장음표시 사용
271쪽
- 250 que prohiberis. Neque Vero antiquam esse Romanae Ecclesiae excellentiam. putat Petraeus, sed comminiscitur ante Concilium Nicaenum unum quem que sibi vixisse , et parum respectum ad eam habitum esse. Praeterea quaerit, cur illa excellentia a Petro tantum, non autem a Paulo Originem ducat, cum Bellarminus ipse fateatur, Romanos Pontifices tam Petrum, quam Paulum Ecclesiae suae auctores agnoscere; et cum reticere se velle dixerit, Irenaeum, Dionysium, et Lucium Ρapam, Romanoru i salutem Paulo aeque ac Petro adiudicare, et ipsos Romanos Pontifices non abhorruisse Pauli successores appellari, denique nos ipsos Paulum Petro inferiorem non fuisse fateri: quod Paulo potius , quam Petro Ecclesiae Romanae origo tribuenda sit, illud ostendere , adfirmat, quod eam post Apostolos Linus, et Clemens administraverint, quorum uterque Pauli discipulus fuit 2. Tim. 4. 21. Phil. 4. 33. Itaque si Petrus, ait Haereticus, melius fuisset meritus, sicque eam fundasset, procul dubio Ecclesiam a se fundatam vel Marco, vel alii discipulo curandam reliquisset. Coniecturam confirmat animadvertendo Romae in altari, et plumbeo quodam sigillo D. Paulum D. Petro a dextra parte collocatum videri, et tandem ne quid praetermittat, unde suam ostentet eruditionem, et eximiam humanitatem, subdit: Sed grati candum est Bel
tarmino: dabo aliam rationem: propter eaecellentiam urbis 'et splendorem, imperiique summitatem
272쪽
- 25l - αἰ iqua prioritas ipsi Ecclesiae Romanae concessa
Ut eo, quo par est, ordine toti tanaque varia commenta breviter confutem , notandum primo est, nequaquam Bellarminum vitioso circulo uti, cum diversis in locis Petrum Romye sedisse ex
Romanae Ecclesiae dignitate, alibi autem dignitatem hanc ab ipsa Petri sessione probet; viti0sus
enim cIrculus est, incertum ex incerto invicem probare, non autem ostendere certa duo se invi
At vero, unde novit Petraeus, vi et fraude Ecclesiam Romanam sibi primatum rapuisse 3 Quis Romanorum Pontificum edidit primus tantum fa cinus 3 Cum strenui semper vigilaverint viri, qui bellum audacter moverunt in quemcumque hominum, dogmata Seu ritus novos in Ecclesiam immittere contenderit: quomodo siluerunt', dum Aristocraticum Ecclesiae regimen in Monarchicum immutare tentatum est 3 Scio, qu0d, argumenti vim cum bene senserint Heter odoxi , alii
Victori istud facinus astinxerunt, alii vero Zosimo, alii Bonifacio I, Caelestino alii, et alii denique Bonifacio III. Sed unde nam ista hauserunt, nisi ex ea ipsa , qua debacchuntur in SS. Viros insolentia γ Mirum i Constantinopolitani Patriarchae Ρrimatum Ορcumenicum sibi vindicare moliuntur, neque ulla historia est, quae rem sileat: nulla Ecclesia, quae motus non excitet:
nemo, quem lateat, et qui primus, et qui alter,
273쪽
- 252 et qui denique tertius inolitus hoo sit: cur nihil 'horum de Romani Pontificis usurpatione3 Paulus Sarpius, homo sub Petri Suavis nomine celebrior, concordiae caussa Sponte Episcopus, quam parem habρbant auctoritatem uni Episcopo Romano contulisse asserit. Dicat: et hoc unde novit γ Quid tantam rem tota silet antiquitas3 Numquid leve miraculum, tot Episcopos, quot sunt in universo Orbe terrarum , non Obstante humanact naturae genio ad imperium proclivi , adeo fucile se uni Episcopo subiecisse'Quod vero addit Ρetraeus ante Concilium Nicaenum primum parvum respectum habitum esse ad Romanae Sed is excellentiam, et principatum, haud minus falsum est. Primo Ecclesiae seculo ad Clementem Romanum Ρontificem appellaverunt Corinthii, et ipse ad eorum schisma componengum responsum dedit luculentissimum, quod adhuc extat. Placet Epistolae verba describere unde constat Corinthios vere ad Clementem pro-
μενὶ ἐπιστρ Unu TZποιηκhναι περὶ τυι επιζττουμένων παρ ύμιν Πραγματων, αγαπητοι κτλ. Propter calamitates, et casus adversos, qui nobis acciderunt, fratres dilecti , tardius nos animum adiecisse videmur ad ea, quae a vobis quaesitta sunt.
