ac germanae mihi poenitentiae virtutem impetrare digneturi tu e o vale ; meque, sicut iacis, dilige. Romae, v Kal. Iunia H B c x L io L.

14쪽

De poenitentia in stipremunt diem

non diaerenda.

Vandoquidem certum est mihi. re ipsa experiri, quod jam satis rationibus persuasem est , cum spiritnali vita , non moerorem & luctum, sed jucunditatena& gaudium esse conjniustum; aveo sciare ex te,quem nam mihi,ad hanc viram,' munire aditum possim, quarumque virtutum comitatu instructus, ad eandem accedere. P uix o c. Sapientela tu quidem facis, id cnin rogitas. nam quemadmodum illi, qui quopiam inferre sopostulet, removenda sutit prius, quae obstent, quaeque omnes, ad locum illum,aditus obstruant: ita etiam quid subrica atque corrupta mundi huius vita discedere, rein eam immigrare, quae spiritualis dicitur, cupit, imp di tenta primum repellat oportet,latumque sibi ad eam aditum paret . . E v P Η R o s. At, quae nam dicam esse illa, qnae suo interjemi, atque oppositu, nos ab hoc genere vitae re

pestant tP Η .i L o C. Peccatorum tanquam parietes, de quibus Propheta inquit , Peccata vestra Hessierunt miti Deum vestrum s vos. hi sunt primum demoliendi: mmmateria diruti aedificii, de medio removenda, ne, occasone se dante,&prava consuetudine stimulante ex restia vivis, aliisque etiam lapidibus, novam opus, superiore etiam altius atque validius, extruatur. E v P Η R o s. Quae nam est, obsecro, vis tanta, quae peccatorum moles, tam marnas, tam altas, tam ad in seros usque pertingentes, posit labefactare atque com

.ellere t atque, si uspiam inveniri possit, magno ac lo m eam ad rem opes est labore atque iudustria.

15쪽

P uix os. Ostendam tibi machinam, quovis ariete, alioqueetormento validiorem; quae moles, quas dicis, nullo sere labore, ac momento pene temporis, possit subvertere atque diruere. E v P Η R o s. Quaese te, ne eam mihi graveris ostendere , cupio enim quam primum, ad peccata mea dejicienda, destruenda, ac dissipanda, suscipere.

P M II. o C. Machina seu aries, ad expugnanda ac diruenda peccatorum propugnacula,uno verbo,poenite tia est,que praesertim intimo acerrimoque animi dolore, ex injuriis Deo factis,continetur,quem nuda,simplex dc aperta, peccatorum eorundem consessao, ac satisfactio consequituri haec virtus, tam validis praedita viribus est, ut peccata omnia , quamvis altissimis nixa radicibus,possit evellere. Verum haec poenitentia, cum sine ea, nulla nobis spes salillis reliqua sit, quamprimum est a ripienda , & cum ea , ad peccatorum moles oppugna das diruendasque,properandum ueneque committendum, ut prolatando , ac diem ex die ducendo, non sit int grum nobis ad poenitentiae arma confugere, iisque contra peccata salutariter uti. nam mors omnibus horis,

vel momentis potius, gladii cujusdam instar,e lacunari, seta equina appensi , cervicibus nostris impendet, cum nemini sit exploratum, quamdiu ipse sit victurus.Si igiatur antea contingat, ab ea nos opprimi, quam peccato

vim nostr rum poeniteat; ex Christi dicto, actum est, ilicet, perivimus; qui,disertis,uerbis, Ns,inquit, poen

rentiam egeritis, omnes simul Peribitis. E v P Η R o s. At hoc esse video commune vitium ac pervagatum. pleraque enim pars hominum,totam hanc rein in tempus mortis rejicit, quo tempore fore sibi facile atque expeditum existimat, poenitentiam,tanquam

