Oculus Enoch et Eliae sive Radius sidereomysticus pars prima altera authore R. P. F. Antonio Maria Schyrleo de Rheita ... Opus philosophis, astronomis & rerum caelestium aequis aestimatoribus non tam vtile quàm iucundum. Quo omnium Planetarum veri mo

발행: 1645년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

361쪽

LIBER QUARTUS.

Latus suo impulsu quoque dicta

Luminaria , praesertim nullo sibi obstaculo obiecto, insequereturZCerte ope pretium foret tandesedula indagine attendere, num scilicet venti, in Noui & pleni-lu-nijs, caeteris non sorte paulo sint

fortiores, maiores,& commotiores et cum enim Lunae imperium tantopere etiam super aquas a se remotiores videamus extendi; videtur se omnino etiam maiori iure extendere super aerem valde homogeneiam , sibique vici

niorem.

sol marra Neque vero haec ita velim ac- i. o. ' ripias, quasi nos Solem non pri

mariam multorum Ventorum

causam suo calore in aerem , Vapores , & exhalationes influen tem agnoscamus. Enimuero Sole

aestuante necesse est tam sub eius vijs quam alibi etiam oriri auram aliquam, diumam quidem

ad eius praesentiam rarefactivam: nocturnam vero ad' eius absentiam condensati uam. nvoluta. O admirandum rerum optimum Maximumque Conditorem l qui inuisibilis , per inuisum

aerem & ventum nobis coecistam palpabilia continuo praestare non cessat beneficia, quem tamen econtra haud cessamus nos

lacessere nostris viiijs. In vastissimi huius & iucundissimi aerei Oceani fundo, terra inqua, haud aliter quam cancri semitas maris

ambulantes, oberramus, auram

dulciter quidem haurimus, aere avide impraegnamur , Vento iucundissime afflamur; Deo denique ipso per haec visibilia , seu potius inuita sed sensibilia implemur: dc tamen cuius aere pasca-

mur, cuius cura & prouidentia gubernemur sustentemurque, vix ac ne vix quidem perpendimus recordamurue. Catelli quidem pauxillo pane resecti, frequenter verberati, fidelissime tamen &blandientes dominorum nutibus attendunt. Nos qui in Deo infinito nostro benefactore, imo

Patre &. Patratore, continuo diuimus, mouemar, . sumus: ita tamen vivimus, ita movemur , ita sumus, ac si aut Deus non e liet, aut

ac si neque ipse in nobis, neque

nos in ipso estemus. Erit olim certe cum multi&eum esse, &serio quidem esse neque unquam eis defuisse& abfuisse, at utinam non serius , adeo agnituri sunt, ut potius etiam se non esse, neque unquam fuisse quam esse optaturi sint. Eo scilicet tempore, quan do spiritu, ventoque valido DO-mini ossa illa arida denuo collugenda & ressistitanda sunt. Itaque aura, aer & venti, quos etsi inuisos, adeo tamen necessarios hauris, ientis ac percipis . conti- nub tibi monitoru instar sint im

uisi quidem sed praesentis Dei &

Conditoris tui trini & uni: quod si egeris, dum a quatuor ventis congregandae sunt omnes gente' spiritu Dei repletus etiam a tur. bine

362쪽

bine illa aeternae confusisionis tutus & securus eris. Quibus de ventorum causia & origine genuina

dictis, iam ad eorum diuisiones&enumerationem descendamus.

MEMBRUM Q

De natura oe effectibus ven

torum.

Distinguuntur itaque Venti

ab Hydrographis in tres classes, videlicet in cardinales, seu Principalestin intermedios,& minus principales, qui & cardinalibus utrinque laterales fiunt. Vinii ιο- Cardinales seu Principales ven- inriσι sunt . Subsolanus, Fauonius. Auster, Boreas. dicti cardinales. vel ideo, quia a g. mundi cardinibus&angulis spirant, idest ab ortu , Occa sis, meridie , & sep

tentrione.

