장음표시 사용
21쪽
consuetudinem complecti putant: quorsum enim facile aiunt no.
Vae serantur Leges , quum tota morum instituendorum ratio in antiquioribus Conciliis abunde contineatur Sunt qui latas Leges humano respicientes obtutu, iis parent, non tam ut conscientiae consulant, quam ut poenam effugiant. Sunt tandem, qui recta quum sentiant, & alacres Synodo intersunt, & quidquid Lege sancitur , lubentes accipiunt, sed haud longo post tempore charitatem primam relinquunt, ac deservescunt. Itaque sit qui ex hisce inter nos habeantur , Nobiscum paulisper advertant volumus primi, quo Synodi spectent, alteri, quo eis spiritu parendum, tertios, ut quod susceperint constanter teneant, hortabimur.
Ac sane a veritate aberrarent plurimum, siqui in ea sententia essent , ut putarent , nullam majorem hic Nobis esse rem peragendam , quam , ut externam Zeli speciem , ac sollicitudinis umbram adhibeamus. Agitur D. o. M. honor, animarum salus; agitur integritas Fidei, Ecclesiae obsequium, Religionis cultus, disciplinae Ecclesiasticie retinendae, firmandaeque ratio: Nostrum est diligenter inquirere, siquid infirmum sit, ut consolidemus, siquid confractum, ut alligemus, siquid perditum, sive abjectum , ut reducamus, Vςlerigamus. A Synodo probandi, qui lanei, mri eXcutiant animarum regimini pi Micioinicola bynodo ii designandi, quibus coagnoscendae, definiendaeque caussae ab Apostolica Sede man)entur : hoe etiam tempore eligendi , quibus Synodalium Decretorum custodia quodammodo, atque cura mandetur. Ad graviisima ista discutienda, agenda, firmanda huc omnes Ven: Fratres convenimus. Neque alius aut Sanctissimorum Pontificum , aut Tridentinae Synodi animus, neque alia mens fuit, quum Dioecesana Comitia , non modo commendarent Episcopis, sed eadem iterum , iterumque habenda praxiperent I): neque aliud Nos ipsi pro Nostra imbecil tale spectavimus, quum & singulos Parochos excitando monuimus, ut siquid sibi pro locorum, temporumque opportunitate necessarium, aut utile proponendum occurreret, ad Nos ipsi deserrent; & lediissimos ex utroque Clero viros in consilium adhibuimus; & publicas, privatasque subjecto Nobis gregi preces indiximus. Huc igitur Synodus tota contendit, ut, siquid Ferrariensis Ecclesia e vetere suo decore excidit , eam iterum Christo Iesu tanquam Sponsam ornatam viro suo undequaque compositam exhibeamus; atque ubi nihil excidit, eidem sine macula, & ruga servemus. Neque i in Trid. Stas. XVIV. De Ref. Cap. II. Alex. VII. Cons. H. Bene . XIV.
22쪽
Neque idcirco novas sive Leges, sive iura condi necesse est :sunt jam, eruntque, quoad litterae , R scripta vivent, sapientissi inae Leges, quas coram universis Filiis Israel proposuerunt, qui spiritu in intelligentiae, quo repleti sunt, in Christianum orbem uberrime effundunt. Habuit Ferrariensis Ecclesia maximo Dei beneficio Antistites pietate, vigilantia , ac doctrina praestantissimos, qui optimis
eam maviIe Lcgibuci nullo unquam tempore destiterunt. At quum
hominum animi proni ad malum ab adolescentia saepe aut repugnanter, aut leviter Legibus imbuantur, nisi usque nova excitetur animadversio , & crebrius repetita ducantur monita , proclive nimis est Legas ietas negligi, e momoria dilabi, iri υiriosam inpa desuetudinem abire. Itaque Pontificibus Μaximis, sapientissimisque Patribus optimum visum est animorum levitatem , naturaeque vitium Legum renovatione quasi firmare, figere, atque coercere, ut siquae Leges temporis lapsu fuerint sive obliteratae , sive neglectae, ex hoc tali veluti interitu ad pristinam vim , dignitatem , integritatemque revocentur. Certe supremus Legislator Deus, quum tabulas fregisset
Moyses ea de caussa, quod populus primum Dei infregisset Legem, novas quidem tabulas praecidi voluit instar priorum ; sed scribam ,
inquit , super eas verba , quae habuerunx tabulae , quas fregisti : ex quo factum est , ut etiamsi novae haberentur tabulae, eadem Praecepta rursus inscripta fuerint . Quod si Pontificum Consti tu tiones , si gravissima Urbis Congregationum Decreta , si praesens δc temporum ratio, & Dioecesis constitutio quaedam a Nobis exigunt, quae noVasortassis videri possunt ; ea: non tam novae Leges habendae sunt, quam priorum , quas Pontificum consecravit auctoritas, declarationes , quibus antiquiores illae illustrarentur , & magis enucleate , diligenterque proponerentur. Agite ergo, Venerabiles Fratres, Sc sententias, non tam Nostras, quam sanctissimorum Pontificum consentientibus animis suscipite: Praecepta audite Patrum Vestrorum, qui in hoc maxime incubuere , ut mundaremini ab omni inquinamento carnis , dc spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei . In memoriam reis vocate Pr positos vestros, atque illum in primis, cujus postrema est in hac Dioecesi Synodus, estque meritorum suorum memoria apud vos recens, MARCELLUM nempe Cardinalem CRESCENTIUM, qui ex eo beatitatis loco, quem jam consecutum in Domino plurimum confidimus , nequaquam pristinete in gregem suum charitatis oblitus, sed
23쪽
paterno vos adhuc amore, eoque ardentiore complectens, hoc ipsum a vobis hodie postulat, ut audiatis , Filii, disciplinam Patris, ne diis mittatis eam , ut custodiat vos, suscipiatis Verbum, quod salvare potest animas vestras, ut charitas vestra magis , ac magis abundet an scientia, & in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri,& sine offensa in diem Christi.
