장음표시 사용
261쪽
Episcopatui addixerunt, quod etiam illis, quos habuissent in regimine alicuius peculiaris loci
succeSSOres , maiorem relinquere non potuerint potestatem, quam ceteris, quos creabant Episcopos, impertiebantur. At Vero Petrus, cum praeter Episcopalem potestatem, quam, ut ceteri Apostoli, in eos omnes derivabat, quos creabat Episcopos, haberet etiam dignitatem Capitis Ecclesiae, quamia Christo acceperat, et dum viveret alii cedere non poterat, alicuius peculiaris loci Episcopatum gereret oportuit, ut nimirum certus non deesset heres singularis illius dignitatis, et ea in Ecclesia perpetuaretur. Ecquis enim dubitet, Dominum I. C. monarchici regiminis formam , quod in Ecclesia, utpote ceteris omnibus praestantius, et ad eius perfectionem, ad naturae humanae Etatum et conditionem, ad fidem propagandam, ad caritatem , perfectionis vinculum, stabiliendam, ad leges communes sanciendas accommodatissimum, Petro Apostolorum capite, et petra Super quam Ecclesiam suam aedificaturus erat, deolarato, constituerat, et firmam voluisse, et perpetuam Τ Si Ecclesiae opus fuit visibili capite, cum pusillus erat grex, cum eius curam habebant Apostoli, et sanctissimi ab Apostolis ipsis electi Episcopi, utque Presbyteri : multo magis futuris temporibus illo erat opus, ne deesset et qui de controversiis iudicaret, et qui Episcoporum discordias componeret, et qui eorum moribus invigilaret, demum, qui corpus Christi mysticum,
262쪽
- 241 quod est Ecclesia, in ea servaret unione, quam saepissime Dominus commendavit 30 et in Ecclesia omnino servandam eSse ex eo plane constat, quod illam Sacrae Literae iis semper exprimant similitudinibus, quae unionem indicant perfectissimam, ut corporis, et exercitus ordinati, et regni, et domus, et OVilis. Porro multa sunt, quae ad haec illustranda , et confirmanda dici possunt; sed ne longior sim, contentus ero, hactenus dictis veluti coronidem imponens , S. Cypriani verba describere, qui 31 in Epistola ad Magnum de Novatiano loquens: Idcirco, inquit,
Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem, ponit et dicit: Ego et pater unum sumtιs; ad quam unitatem redigans Ecclesiam suam, denuo dicit: et erunt unus greae et unus pastor. Si autem greae unus est, quomodo potest gregi annumerari, qui in numero gregis non est ' Aut pastor haberi quomodo potest, qui manente vero pastore, in Ecclesia Dei per ordinationem succedaneam praesidente, nemini succedens, et a se ipse incipi s, αἰienus se et profanus, Dominicae pacis, ac Divinae unitatis inimicus 'Quod vero ad illud, quo, ut dicebam, in primis fidit Bagnagius , scilicet pugnare inter se Episcopi, et Apostoli munera, equidem miror id
30 V. Ioan . eap. 10. v. 16. cap. 11. V. 13. cap. 13. V. 35. eas. 17. v. 11. et 20. etc.
263쪽
Patres non animadvsrtisse, qui diserte non solum Petro, sed etiam Iacobo peculiaris Urbis Episcopatum adiudicant. De Iacobo ita Hegesippus: 32,
Διαδεχεται θε την ἐκ Hae σἱαν μετὰ τωυ ἀποστολωυ, ὁ ἀθελεος του κυοἱου Iακωβος : Ecclesiae administrationem una cum Apostolis suscepit Iacobus frater Domini.