Σμ μ . . Subsolanus a nascente Sole, & 'i ab oriente ἔ equinoctiali perflat: qui & alio nomine vocatur Eurus quasi ab ortu flans. Est autem hic ventus calidus S siccus, sed tamen cum insigni temperie: & ideo a Ptolemaeo dicitur sanguineus. Alf eum esse

aiunt igneum dc cholericum; estque suauissimus , purus, tenui S, saluberrimus, & potissimum mane spirans contagionibus inimicus' aerem impurum purificans; corporibus sanitatem, & hilaritatem affert. Hyeme frigidus est, de gelu auget. Acquirit autem vires Pars Lexoriente Sole : noctu plerumque silet. Quando vero cum sereno

caelo flare incipit, de die usque in noctem perseuerat. Si eo flante pluat, prius non cessabit quod quidem rarius contingit donec Sol occidat. Fauonius autem ab occasu Solis is aequinoctialis spirans, sic dicitur, a fauendo , quod cunctis faueat, vela fouendo , quod cuncta so-ueat.Quem & alth Zephyrum appellant. Est autem hic Ventus tepidus &humidus , aqueus, phlegmaticus,& Vernus; mensique Aprili sim-mopere familiaris, quadam tem perie caloris & humidi niues &glaciem resoluit. Est in luper pluuiosius tonitrua excitans, & saepius rapidus, vasta

agitat aequora. Parit varias corporum mutationes, & humoru perturbationes : soletque alias tenui- frigore saluber,& ambiguus esse. spirat autem potissimum,cum in Vere aues denuo ad nos remeant, quς hyeme latitabant: tum iterum cum recedunt a nobis in Autumno &ipse redit. Auster Ventus sic vocatus

quod a cardine Australis plagae 'proueniat et vel forsim etiam ab aquarum haustu,& humore:Gra in eis etiam dicitur Notus, a nocendo,eo quod humiditate sua fructibus,teminibus, dc animalibus no

ceat.

Estque calidus 6c humidus, morbidus, aestuosus, fulmineus,

363쪽

LIBER QUARTVS.

xius, & pestilens: generat nubes, pluuias, dc tonitrua , nisi diutius spiret , tunc enim parit serenitatem, de suffocantem calore procreat. Solet dc plurimas sebres putridas , pestilentes, dc morbos eX- citare, pleuritides Sc alios contagiosos defectus ; mortalitates dc angustias ; hinc merito quantum fieri potest deuitandus est. BGralis Septentrionalis Ventus, a sep- ...h' tentrionis spirans Cardine , si eventus. sorte a leptem minoris Vrlae stet

lis dictus. Estque frigidus do siccus:

serenitates affert sine pluuia, nivosus, omnis corruptionis vindex

omniumque saluserrimus licet vitibus germinantibus,& alios storibus ac plantis perispe pernitiosus existat,mortalibus tamen maxime fauet. Adferuntur autem ad unam in

quamque plagam duo laterales

venti, dc 4. collaterales, adeo ut connumerato etiam cardinali vento ad unamquamque plagam mundi sint . adeoque in uniuersum 32. qui varie a vari)s nationibus nominantur. De quorum nomine non est cur simus hic solicitati, cum plerique ad naturam sui principalis , dc cardinalis venti, accedant; medij vero quasi mixto se habeant modor iniL Omnes autem orientales ven-

ti in aestate sunt calidi, hyeme frigidi; oriuntur orieme Sole ut plurimum , desinunt occidente dc

noctu. Quod si illis exorientibus pluuia orta fuerit c quod tamen

raro contingit diirabit tota die.

Venti occidentales omnes ab Otiitini.

Aristotele frigidi dicuntur, quos

tamen experientia, praesertim aestate,tepidos dc humidos testatur, cum tepidis pluuijs &c.

Solent autem circa vespertinum tempus esse salubriores, eo quod a Sole perpurgentur et faepius etiam sereni sunt; hycmemque pellunt. Venti omnes meridionaleS calidi humidissimi,tenebrosi, pluuiosi, graues, & minus salubres: ν umorbosi, dc pestilentes, putredi-ἰ μὴ ' nis omnis fautores, si non omnino authores: quib us etiam flantibus, aer calido&humido temperamento , sed pessimo afficitur. Vnde tunc nec cellaria , neque aedes, neque granaria aperienda sunt, praecipue chm illis fenestrae oppositae sunt. Cum sunt validio

res caelum turbant, paucis autem diebus perflantes serenant: in mari excitant saeuiores tempestates.