In quantum autem ad alterum Ecclesiae seculam: quem fugiunt Asiaticae Ecclesiae per Ρο- lycarpum sanctissimum Virum, et ipsorum Apo-
274쪽
stolorum discipulum, ad Anicetum Romanorum Pontificem provocationes: Victoris de Asianis Episcopis , nullo eorum reclamante, iudicium: praeterea Sanctissimi Viri Irenaei legatio, martyrum Lugdunensium nomine, ad Eleutherium Papam habita 8 Altero Ecclesiae seculo, Irenaeus Romanam Ecclesiam Ecclesiarum maximam dixit, et antiquissimam, omnibusque cognitam: altero Ecclesiae seculo de ea praedicavit Irenaeus: Ad hanc Ecclesiam propter potentiorem principatitα-tem necesse est Omnem conve nire Ecclesiam , hoc
est, eos, qui sunt undique fdeles; in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est eG, quae est ab Apostolis traditio. Ad tertium seculum
Africanae Synodus, et Cypriani literae ad Cornelium Ρapam : Occidentalium Episcoporum legationes ad Stephanum Papam , et eius , in caussa rebaptigationis adhibita, auctoritas: Ρentapolitanorum et Dionysii Alexandrini ad Dionysium Papam provocationes: historiae adeo notae Sunt, ut hic eas recensere me pigeat. Temporibus autem Nicaeno Concilio propioribus, Deus bonet quem latet Donatistarum caussam ad Melchiadem,ot inde ad Sylvestrum delatam esse : et ipsum Nicaenum Concilium eiuAdem Sylvestri auctoritate convocatum fuisse, et eodem Sylvestro per legatos suos praeside, celebratum )3 Turpiter
M) conellii Nieaeni Praesides, Sylvestri Rom. Pontifi-eia Viees gerentes, fuerunt osius Episcopus Cordubensis, et
275쪽
ergo labitur Petraeus, cum ante Nicaenum Concilium, parvum ad Romanam Ecclesiam respectum habitum esse iactat. Nulla exorta est haeresis, de qua non iudicaverit: nullum schisma, quod ipsis non composuerit: nullum, quod ipsa aut non conVocaVerit, aut non probaverit, Concilium, utpote heres a Petro facta illius auctoritatiE, quam ipse a Domino super omnes Apostolos acceperat, et qua fultus Hierosolymitana in Synodo primus controversiam de veteris legis caeremoniis cum nova coniungendis definivit, et primum Gentium Apostolatum indixit: et principem haereticorum Simonem Magum prostravit.
At quid de obiectis S. Bornardi verbis3 quidy
Mirum plane esse , Bernardum nobis a Ρetraeo obiectum esse. Quoties enim Romani Pontificis primatum S. Doctor luculentissime non adstruityNonne illi controversiarum iudicium, et haereses
extinguere tribuit in Epistola ad nnocentium* 50 Nonne alia in Epistola Romanis scripta, illum
laedere, omnes Catholicos laedere esse assirmat, non secus, ac laeso capite, cetera quoque membra dolent 7 51 Bernardus, non posse in fide errare, praerogativam esse Romani Pontificis doest
Vitus, et Vineantius Romae Presbyteri, ut Inculenter ostendam in Exoreitationibus Historieo-Gritieis Da Coneilii Ni-eaeni Praeside, quas etiam, Deo volente, cum aliquid oeli mihi erit, in lucem adam.