Et Clemens Alexandrinus 33) ait: Πετρου, και 'IG
θἀme, ἀλλὰ Ιάκωβου etΘυ δίκαιον ἐπίσκοπου τῶν ἱεροσολύ- μωυ ἐλέσθαι : Post Servatoris ascensum Petrum, Ι cobum, et Ioannem quamvis Dominus ipsos ceteris praetulisset, non idcirco de primo honoris gradu inter se contendisse, sed Iacobum cognomine ει- stum meroso ymorum Episcopum elegisse. Item Eusebius Histor. Ecclesiast. lib. 2. cap. 23. Ιου-
daei qui insidias ipsi struaeretant spe sua frustrati in Iacobum fratrem Domini, cui Epigcopalis Hierosolymorum Sedes ab Apostolis tradita ferat,
rabiem convertunt. Et lib. 3. cap. 5. επὶ τἀτι etε 32) Apud Euseb. lib. 2. e. 23. 33) Hypotyp. lib. s. apud Euseb. lib. 2. c. 2.
264쪽
Et Iudaei) postremo etiam Iacobum illum, qui primus post Ascensionem Domini Episcopalem Eeelesiae illius Sedem obtinuit etc. Et eiusdem lib. 3. c. 7. 'Ιαγι βος τε αυτος ὁ τῆθε πρωτος ἐπὶ σκοπος. Iacobus ipse primus loci illius Hierosolymorum Episcopiιs. Demum lib. 7. cap. 19. Τρυ γαρ Ιακω-
θεξαμέυου κτλ. Sane et Iacobi illius Cathedram quprimus Hierosolymorum Episcopus ab ipso Servatore, et Apostolis est constitutus etc. Epiphanius: 34) καὶ προπος ουτος Ζιλτis L TU καΘαθραν TMς
Zης πρωτω: Ille autem primus cepit Episcopalem Cathedram, cum ei ante ceteros omnes thronum suum in terris Dominus tradidisset. Chrysostomus: 35 Aὐrος γαρ αίπον λέγεrαι κεχ ιρ TOυπικλαι καὶ ἐπισκοπου ἐν Ιεροσολυμοις πεπρι εναι πρωτον. Ipse enim dicitur ei manum imposuisse, et ipsum Ordinasse, et Episcopum finisse Hierosolymis. Cyrillus Hierosolymitanus: 36) περι et Azωv οὐκ εμρὶ μγνου, αλλ' risae καὶ τοις 'Aποστολοις, καἰ 'Iακωβω τω ταυ-ττς ἐκκA Kσἰας επισκοτζου σπουθῶ γεγονε : De his non mihi solum, sed etiam Apostolis, et Iacobo huius
265쪽
Ecclesiae olim Episcopo cura fuit. Et alibi: 37ὶ
ροικύας τ αὐτMet. Postea visus est) et a Iacobo fratre suo primo huius parochiae Episcopo. Hieronymus : 38) Post Passionem Domini statim ab rapostolis Hierosolymorum Episcopus Ordinatu3.
Idem: 39 Hio Iacobus primus Hierosolymorum Episcopus fuit. Demum Augustinus: 403 Hiero.
solymitanam Ecclesiam primus Apostolus Iacobus Episcopatu suo remit. Et iterum : 41 Cα- thedra Ecelesiae Hierosolymitanae, in qua Iacobus sedit, et in qua hodie Ioannes sedet.
