Musæ Etonenses sive Poematia in duos tomos distributa. Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Tom. 1 2

발행: 1755년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

18 MUSAE ET ONENSES

Quem vix in praesens vivere fata sinunt. Fortunae liquidus cum vatem rivus inauret, Jugiter ingenii vena benigna fluit.

Non parat Halcyone dulces eXpromere foetuS, Ni careat nigra candida nube dies: Mollia sic Vates scribendi tempora quaerit, Pol sumpta uberius pocula Musa parit. Foecundus scyphus dc genialis fercula coeme Mentis alunt vires, ingeniumque fovent. Naso Tomitanis mala carmina misit ab oris, Non illic epulae, non sata vitis erat. Carmina quod veniant jam vix deducta cerebro

Hoc, tenuis Victus, criminis omne tui est. Haec si displiceant, pransi meliora feremus, Et melius dapibus Musa refecta canet. Credite, non semper fundit mendacia Valesin

IIaec quae praecepit, sobria Musa fuit.

42쪽

MUSAE ET ONENSES. I9

-C peoque insigne Paternum Centum Angues, cincta xe gerit Serpentibus H dram. OGNITA qua LUD Di stant nomine ince-

nia, claustria

Elapsus fugit sata propinqua Reus. Mutatus rigidi fit servantissimus aequi, Et Deus indulsit non male parcUS OPOS. Mercatur currum, gentisque Insignia quperit, Nobilis ut picto pervolet aXe viam. Cui vafer Heraltas; Nunquid tibi contigit, inquit, Unde fluat justo sonte petitus Honor λ Rettulit Ille ; olim fugerem cum vincula, pendens De Statua LUD DI linea rexit iter. Ergo, ait hic, proles es Regia; teque tuumque ALuDDo ducit linea recta genus. sic prostat venalis Honos, titulique patresque;

43쪽

ao MUSAE ET ONENS EL

Et, modo nummatus sis bene, clarus eris. Curia pauperibus clausa est, dat Census honores ;Auro gens, auro conciliatur honor.

Hinc legit ad fastum claros sibi quisque parentes ;Et Messala exit, qui modo Sutor erat. Quae prius ante fores pendebant Scalpra tabernae, In domini curru jam speciosa nitent. At pudor est tantum venali merce probari, Εraque quem donant sordida, sordet honos. Sic candore placet sibi cerussata L Y C o R I sSic dentata, emtum si modo lucet ebur. Jactamus genus ac proavos, quae fecimus ipsi ;Et, quae quisque emit, nunc sua jure vocat.

44쪽

MUSAE ET ONENSES. a I

Foliisue notas nomina mandat.

;IRANDAS Scripturae artes expressaque Vocis Humanae simulacra cano, calamique fidele ossicium, & magicae vix muta silentia chartae. Hanc Cadmus primum, famae si creditur, artem Extudit, & rudibus signis Elementa Loquelae Composuit: nondum tabulis inducere ceras In Promptu fuit ; aut inculto innotuit orbi Membrana Artalica, dc Nilo cognata Pamrus; Tantum inter densas errat miserabilis umbras Scriptorum Chome, ac numeros in conice signans,

Montibus & Sylvis studio disperdit inani, Musaeque Dryadesque simul per rura vagantur: Nusquam adeo sine vate suo Nemus; undiquo sese Induere in versus, & doctum attollere truncum C et Arbor

45쪽

eta MUSAE ET ONENSES.

Arbor amat; passimque inolescunt frondibus ipsis Carmina pallorum, soliisque sub omnibus haerent. Alox artes subiere novae, duramque reliquit Pallas Hamadryada, & fugit commercia Sylvaei Indignata: Meisne, inquit, Lignator agrestis V Vatibus illudet, dextramque in carmina saevam Intendet y Ncmorisne sacri vastabit honores,

Facundam violans umbram, viridesque Palaestoras, Nempe focum ut cumulet pretioso robore vilem λ Quin sedes quaerenda alio, melioribus opto Auspiciis, & quae fuerit minus obvia ferro.'Talia flammato secum Dea corde VolUtans, Protinus egregias e Coelo detulit Artes,