276쪽
in praefatione ad tractatum de erroribus Abai- lardi; 523 Bernardus, Romano Pontifici non obedire, ordinationi divinae resistere esse, in concione ad Patres Concilii fatetur; 53) Bernardus, Romanae Ecclesiae plenitudinem potestatis per
universas orbis Ecclesias donatam esse adfirmat in Epistola quam Mediolanensibus dedit. Porro plurima etiam alia facile possem ex S. Ber- nardi operibus innuere loca, ubi summam Apostolicae Sedis dignitatem praedicat, praecipue vero ex ipsis libris de Consideratione ad Eugenium afferre, ut magis, magisque pateat, quam inepte pro iudicio erroris sui Bernardum stare dixerit Petraeus. Nempe eorum lib. 2. cap. 9.inquit: Age indagemus adhuc diligentius qui sis,
quam ger*s, videlicet pro tempore, personam in Eeelesia Dei. Quis es' Sacerdos magnus, summus Ponti ae. Tu Princeps Episcoporum, tu heres Apostolorum, tu Primatu Abel, tu gubernatu Noe, Patriarchaeu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii caeli ianitores, et gregum Pastores, sed tu tanto gloriosius , quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen hereditasti. Habent
illi sibi assignatos greges, singuli singulos, tibi
277쪽
- 256 universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et Pastorum , tu unus omnium Pastor. Unde id probem quaeris ' Eae verbo Domini. Cui enim, non dico Episcoporum , sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete, totae commissae sunt oves 'Itaque non D. Bernardus Verbis illis , quae obiecit Ρetraeus, de Ecclesiastico Ρontificis imperio loquitur, sed de terrenis eius divitiis, quas neque damnat, sed tantummodo illis bene uti hortatur; nam et alibi 54ὶ eum monet, quod in
externo splendore non Ρetro successerit, sed Constantino; et lib. 3. c. 1. diserte profitetur, quod praeesSe non negat, sed dominari; idest ut ipse ex
plicat praeesse in solicitudine, ) dominandi libidinem affectare. Quid plura 3 Describamus ipsum S. Abbatis locum 55) unde obiecta verba accepit
Petraeus: Quando libet gloriari, ubi otiari non licet' Neo locus est otio, ubi sedula urget solicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus Apostolus ' Quod habω , inquit,
54) De confiid. lib. 4. cap. a. Rei magis explicandae, praestat ipsa S. Bernardi
verba referre: u Quid inquis Τ Non negas praeesse , et don minari vetas Plane sie. Quasi non bene praesit, quis praeest in sollicitudine. . . . Praesis ut pr'sis: praesis ut η fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus supers samiliam suam. Ad quid Τ Ut des illis escam in tempore; η hoe est, ut dispenses non imperes. Hoc fac, et dominari n no arietes hominum homo, ni non dominetur tui omnis, iniustitia. n 55) De consid. lib. 2. estp. 3. . Diqilir Corale
278쪽
- 257 hoe tibi do. Quid illud' Unum scio, non est aurum, neque argentum: cum ipse dicat: Argentum, et aurum non est mihi. Si habere contingat, utere non pro libitu , sed pro tempore. Sic eris utens
illis, quasi non utens. Ipsa quidem , quod ad
animi bonum spectat , nec bona sunt nec mala: usus tamen horum bonus, abusio mala, solicitudo peior, quaestus turpior. Esto, ut alia quacumque
ratione , haec tibi vindices ; sed non Apostolico iure. Neo enim tibi ille dare, quod non habuit, potuit. Quod habuit, hoc dedit, solicitudinem, ut disi, super EccIesias. Numquid dominationem 'Audistin3 Relege Bernardi verba: imprudens haereticus, dum nobis hostem reputat obiicere, fautorem praestitit, si non habet super Ecclesias omnes primatum Romana Ecclesia, quid ait Ber- nardus, Petrum Romano Ρontifici solicitudinem