Sed quid de Petro 3 Antiochenum Episcopatum ad breve tempus obtinuisse ferunt Hieronymus, Leo M., Chrysostomus, aliique multi, quorum mentionem alias fecimus su). Et Episcopum Romanum dicunt, praeter illos SS. Patres, quos superius laudavimus, Chrysostomus scribens: s43ὶ
Romanae Ecclesiae Episcopum fuisse. Et Eusebius ubi ait: 4M Λινος ου μεμνηται συνλτος ἐπὶ ' Ρι,
266쪽
in secunda ad Timotheum Epistola Paulus Romae secum versari testatur, primus post Petrum, ut supra iam disimus, Ecclesiae Romanae Episcopatum adeptus est. Hieronymus, cuius Verba
sunt: 45) Clemens quartus post Petrum Romanus Episcopus fuit, tametsi plerique Latinorum 8egundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem. Tandem Russinus si) qui pariter da Clemente loquens inquit: Clemens Apostolorum discipulus, qui Romanae Ecclesiae post Apostolos
praefuit etc. ne sexcentos alios recensetam Sanctissimos, atque doctissimos Scriptores, qui post seculum Ecclesiae quintum floruerunt. At vero numquid credibile est, tot Patres, prima Ecclesiae lumina, quam sibi fingit Basnagius inter Episcopatum , et Apostolatum pugnantiam, latuisse γAt enim , eam urget Basnagius non sine Rrgumentis. Proh Dei atque hominum fidem l Argumentis3 Ecquid ineptius inficetiusque, quam velle Apostolos iis legibus obstrictos, quae multo post eorum obitum latae sunt 3 Ecquid stultius, quid impudens magis, quam docere cleri, et populi suffragio creandos fuisse Episcopos Apostolorum tempore, cum scilicet ipsi Episcopi, quem cura-
45 catal. Seripi. EceI. ubi de Clemente. 46) Apud Hieron. 2. pag. 219. tom. 2. pag. 148. in edit.
267쪽
rent gregem, sibi comparabani3 Numquamne legit sacras Literas Baanagius 2 Legisset sane, quod Paulus auctoritate sua Episcopos per civitates creabat: legisset, quod idem Ρaulus, ut Episcopos in urbibus crearent, et Timotheo iussit, et Tito. Itaque Clemens diserte docuit 473 primos Episcopos ab Apostolis institutos fuisse, et ab ipsis Apostolis fuisse sancitum , ut Episcopis , quos ipsi instituerant, tales Euffcerentur viri,
quos tota Ecclesia probaret. Και οἱ αποστολοι ἐμωυι
ὀιαδέξωνται ετεροι θεδοκιμασμενοι ανδρες τῶν λειτουργἱανα-ωW τοὐς ουν κατασταΘευ ζας υπ' εκεινων ἡ μεταξυ 'τέρωυ ἐλλογίει ι ανδρων, συνευθοκτὶ τα 'ς τα ἐκκλησιας πασης. Apostoli nostri per Iesum Christum cognoverunt contentionem de nomine Episcopatus futuram. Propter hanc itaque caussam perfecta prαescientia praediti, constituerunt praedictos, Episcopos nimirum, et deinceps formam dederunt, uelis defunctis, probati alii uiri in eorum ministerium succederent, ab illis, vel deineeps ab aliis celebribus viris constituti, universa Ecclesici sibi gratum esse testante. Porro, quid sibi vult Bas-nagius, cum Apostolos ab Episcoporum numero
eximens, quod ordinati non fuerint per imposi-
268쪽
tione' manus Episcopalis, concedit tamen a Christo plenitudinem Ecclesiasticae potestatis eos ac-eepisse, neque Episcopali excepta 3 Erantne Episcopi et non Episcopi 3 Quod si contεndit illud unum eVincere, quod nullius peculiaris regionis Episcopi esse potuerint, quis locus impositioni manuum 3 Numquid per manuum impositionem non Episcopalis potestas, sed Episcopalia iurisdietio localis impertitur 3 Quid γ anno Christus Ecclesiae auctor et Dominus, impositione manus Episcopalis, Clero, Christiana plebe minus potuit*Sed illud plane ridiculum est, ex eo probare ΑΡΟ- stolos inter Episcopos recenseri non posse, quod horum sit non visa, sed tradita mysteria proponere, illi vero docerent, quae Viderant. Profecto nullam, ut video, Basnagius habuit ideam Episcopatus, qui nihil aliud praecipue est, nisi Sacerdotes ceterosque Ecclesiae ministros creandi potestas per sacram ordinationem accepta. Quod
