Musæ Etonenses sive Poematia in duos tomos distributa. Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Tom. 1 2

발행: 1755년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

Et mortem bibit immotus, vultuque sereno. Si fragili peritura simul cum corpore, dixit, Haec Anima est, totos quae nunc infusa per artus lem agitat, tantum & juris conceditur orco h

unde mihi RStatis spes haec melioris inhaeret Mentibus, & vitae sitis haud explenda recentis V Cur in se refugit, latebris cur pectoris imis

Sese anima abscondit, trepidans ne morte futura Funditus ipsa cadat ' Cur indignata catenas V Corporis, & metas spernens alte evolat arctas Nitens frangere claustra, viamque affectat ad astra

V Credo equidem, ac vere, quia sit divinitus illi Venturae speculum vitae, & presua boni mens. o quam te dicam, mrs t Spes formidine mistat V Multum aloes ac sellis habens, & dulce la amarum t Queis mox littoribus nostris sistere relictis, Carceribusque, Anima, e terrenis missa t Locorum V Quae, Genitor, nova mi facies inopinaque surget t

Area lata patet lustranti: ast humida circum Caligat

72쪽

MUSAE ET ONENSES. 49

Caligat nubes, hebetatque tuentis ocellos; Atque aciem nunc huc celerem, nunc dividit illue. Hoc certum est, haec vera fides, colet ipse colentem, Virtutique dabit Genitor sua praemia. Sed quo Tempore, quove loco p inlitus dominatur Athenis Atque Anytus. Dubiis Mens haeret & aegra fatiscit. Sed quid ego haec autem nequicquam ignota revolvo tW Virus inest venis, quod mox fatale medelam Afferat, atque aegro vitae succurret: at ipsa Accelerare viam iamdudiim, nescia leti, Mens agitat mihi, nec saeva tremefacta cicuta est. Nempe Haec, cum terras olim camposque liquentes, Lucentemque globum coeli, compage Bluta, Summa dies dabit exitio, secura timoris Ridebit, fato immunis, casuque fruetur.'ToM. I. E

73쪽

so MUSAE ET ONENS E s.

mihi: τα -- ονο do. F F E N S U S damnis Fundi mendacis Arator Multa querens facilem sternitur anteJovem, Si mereor Pietate, Parens, si si ius Agna Ante tuos cecidit Victima caesa focos ; Cur decussa jacet sub iniqua grandine Vitis λ Inque meas tristis militat AEther opes λ Cur rapidi torret sata laeta potentia solis t

Verberat aut madidam praegravis taber Humum. Semina nunc manda Sulcis, pone ordine Vites, Culta fatigatis Littora Bubus ara; Ut cum maturis Falces subduntur Aristis, insioremque vocat jam rubicunda Ceres, Diluat, immensumque ruat coelo Agmen Aquarum,

V Abreptamque ferat Spem, Segetemque simul. Nequicquam largo pubescit Vinea stetu, Seque

74쪽

MUSAE ET ONENSES. 51

Seque novo trudens Palmite Gemma tumet, Infelix Ventis praedam seri Uva racemos, Aut jacet hyberno Vitis adusta gelu. Quin age, siqua movet divini Gratia Ruris, Atque meas hauris Aure lubente preces, Nimborum facias, Tempestatumque potentem, Auspiciisque meis faustior annus eat.' Annuit, & Voti jussit succedere Partem Jupiter, in volucres Pars abit acta Notos. Assumit laetus nociturum Munus Arator, Hippotadesque novis Fascibus alter ovat. Jam vocat ex imbri Soles, & aperia serena, Jam riguam effuso flumine mersat humum. Rursus hiulca siti findit Canis aestifer Arva, Rursus & horrenti frigore claudit Hyems. Hinc magis atque magis retro Spes lapsa referri, Inque dies messem degenerare videt. Expectata seges vanis eludit aristis, Et sola sterilis Vinea Fronde viret.

E a Ille

75쪽

sa MUSAE ET ONENSES.

Ille iterum supplex, ignoscas Jupiter, inquit. Et mea redde mihi Jura, resume tua. Jam, jam nulla mora est, sequor, &qua dirigis adsum. Parere est Hominis, Sceptra tenere Dei. Invitatam

76쪽

MUSAE ET ONENSES.. 33

Invidiam placare paras, Virtute relictae P

Contemnere.