Venti omnes septentrionales, μ' sunt sicci de frigidi; serenitatis au --i. thores, nisi sint intense frigidi.Exsiccant δc corpora constringunt; porosque cutis claudunt : nubes diuidunt, aerem pestiferum purgant, salubritatem, dc sanitatem afferunt; generi humano, & animalibus optimi existunt & maxime fauorabiles. Ath sut dc quidaVenti anniuersia z in ris mirabiles,qui certis tantum Oanni temporibus suboriuntur &comuniter diculur Etesi ,seu prodromi:

364쪽

rius.

dromi : qui quidem non ab una caeli plaga, sed a diuersis partibus

prodire solent.

In Italia quidem a Borea spirant, in Hispania,& Asia ob Or- tu, in reliquis mundi partibus a Meridie. Etesiae sunt in dupla differentia ; aestiui & hyberni. Aestiui,

octo circiter diebus ante caniculae exortum solent spirare , hoc est post solstitium aestiuum: perflantque quasi . diebus: ita tamen, ut quotidie a diei tertia hora exurgant,& noctu conquiescant, Etesiae autem hyberni sunt aestiuis contrarij et contrarioque eXOriuntur tempore,hoc est post brumam circiter o. diebus perflantes,sed exiliores.

Suntque alij adhuc venti: Ornithias, & Chelidonius, qui ab

hirundinu aduentu denominantur. Oriuntur aute a diuersis locis, sub diuersis terrae tractibus; Uerno quidem tempore circa vespertinum Arcturi exortu, chelidonius sertur circa terrae latera humilis, omniumq; commodissimus est: ut plurimu Vero in fauoniu abit.

Alij quoque perpetui venti sub

aequinoctiali via bolis & Lunae felicissime perflant,quibus classes

celeriter ab ortu in occasium promouentur:de quibus supra Ad que certe in tanta ventorum variatione , natura , ordine & dispositione singulariter admiranda, laudandaque est Bonitas Diuina

haud minus quam in aliis. Quid

enim iucundius calente Sole, quam suauis aura te perflans Z &quid magis molestum, & taediosum, quam sine vento itinerare, nauigare, & laborare

M E MERUM VL

De Terraemotibus eorumque A Liud non est terraemotus

quam affectio seu passior qua terra cocutitur facta a ventis aere seu siccis in terra vaporibus inclusis , & a calore Solis, aliorumque Planetarum congressu nimium calefactis, ac impulsis. Contingunt autem magis, & frequentius In vere & autumno, quam aestate, aut hyeme: requi ritur Vero magna Vis Ut aer seu

spiritus subterranei calore Solis &astrorum nimium intumefacti,&rarefacti , tellurem concutiant perfringantue : & ideo rariores

sunt termmotus quam tumores de inundationes aquarum. Dira autem plerumque terraemotus portendere solent: ma

xime autem aeris corruptionem

praesagiunt , cum ob putridam aeris exlpirationem , &Venenosos exhalatos vapores ipsum aerem inficiant, herbasque& fructus coriumpant,sicque homini vitae periculum afferant. Inter signa autem futuri terrae motus, est caesum silens; tempe R r et states Disiligoo by Cooste

365쪽

R media

motas.

LIBER QUARTUS.

states sopitae, & in puteis aquae turbidiores foediorisque odoris. Estque in caelo signum praecedens terraemotum, tenuis scilicet

linea nubis inlongum spatium porrecti. Solent & eclipses Solis maxime, & Lunae terraemotus efficere. Potentissimum vero contra hanc luem remedium est, degere in regionibus veri us septentrionem vergentibus Climati δε subiectis ubi vel nulli, vel admodum exigui terraemotus contingUnt. Solent quidam contra terrae motus, sub terris cloacas, cuniculos , & crebras specus fodere, per

quaS terrae praeconceptos humores & aerem in carceratum exhalare possit. Tutissimi sunt aedificiorum fornices siue testudines , 5c anguli parietum dolent autem parietes ex latericio lapide constructi, minori noxa concuti. Salubrius quoque fuerit , contra terraemotus pestem, eo tempore durante habitare in altioribus cubiculis , & aedifici js, non in terrae Vicinioribus , e quibus pestilens exhalatio manat. Multa autem &varia futuri terraemotus signa a

Philosophis, & naturae solertibus disquilitoribus describi tradique

solent.