si in arcula aliqua inclusam, vel parieti, quasi gladium,

suspensam habeat,accipere, eaq; suum ad arbitrium uti. atque interim fas sibi putant, dare operam voluptatibus, nihilque sibi denegare,quod in animum incidat. P v I x o c. Bene agis, Euphrosyne , & se isto modores hah t. non enim potest numerus eorum iniri, quos callidus ac veterator humani generis hostis, hac stulta

di inani fiducia, in staudem ictexit, secumque aetermum

16쪽

ad interitum rapuit, dum nemp5 quod debuerunt,prae stare distulerunt; quia , etsi vili fuerint spondere v Iuntatem , nunquam tamen eam in effectum deduxere; quibus Philosophi, non voluntatem, sed velleitatem, tribuunt. ut non male dictum sit a non nemine,miseram illam inserorum sedem, aeternum illud mortis domicilium, ac damnatorum carcerem, resertum esse velleti tibus. E v P u R. Rem sane commovisti, alia disputatione dignam; Zc quoniam, in poenitentia celeriter suscipie da, tantum esse ais momenti ad salutem , aveo te, de tota hac re, copiose disserentem audire, quo falsa haec hominum opinio, ac mea etiam, si ab ea me imbui alia quando contingat, castigetur,atque una cum aliis intelligam, quam perniciose desipiant, quibus sit consilium, huic spei, tanquam flatui sese committere , quo impellente , Vix pauci, ac ne vix quidem, rei' um ad salutem Cursum te nere, ac portum aspicere potuerunt. Pu IL o c. Nihil tibi erit in me morae; age, roga, interroga; nunquam tibi percontanti , aut quaerem aliquid, deero. E v P u R o s. Nihil est quod te interrogem ; iam tones,qua de re sit agendum; continentem orationem deinsidero : me autem ita tibi attentum fore profiteor, ut,

ne sciscitandi quidem aliquid gratia, te sim interpeti

rarus.

PHILO αRem igitur omnem,breviter in capita disi tribuam , quo explicari facilius ac retineri memoria possit. ac primum ab illis Christi verbis apud Ma thaeum exordiar, Orate, ut non sat fuga vestra hyeme,vAsabbato itum causas, quibus hoc minime expediat,e

merabo.

C'A' P. I Orate, inquit Christus, ut Gnsat fuga vestra Brevi vel sabbato. quibus amantissimis Chtilli verbis admonemur , incredibili celeritate fugam a nobis istam eta arripiendam. nimirum, discessionem a peccato, cui vaminimum temporis spacium haerere, horribilε est acu formi-

17쪽

sormidandum. verum summa vi animi, & efficacista mis sane verbis, petendum est a Deo, ut, si nos salvos esse velit, efficiat, ne fuga haec incidat in tempus hystinis, vel sabbati diem. Etenim, haec duo tempora, fugientibus sunt inoportuna & incommoda maximh; sed quid, inquam, rugientibus t ipsis etiam viatoribus, placidh ac pedetentim iter habentibus sunt inimica.xustae vocabulum, & necessitatem celeritatis, & longitudinem spacii, quod decurrendum sit, indicat, ut, nisi quanta potest pedum celeritas adhibeatur, verendum sit, ut temporis tantum suppetat, quantum sit properanti necesse. ac primum properandi vim necessitatem, periculi magnitudo , qua urgemur, imponit. nam si cunctemur, si paululum simus in mora , facith nobis eveniet, quod innumeris fere contingit, ut antea Orci faucibus absorbeamur, quam , diversum ab illis iter a ripiamus. tum Deus & peccatum , res infinito inter vallo inter se disjunctae, immensitatem itineris, quod decurrendum sit, edocent. itaque, cupientibus a peccato recedere, & curriculo ad Deum contendere, nihil est incommodum magis , quam tempus hybernum; hoc est interclusio animae & angustiae spiritus;quo tempore, ut itineris tantum conficiatur, nimirum ut in poenitentiae regionem perveniatur, fieri vix potest. nam pri-inum, hyeme ita dies in arctum contrahuntur , vix ut sol exoriatur, cum occidit; quamobrem, ori perquam Ion issimum sit iter suscipiendum,dierum brevitate exclusus, in aliud illud tempus, rejicere cogitur.tum,hy me, decidentes E coelo imbres, volentem se itineribus dare, deterrent, & intra domus suae claustra compellunt. deinde corruptae imbribus viae, ac limus, ad fallanda vestigia, pedibus subjacens , currentis vim at- qne impetum tardant. ad haec torrentes, decurrentium, ex propinquis montibus, aquarum mole , aucti inflatique properantibus iter occludunt , praeterea, validistarni uiatque flatus erumpunt, saevi turbines adsunt, caelum nubibus clauditur, tonitribus contremit. solis lumen eripitur, atque, ejus loco, horrificae . nubibus flammae coruscanti haec omnia, ad hyemis similitudiata moturis p e, deprehenduutur. nam tum,