non unam super Ecclesiam, sed super Omnes dedisse γ Quod habuit, hoc dedit, solicitudinem super
Ad ea autem, quae consulto reticere se Velle Petraeus dicit, et ipse prudens et sciens respondere praetereo: a Paulo et Petro Romanam Ecclesiam constitutam esse dici, quia uterque Romanum populum Christi legem edocuit, quamquam solus Ρetrus id primus egerit, et illius Episcopus fuerit. Praetereo Romanos Pontifices succeSSOreo Pauli non minus ac Petri se profiteri, non qui utrumque Romanum Episcopum fui5se credant, sed quia Petro et Paulo successerunt in guber-
279쪽
- 258 nanda Ecclesia, quam uterque Apostolus sudoribus. , et Sanguine suo consecravit: praetereo
insigne mendacium esse, ab aliquo Catholicorum Ρetro Paulum aequalem fieri, si de primatu agamus, cum, qui aequalem dicunt, de Apostolatu loquantur: Paulum nempe, ceterosque Apostolos, aequales fuisse Petro docentes, quod ad munus
Apostolatus, et quod ad doctrinae decus , non autem quod ad regimen Ecclesiae, et principatum ; quibus insignibus unum Petrum Christus decoravit, docentibus Cypriano, Augustino, Hieronymo, Conciliis, Patribus, Theologis omnibus
Ad illud venio, quod non reticet: nempe Paulum non Petrum Episcopum Romae fuisse, quia huius discipuli Linus, et Clemens statim post
eorum mortem Romanum Episcopatum Obtinue- .runt. Heus 3 Dic sodes Petraee, unde nosti, SRnctos hosce viros unius Pauli, non autem etiam
Ρetri discipulos fuisse γ Dic sodes, unde colligis
do terrena discipulorum gloria inter se ambitiose decertasse gloriosos Ρrincipes terrae, qui semper in vita sua se invicem dilexerunt At Romae in altari, nec non in plumbeo Sigillo a dextris Petri Paulus cernitur. Fateor: ut certe saepius a dextris Pauli D. Petrum conspicere est in antiquissimis Christianorum hominum
monumentis. Quinimmo et cum a sinistris Petrus videtur, a dextris est: aliquando enim sculptores pictoresque sinistrum fa 'dunt, quod dextrum vo-
280쪽
Iunt, nempe propter picturae, aut sculpturae faciem vultui spectatoris oppositum. Sed de his inferiua ). Modo Vero videamus, an Petraeus ibi saltem magis profecerit, ubi propter urbis dignitatem,
stomanam Ecclesiam ceteria praestare obiecit. Verum , enimvero, eum spiritualis maxime sit Romanae Ecclesiae primatus , quem praeterit, nequaquam ab urbis splendore illud proficisei potuisse γ Imperatorum Maiestatis praesentia, urbium splendor et gloria praestare poterunt, ut regni caput et imperii sedes, non ut Apostoliea Sedes , urbs aliqua fieret aut esset. Alia ratio est rerum secularium, alia divinarum. Solus Christus sacrum Principatum stabilire, et Apostolicam auctoritatem donare potuit. Haec est ΡΡ. omnium doctrina: a Petro, in quo Ecclesiasticae potestatis
η) Videlicet Exercit. XX. Ibidem pag. 469. not. 3 citat
praecipuos quosdam Seriptores, qui ea de re egerunt: Vide licet S. Petrum Damiani ep. ad Desiderium Abbatem. - A. Thomam Serm. 1. in Ep. ad Galat. - Durandum in Rat. divin. ODsscior. lib. T. e. 24. - De Marea de Prima tu D. Petri inter opuscul. a Balugio edita n. 21. - Allatium de Eceles. Occid. et Orient. consens. c. 6. - Mucantium de SS. Petri et Pauli imaginibus. - Τheophilum Roynaudum de bicipiti Ecclesia Punet. T. n. 4. - . Bapt. Casalium de veterib. saeris Chri-Stianor. ritim pari. 2. cap. 2. etc. - Dianam in disceptationib. apologeticis de Primatu solius D. Petri dis . 1. p. 106.-Lelium Diaeiolam in Horis subsecivis par. 2. lib. 11. c. 5. Georg. Longum de Annulis cap. s. - Mabillon. de re diplom. lib. 2. e. 14. - KOrmannum de triplic. annal. - Aoceam etc. Diuili od by Cooste