Regionem namque ad quam

umbra eclipsis luminarium conuertitur, plerumque terraemotibus obnoxiam esse testantur crebrae experientiae: idque eo magis sit eclipsis in cauda Draconis conistingat et adeoque quanto maior,&uniuersalior fuerit eclipsis , tanto etiam suturus terraemotus erit validior: dc econtra tanto minor, quanto minor desectus lumina rium fueritas 2. a Sole Sol namque aliquot ante terra

motum diebus, sine nube obscurior: & sub auroram summa cum frigore tranquillitas, nec non post occasum durante serenitateὶ nubecula per aerem strictim, ac longiuscule exporrecta, saepenumero apparet.. 3. A nubibus.

Ignita enim nubes columnae speciem exhibens in aere, certissimum suturi terraemotus signum

pluribus Philosophis plerumque esse solebat. q. Ab aqua.

Ante futuram terrae concussionem,aquas fontium, & puteorum , absque manifesta causia turbidas conspici, salsugineque, se tore, aut alio ingrato dc minime naturali sapore infici ; non tam Pherendes quam Pythagoras ocexperientia testantur. F. Ab

366쪽

s. Ab aeris tranquillitate.

Aliquot mensibus ante suturam terrς concussionem in regionibus terraemotui subiectis, summam aeris tranquillitatem praecessisse pius animaduersum est. S. A mari. Maria sine flatibus intumescentia subito aut fluctus quatientia, nauigantibus certissimum futuri terraemotus praenuntia sunt.

. A nubecula. . Nubecula in modum lineae versius occasium gracilis, oblonga& alba terrς agitationem plerumque praecedere est visa.

s. Ab auibus oe quadrupedibus

met Linch in Austria expertus sum: dum enim cum alijs nostri pomarij collem obambulo, auiculam in dumis nobis vicinissimam, nolque continue humilliam o circa terrae superficiem volatu insequentem, & adeo appropinquantem conspicio & admiroque manibus facillime eam prendere S attingere licuisset. Hinc socijs

mox terribilem suturam tempestatem & terraemotum praesagio. Et ecce rem exitus comprobauit, dictumque confrmauit mox tantus in aere exortus fragor, tantusque cum terrae concussione ventus, Ut ecclesia nostra titubans tantam ruinam minaretur, Vt totius Conuentus subuersionem &casum pertimesceremus: prout &per plurimas leucas, & quasi Pra gam vique, quin & Vltra, certum

per trauum arbores etiam maximae , ita media ex parte confractae, dc radicitus adeo deiectie videbantur, ut eas falce quasi praecisas, & demessas iurasses. Aues, cum quadrupedibus loca solita sua derelinquentes, &aliunde commigrantes,nouasquesbi sedes, quo ab ingruente terraemotus iniuria sele tueantur, quaerentes; aut hominibus terraeque superficiei nimium appropinquantes & insidentes, certissimi terraemotus futuri nuntiatrices esse non tam priscorum libris testatum, quam experientia comprobatum habetur:quodque ipse-9. a Sole oe Luna.

Sol & Luna aduentante terrae

motu, ac si delinquerent caliginosi, & sanguinei coloris,a quani plurimis fiunt conspecti.

Io. A mari s calo ipse.

Raro contremiscit terra, nisi sopito mari, caeloque adeo tranquillo, ut vix volatus auium pen-

367쪽

3ig LIBER QUARTUS.

deant, omni quasi, qui eas vehit,

spiritu subtracto. M E MA RV M VIL

Plerumque etiam motum ter rae praecedit sonus terribilis: eum- que comitatur , ingenti mugitu& murmure fragor clamori humano siue armatoru concutientium se inuicem persimilis. 12 . a Cometa. Cometa etiam apparens terraemotum futuru praenuntiare plerumq; solet. Horum aute dictorusignorum nultu solum ad terra

motum praesignificandum sunficiens videtur, nisi duo vel plura

concurrant.

Desinunt autem tremores terrae cum Venti, aer seu putridae in visceribus terrae reconditae exhalationes & vapores emergunt, &summo impetu erumpunt: si vero durarint inque terrae reconditis maneant, vix ante Ao. dies terra in motus sistuntur, plerumque etiatardius, annuo,seu biennio spatio durantes. Solent & terraemotus

post ventos Australes es e magis periculos.

marum N aliarum mutatio

num.