18쪽

&brevissimi illucescunt dies, adeo, ut, cui propositoni

sit, discessioneni a peccato, & reversionem ad Deum, quos inter , ut diximus, immensuin atque adeo infiniatum intellectum est spacium, in illud tempus reiicere, alterutrum fere contingat oportet, vel, ut desperationudebilitatus, omnem, ejusmodi professionis , poenitentiae nimirum, cogitationem, abjiciat, vel si illud sit iter ingressus, antea a nocte , hoc est, morte opprimatur, quam ut illud possit conficere. deinde , ex anteactae viatae flagitiis, tanquam ex solo, conceptis humoribus gravido , tetri, pestiferique complures emergunt halitus, qui,vel in turbines terroris, vel in tentationum flatus convertuntur, adeo servos, adeo foedos, ut vel morientibus, poenitendi consiliuin extorqueant, vel in luto, unde conantur emergere, eosdem altius infigant. deinceps, qui aestus, qui error, quae tenebrae, eorum animis obversantur, qui perpetuis sese sceleribus coni minarunt, cum venit in mentem , inexorabilis judicis. ad quem venturi sunt, severissimi judicii, unde eos, nea cuiusquam eloquentia, nec gratia, nec potentia praeripiet i tum, quam magni, quantasiue trahentes undas,

dolorum,ac cruciatuum corporis,quasi torrentes,in extremum vitae casuiri adductos fere circumfluunt i qui quasi torrentes , institutum illis iter interrumeunt, re ad preces, ad lamenta, ac lacrimas, ire cupientibus aditum intercludunt. Etenim , qui sic assem sunt, neque animum ad cogitandum instituere, neque, in quantum suae salutis aeternae discrimen sint adducti, satis posunt aspicere. ita enim a natura comparatum videtur, ut curae & solicitudines animi, a doloribus corporis, si cum illis concurrant, obruantur, vel consopitae tenea tur. hinc fit, ut cum animus , in quapiam vehementi aegritudine, motuque turbulento, cupiditatis, vel ira versatur, si summus aliqui, coporis cruciatus , vel dolor accedat, continuo, suae sibi aegritudines leviores fiant, ac sere se totum ab illis abducat, & ad corporis

morbos cruciatusque convertat. Orate igitur, ut non

sat fuga vestra hyeme vel sabbato. Sabbati mentio, temporis angustias , suibus morti jam proximi premuntur, ante oculos possit. Etenina definitum erat lege,quate-B a. nus