vero nullus est alius in Ecclesiastica Hierarchia gradus hoc excellentior, atque praestantior; hinc est quod Episcopi Ecclesiae Principes Sunt, quorum singulis peculiaria Dominici gregis pars
eurae esse debet, quo munere tuno recte eos fungi existimandum est, cum creditum sibi gregem Voce et exemplo rectam fidem edocent, et bonos mores. Neque vero Episcopatus cum Apostolatu pugnat, quod in Episcoporum fidem certus Christianorum hominum numerus committitur, Apostolis autem universus terrarum orbis instituen-
269쪽
- 248 dus est traditus; nam subiectorum numerus ad
Episcopalem iurisdictionem pertinet, non autem ad Episcopalem potestatem, neque implicat peculiarem curam habere alicuius regionis ratione Episcopatus, generalem autem totius mundi ratione Apostolatus, cum per Vicarios Episcopos potuerint Apostoli, et certam regionem praecipuum in modum curare, ut quidem fecit S. Ρωtrus, festo S. Epiphanio. Quinimmo nonne Scimus Apostolos universas orbis terrarum partes inter se distribuisse instituendas 3 nonne certum est aliquando Petrum Iudaeorum salutem potissimum curasse, Paulum autem Ethnicorum' Quod vero spectat ad D. Irenaeum, neutiquam illud unum
dicit, tertium Romae Episcopum fuisse Clementem, sed dicit tertium fuisse ab Apostolis, seu post Apostolos. Si quis diceret Benedictum XIV, qui nunc Romae feliciter sedet, tertium esse rin-tificem post Innocentium XIII, numquid negaret Innocentium XIII fuisse Ρontificem 3 Adstruit
Irenaeus Episcopatum Romanuin Petri, non inficiatur. Porro S. Ignatius erat quidem Episcopus, at non erat Episcopu Romanus, non erat Apostolus, ut erat Petrus. Demum D. Augustinus veretur ne iniuriam Petro asserat illum Cypriano comparans, non quod Episcopum eum extitisse non orediderit, sed quod extiterit Aposto- Ius, et Episcopus Apostolis, et Episcopis omnibus excellentior. Ast ego haud sine molestia Basnagii nugas persequor, et me piget vel haec pauca ad
270쪽
- 249 eas confutandas scripsisse: neque enim ista merentur, ut refellantur rationum momentis, risummerentur, aut lacrimas. Iam Vero adeamus Petraeum , et videamus
utrum ille nos impetat validius. Postquam Bel- Iarminum redarguerit 48) quod circulum in argu
mentando commiserit, modo Petrum Romae obiisse ex summa Romanae Ecclesiae dignitate probans, modo Vero ex eo quod Petrus Romao obierit eius. dein Romanae Ecclesiae supra caeteras omnes Ecclesias dignitatem eruens, invehit insolens contra hanc ipsam Ecelesiae Romanae excellentiam, utque ostendat nequaquam a Petro profectam esse, ni et fraude eam sibi Romam rapuisse iactat, blasphemiamque suam D. Bernardi verbis confirmat,
in lib. de Considerat. Lib. 2. c. 6, ubi Eugenium Papam S. Abbas ita alloquitur: ει t haec tibi
alia quavis ratione vindices, non Apostolico more; nec tibi dare Petrus potuit, quod non hαbuit: quod habuit hoc dedit, sollicitudinem super Ecclesias. Numquid dominatum' audi ipsum: non dominantes, inquit, Cleris T. Petr. v. 3. . Et ne dictum sola humilitate putes, non veritate, voae Domini est: reges gentium dominantur, vos non sic Matth. EO. 23. 25.2 Planum est: Apostolis interdicitur dominatus. I ergo tu, et tibi usurpare aude aut Apostolatum, aut Apostolatus dominatum: plane ab utro-
48 In Vita Petri apud erentum Exercitationum Philologicarum Fasc. 5. pag. 501.