I G R A N TI ramos hedera qua vestiit Lex, Et tepidum exclusit densior umbra diem, Exosae lucis radios coiere Volucres, Quasque magis tenebrae noctis & umbra juvat. Adfuit obscura gaudens caligine Bubo, Quaeque habet a sero Vespere nomen, Avis. Vocibus incessunt querulis turba invida Solem, Et nimiae damnant praegrave lucis onus.

Sol sensit vigilem quis possit fallere Solem t)

Fraudes, dc coecos intumuisse dolos. . Invida, nequicquam fundis convicia, turba, Rettulit e medio lucidus orbe Deus; Est mihi vis vestros, libeat modo, adurere coetus,f Plurima cultores nec teget umbra suos.

77쪽

34 MUSAE ET ONENS ET

Vivite, sed longo miserae superate dolori, Inoidia &, leto saevior, intus agat: Quoque magis tristi rumpantur pectora morbo, Fulgebit radio splendidiore dies.' Scilicet dimidiae prostant altissima, summos la montes gravior fulminis ira furit. Quae comes assistit radios per Solis eunti, Cum latet hic pressus nubibus, umbra fugit. Haud aliter sequitur Fortunae lumina Livor, At, simul inducta nube teguntur, abit.

Sic Turba, aeternum peperit cui DUNCI A nomen, obtrectans damnat carmina, POP Ε, tua.

At furit incassum, vivet tua fama superstes, Dum Famae stabunt Templa verenda Deae. Eliciet lacrymas Eloiare lugubre Carmen, Dum sacer in juvenum pectore vivet Amor. Clim luna, cum sole tui, Belinia, capilli ornabunt radio non pereunte polum. Nec vero doleas, atro te dente lacessi ;Ingenio

78쪽

MUSAE ET ONENSES. 33

Ingenio tali livor obesse solet. Inmidiae pestem tuus olim sensit Homerus, Nec Bavis caruit grande Maronis opus. Exosus pariter fatuos, invisus & illis, Talia qui condat carmina, semper erit. At vos, o Musae, vestrum emmate Poetam, Et capiti accedat jam magis auctus honos; Inviso at vates tandem fulgore fatiscens, Rumpatur, quisquis rumpitur dimidia.

79쪽

36 MUSAE ET ONENSES.

a ua spe teris otia st

U M tavum incendit late Germania Bellum, AURI AC Us Laurum ignavae praeponit olivae, Martemque ingreditur, Sociorumque agmi-

na jungit.

Non illum dulcis requies, non dulcior Uxor Detinet amplexu. Quis enim non visere Campos Ardet i ubi totum roburque Decusque potentis Europae coit, & tantae est data Copia Laudis 'Sic olim AEacides, peperit quem candida Mater Peliacas inter sylvas, Scyroque latere Jussit, ubi armorum Lucem radiataque Flammis Spicula conspexit, subito contorsit Ocellos Horrendum, & timidae spernens mandata Parentis Fatalem optavit Martem, bellique tumultus. Nam neque Desidiae molles, nec marcida luxu Otia magnanimum mulcent; Petit ardua Foriis, Atque

80쪽

Atque animo digna affectat. Juvat ire per asp'ra. Ad decus, & factis memorandum condere Nomen

Aspice, apes qualis, Zephyri spirantibus auris, Exercet sub Sole Labor; non Tempora lusu Verna terunt, somnove vacant, placidaeve Quieti. Ipsa Vices natura subit , subit ipsa Labores Perpetuos, patiturque nihil torpere Veternor Quodcunque aspicimus, certo circum undique motu Volvitur, & nunquam sentit pars ulla Quietem. Cum cessit Chaos, & pulchrum se finxit in Orbem Inclyta Naturae facies, Deus ordine certo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Immune est requie Coelum, motuque perenni Vertitur, & mundi moles operosa laborat. Falluntur quotquot veteris de more magistrid terna Terrarum axes ferrugine credunt Haerere ; aut magna volvi vertigine Coelum Immota Tellure putant. Cum Turbine tellus

Perpetuo peragit sua per Vestigia gyrum.

Lampada

SEARCH

MENU NAVIGATION