19쪽

rans quis progredi posset, cujus instituti meminit etiam Lucas in Aetis Apostolorum . cum spacium illud quod

montem inter, qui vocatur Oliveti, & Ierusalem, interjectum est, itineris, quod sabbato fieri poterat, mensuram habuisse commemorat. mortis dies , dies est, quieti magis & octo,quam itinerum laboribus,addictus di traditus. Etenim, ex illo , ab hujus vitae periculis molestiisque, quidam quasi aditus est ad aeternam illam Tequiem, qua nullis interrupta motibus animi, rati ne alienis, nullis perturbata doloribus corporis, in caelo Beati fruuntur: at si cui tum libeat, dare sese itineri, sabbati sit illud iter oportet, hoc est, planum, rectum,

re paucis quibusdam passibus definitnm : hoc jteresse

dixerim, breves aliquas,&caritatis ardore incensas Preces, quae tanquam ex cordis arcu emissae, jaciantur In Deum , suspiria, ex intimis animi visceribus petita, ex aeternae pacis desiderio, & pauca quaedam alia, his similia.quamobrem, ut videre licet ex iis quae diximus, quibus consilium est, tam arduum, tam periculosum, tam anceps, Poenitentiae negocium in tempus mortis differre, hi sibi pessime consulunt, suaque incuria ac negligentia, contra Christi monita, prudentes scientes. que ad interitum ruunt voluntarium; qui Christus, vota precesque hominum , non alio magis reserendas esse admonet, quam eo, ut impetremus Deo , ne fugam istam, nempe poenitentiam nostram, in tam iniquum tamque incommodum anni, vitae nostrae, tempus sinat incidere.

CAP. II. De causis poenitentiam ins remum tempus disserre non liceat.

MVlta superiori capite indicata sunt, unde peccatori minime expediat, poeniteritiam in supremum vitae tempus rejicere; sed quatuor sese in prirnis ve-xuerunt, quae acrius obstare videantur: primum desperatio, in quam ex recordatione peccatorum, quorum

ipsum non poenituit, facile pecc tor impellitur; tum

temporis angiitiae, in quas se esse redactum sentit ;

20쪽

inde corporis animique cruciatus, Dibus varie vehe.. menterque distrahitur; postreino dissicultates vere utiliterque poenitendi, quibus circumsepitur. per haec igitur quatuor berviter percurramus; ac primum de d speratione dicamus.

C A P. III. sepe eorumstes multum infringatur,qui poenitentiam,ad ultri

mum vitae tempus, reserv nt. ΡAucisas dierum meorum finietur brevi; dimitte me

ergo, i t plangam paululum dolorem meum, antequam vadam , non reveriar ad terra m tenebrosiam; dcc. lob X. Adeo severum, adeo formidadile, adeo horrendum est

illud judicium, quod statim post mortem unius jusque consequitur, ut viri omnium sanctissimi, qui in hac

cogitatione defixi versantur, ex eo vix se evasuros existiment, quamvis multos annos, superioris vitae peccatis recolendis deplorandisque,tradiderint. quamobrem interdum dilationem mortis, a Deo in beneficio & gratia deposcunt, quo diligentius poenitentiae quasi lav Cro peccatorum suorum maculas eluant. Talis erat Abbas Syiis , qui morti proximus, ac beatioris vitae spe certus, Christum, quem oculis intuebatur, enixius or bat , ut diuturnioris sibi lucis usuram, ad poenitendum daret ; permitte me, inquit, adhuc modicum poenite- ,re. in hunc eundem numerum reserendus est David; unde illud frequenter exaudiebatur, amplitu Lisa me domine ab iniquitate mea, amplim Iava me a peccato meo.

Et sane si ad peccati magnitudinem gravitatemque spectetur, quo praesertim 1nfinita Dei majestas offenditur, quam potest in se quisque poenam, quod supplicium accipere , quod par sit culpae, cui subest y jure igitur pescator , ad deploranda superioris vitae flagitia, produci sibi vitam, agitat. D. Gregorius magnus, paulo secus haec verba interpretatur, dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, hoc est, cohibe vim timoris, quem ex recordatione peccatorum, & futuri judicii severitate perciPio, ne mearum lacrimarum cursum impediatis

SEARCH

MENU NAVIGATION