Myrum sane natura instin

elum quibus dam animalibus circa praesentionem aeris mutationis concessit Solent enim plerumque animantia temporis mutationes , nescio an sors an naturat instifietu,an sorte quada impressione a caelestibus corporibus

in eis producta , pro ratione dispositionis aeris pr sentire id quod& sacratLiterat nobis haud QSobscure innuunt. Ieremiae cap. 8.Miluus in caeso cognovit tempus fluum,turtur e rhirundo, . ciconia custodierunt tempus aduentussui .populus autem Domini non cognouit iudicium Domini oec.

Aura pluuiam pranunciant.

Quando aviculae paruae hyemis initio magna multitudine congregatς in campis cibum quaerunt , lignum esse aiunt magni frigoris, gelu,& tempestatum validarum hyemalium. Aues pennas suas rostris munis dantes pluviam signant. Aues arbores colentes , si ad . nidos fugiant pluviam indicant. Aues aquas dulees colentes, si in eis ludentes se lavent pluuiam signant.

368쪽

Aues alis strepitum solito maiorem facientes pluviam deno

tant.

Aues fluuiales fluuijs relictis,& prata quaerentes pluviam no

tant.

Aues terrestres,circa aquas clamantes ultra solitiam, & sese balneantes pluuias denotant: cuius ratio est, quia earum complexio aqua delectatur, gaudentque praecognitione mutati elementi ad

pluviam disponendi. Ardea in medijs aruis tristis manens pluuiam ; sed altius volans serneitatem indicat. Anseres continuo clangore Vociferantes ,& volantes tempestatem praenuntiant.

Apes quando non longe ab alvearijs volitant, tempestatem su

turam notant.

Alia plumarum signa tum ab

animantibus,cum alijs rebus.

Arietes ultra solitum salienates, & sese capitibus petentes tempestatem notant. Asini fricando ad terram, dorsa siua vertentes, magnas pluuiae guttas indicant.

Asinus quatiens aures tempestatem notat.

Aqua pluuialis ultra solitum cito exsiccata, magnam pluviam

indicat.

Aqua stagnans ultra solitum calidior , absente Sole magnam pluviam notat. Aqua solito uberius scaturiens, mag. pluviam indicat. Si aquae hyemales frequenter contingant, ut plurimnm Vet fit

siccum.

Si autem sicca fuerit hyems, aquosum Ver significat.

Arcus iridis apparens aere sereno pluuias portendit cum vero se arcus extulerit tempore pluuiarum, serenitatem denotat, fitentum a nube rorida & sparsa.

Itidis t

Arcus a Meridie ortus,magnam aquarum vim denotat. Arcus circa occasum apparens leuem pluviam dc tonitrua

Arcus circa vesperum abortu conspectus serenitate nuntiat. Arcus quo magis viridis suerit, eo magis pluuias denotat. Arcus rubeus valde,Ventorum status indicat. Arcus tempore hyemali apparens, per ventos & pluuias breues aereis serenitates designat. Iris circa Lunam apparens au- miserentis nobiscum pacti serua-strales indicat aquas: idem & ha- ti faederis nos memores reddit,m denotat. - - de non amplius delendo mundo Iris toties quoties apparet,Des per diluuium. Gen. y. i i Duo

369쪽

COlον νu- Duo autem sunt in iride colo- tis praenuntiat. Si verbmanὸ ean-

res, rubeus & viridis.R iibeus fit ex dem diem , si vesperi crastinam d. .,ὰ..o humido inflammato, significatq; calidam denotat.

qm rim' aqueiura elementum non omni

no praeualere igneo. Viridis au- MEMBRUM VIII.