Dulce ministerium Calami, fidasque Tabellas,

Romananumque Sylum, Ceraeque interpretis usumi Quicquid habent Telorum Armamentaria Vatis. Praecipue acceptus Musis argenteus Anser, Portat opes tergo potiores vellere Phryxi. Hinc Pennam expromptam meditata in carmina scriptor

Artifici

46쪽

MUSAE ET O NENS ES. et a

Anifiei incidit ferro, fingitque terendo. Protinus in nigriam humorem demittit acumen, Chartaeque a laeva paene indelebile virus Illinit, & tenui discriminat omnia tractu. Apparent subjectae oculis super aequora Chartae Dispositi in numerum Versus, Phoebique Labores. Coelestes Anest Coelestia Munera i per vos Suaviter absenti conspirat Amicus Amico ;Trans mare Mercator secura Negotia mittit; Basaque a Thamesi extremos ponantur ad Indos, Signatis conclusa notis, rubraqUe Catena. Usque adeo unanimes Tabulas succosque loquaces, IKquora per scopulosque, δοῦ vasta cacumina Tauri,

Expedit alma Venus, Venerisque Puer Cythereae. Atque hic Palladii reseram miracula Proesi ;Ut nigro leviter succo tingantur Alaenae Litterulae, soliisque notas 5c nomina mandent. Tot mole ingenti Libros quis crederet unqUam )Tot Paracelsorum male Graeca, & barbara dicta,

47쪽

αι MUSA ET ONENSES.

t legum digesta, tot ambitione docendi

Philosophos, vera obscuris involvere suetos, Litterularum ordo, quas balutire laborant Infantes Pueri, comprendit, & exprimit apte. E proelis etiam manat, Rumore secundo, Τam ficti, pravique tenax, quam nuncia Veri,

Chartula, D'Anvertarique audax, Baviusque seeundus, Osbornusque sagax ; & quo te nomine dicam Infamis nebulo 'Turbaque Scriptorum minor, obscurique Libelli. Denique Lingua sonos liquidas quot fundit in auras, Plena representat Variatis, Pagina, signis, Et vocis depicta oculis occurrit ImaM. Gladiatorum

48쪽

Gladiatorum Paria. AUCIUS, ac spinae trajectus cuspide plantam,

Flebile Marmaricus personat antra Leo.

Imploranti adstat similis, questuquecru emus Androcli supplex exulis orat opem. Ille infixa manu trepidanti spicula prensans, Quod potuit, vulnus simplice fovit aqua. Captus uterque simul mox Romam advenit; utrumque Amphitheatralis cepit arena simul. At postquam aspexit trepidum Leo laetus amicum, Et Medici agnovit conscius ora sui, Leniter attrita cauda, positoque furore, Ilitui lambit colla manusque viri. Proh pudor i immanis novit non parcere Roma, Getulae parcit mitior ira ferae.

Exclamare licet, sera gens, gens barbarat vestram Crediderim

49쪽

Crediderim melius vos docuisse Lupam. Quid meruere oculi, spectent ut Vulnera i quidve, Vulnera ut accipiant, commeruere Viri tAut tantum Latio, Latia ut moriantur arena,

In Libycis Tigres quid meruere jugis yme etiam antiquae seritatis signa supersunt, Nec nos ingenium mitius intus agit. Quam juvat armatos in praelia mittere Gallosi Ut calce alternam dent subeantque necem. Quanta est insontes baculo stravisse voluptas, Morsibus aut Vrsos exagitasse canum tHorrida sylvestres apros Germania taedit: Taurorum durus sanguine gaudet Iber: Immanem reddit te immanis, Gallia, luxus; Asperat & mores ambitiosa fames: Tunsa per integram ut solvantur viscera pellena,

Insequitur teneram plurima plaga suem: Ne Gallina malum responset dura palato, mi satur largo flumine viva meri: Dulcius

50쪽

Dulcius ut sapiat, vivus torretur Echinus, Et patitur lentam versus in igne necem. O utinam hoc nostro Phalaris nascatur in aevo, Et tauro ut redeas, saeve Perille, tuo ;Mugiat ut similis tibi clauso Epicurus in aere, Quasque auctor poenas intulit, ipse serat. Σκηνη

SEARCH

MENU NAVIGATION