tem causatur ex aqueo incocto, signatque naturam igneam non omnino aquae praeualere. Videnturque haec duo signa speciali beneficio, ater Opt- Maximo Conditore iridi inditat ut inde natu bus obseruationibus collecta. tali inspectione concludere possimus, elementum aquae scilicet Prognostica pluuiarum re de non posse praedominari omnino miris quibusdam a mentis igni, & econtrat quo modo nOS causatis accidentibus. securos sui pacti & deris seruandi reddit Deus. Vnde quidam pu- Er cum aut subito tepitantqo.circiter annis ante uniuem I x dior, aut aura redditur ex salem mundi conflagrationem inopinato gelidior, pluuias ple- non visum amplius iri arcum iri- rumque praemonstrat. Sed haec dis. Sed haec apocrypha &e. ventorum dispositionem & natu- Caelum sero rubrum alterius ram sequi scias. Flante enim Audies serenitatem ; econtra mane stro, aut Euro vento, aer intepes- rubens pluuias portendie id quod cere plerumque consueuit, quo etiam S. Scriptura indicat. facto pluviam in propinquo ei se Formicae concursantes,& ante dubium non est. oua gradientes pluviam signant. Item auram, spirante Zephy-Mirum etiam est erinacium ro aut Borea, refrigescentem fere ubi habitat , duo sibi foramina semper pluuia sequitur. construere, unum versus Boream, Aufo aut exurgente, aut de- aliudversus Austrum: quodcum- sistente plerumque temporumque horum obstruxermea ex par- contingunt mutatiooes : scilicet te ventum futurum significat, si vela sereno ad nubilum, aut a ca- autem utrumque claustetit vento- lido ad frigidum,& econtra. rum magnitudinem & impetum Notatu etiam dignum est.

impestδυν pr/ssignificat, i Nempe post niues paulo diutur-Furnus lbus si seri Hu pa- olores,& pruinas,sere haud alium Iuvi , Mi p ta adta Soli. orium, Ventum exurgere & . spirar & post eius tasum et Gur ,-- iquam Austrum , fina scilicet lacem dc serenitatem diei sequen- tum seigorum concoctione & Ω-lutione. Flantelia prognostica pluuiarum, mentorum oe tempestatum, ex recentioribus re certiori-

370쪽

CAPUT NONUM.

Flante etiam Austro , animalium appetitus minuitur, grauedines vero, tepores & pigritia in hominibus cum morbis pestiferis augentur: halitusque humanus istidior redditur. Corpus denique magis calore & sudore le-

statur.

At spirante Borea appetitus animalium contra augetur, corpus humanum magis fanum, agile dc alacre redditur, constringiturque magis clausis poris. NOciuus tamen omnino censetur Boreas podagricis,tulficu losis , phthisicis &fluxu acuto laborantibus. N.tistu dis Admirandum quoque est,flanna de Eu te Euro vento, cuncta obiecta vi-

2 h qm augeri quasi, & maiora apparere : quod fit forte ob eius subtilem humiditatem. Nam obiecta per canalem aqua pura impletum sconcavo &conuexo Vtrinque rite conclusa ) solito etiam multo maiora apparere solent,

maiorque tubi requiritur in tali casu diductio&c. Ecotra Zephyro spirante soni,&audibilia obiecta multo longius

deseruntur per aerem quam alijs ventis flantibus: quod reuera admiratione dignum est. Neque etiafacile huius accidentis causa reddi potest. Nili forte huic vento recpectu organorum auditus nostri vim quandam purgatiuam tribuamus , prout & Euro si pradicto virtute serenandi oculos. Cum enim oculum mundi serenet, quidni etiam oculum hu- , pars I. manum illustraturus esset8

SUB MEMBRUM L

Praesagia uulatum oe tem flatum ex inspectione oe dispositione Solis,oe Luna. Sol pallidus & quasi aqueus solii a

Oriens, pluuias: talis vero octas ctra νε cidens ventos praesignat. bolis radij in ortu aut occasus ranun-

quasi contracti , minus illustres, & decurtati apparentes , imbres

denotant.

Rad j solis ortum praecumrentes & ventos & imbres por

tendunt.

Si Sol oriens e nubibus radios porrigat, eius disci medio nubibus

cooperto remanente,pluuias p nuntiat, maxime radijs deorsum erumpentibus, ut Sol tanquam barbatus conspiciatur. E contra vero radijs e medio Solis sparsim prodeuntibus exteriore eius discilimbo nubibus tecto manente, ventorum imbriumque magnam

tempestatem prognosticat. Sol occidens sub nube conditiis denotat pluuias in posterum diem: si vero tunc statim Sole occidente pluat,ventum praesegit. Sole exoriente si nubes sese prope eum conglobent, asperam tempestatem eadem die suturam denuntiat: si vero ab ortu versus occasum nubes illae dispellantur serenitatem indicat. 3

SEARCH

MENU NAVIGATION