Verum enimvero sive scribantur denuo veteres Leges , sive etiam novae jubeantur, jam quaecumque Synodalibus Decretis continentur , non uno duntaxat externo obsequio , & servili quadam poenarum iuga custodienda. Iamque Deo volente, R iubente ea omnia parfici, de intuo Mari certum est, quae a Rectoribus legitimis conastituta nobis perficienda, & observanda traduntur : clamat enim Apostoliis; Subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter comfientiam a ) atque iterum : Obedire Praepositis vestris, Θ subjacete
eis . Vis enim pervigilant, quas rationem pro animabus vestris reddituri et . Nemo vero dubitat dignos esse Legum Conditores Episcopos, ipsosque ea facultate pollere , ut quas Leges condunt in suos, eae morum institu trices, & duces revera habendae sint, & usus vitae, cul. tusque praescribant omni iure, & conscientiam obligent. Dictum enim Episcopis: Vos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei s 3 ). Nemo igitur vestrum humano ducatur spiritu, sed spiritum induat filiorum Dei, qui idoneos nos secit Ministros novi Testamenisti; induat spiritum charitatis, ut serviens Domino, non littera, sed spiritu Praeceptis se submittat non timore poenae, sed amore justitiae. Sit eadem vox vestrum omnium , quae suit olim filiorum Israel:
Domino Deo nostro serviemus, re obedientes erimus Praeceptis ejus: Oneramus mente prompta , atque devota hanc oblationem , quam UoVimus tempore consecrationis nostrae ; etenim si eo tempore , &statuimus , & juravimus custodire iudicia justitiae suae , ut in sanctitate staremus coram Domino omnibus diebus nostris ; exposcit omnino persectio illa quam vovimus , sanctificationis nostrae, ut Princeptis attendentes expleamus Domini jussionem. Sed quandoquidem sunt etiam, qui hanc Domini iussionem a principio quidem alacres, lubentesque explent , ac deinde temporis lapsu quassi retro respicientes, laborisque pertaesii despondent animum, atque deficiunt; hos Vehementer rogamus, atque Obsecramus, ut attentius, ac saepius secum ipsi considerent, quidnam sua ipsorum dignitas poscat, quidnam ardentissima erga ipsos charitas Christi, qualis
24쪽
illa sit, quae eosdem manet, corona gloriae, quanta praemiorum magnitudo , si modo curaverint ad destinatum persequi, ad bravium supernae vocationis in Christo Iesu .
Audite ergo verbis Ambrosii r) vos loquimur audite Nos
stirps Levitica, genus Sacerdotale, propago sanctificata, Duces, ac Rectores Gregis Christi, audite Nos rogantes pariter, & Verentes, ut quum honoris praerogativam monstramus, congrua etiam merita
requiramus .... Vos ii estis multo potiore iure dici vobis potest quos separavit Deus ab omni populo, & iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu Tabernaculi, & staretis coram frequentia populi, & ministraretis et a ): ut quid vero a populo segregantur, & munus Deo specialiter fiunt, nisi ut divisam a populo vivendi rationem teneant, & caeremoniis divinae Legis iugiter excubantes ins stant 3 3 non ergo vos pigeat, quod vobis impositum est iugum , libenter, constanterque serre, praesertim quum leve ipsum , ac suave sit; nihil enim in hisce, quas edicimus, Legibus durum , nihil asperum , nihil dissicite: namque ita omnia disposita, ac temperata confidimus, ut nec habeant infirmiores, quod resormident, nec studiosioribus desit,
in quo ipsorum zelus exerceatur. Quod si grave aliquid, ac dissicile esset, aut tale temporis diuturnitate redderetur, nonne ab infinita ea charitate , qua in sortem vos suam vocavit, ac segregavit Deus, ad currendam viam mandatorum Domini constanti animo excitari deberetis ε nam si divinorum beneficiorum magnitudo, quae sunt ceteris e Christiano populo plane communia, nullis omnino compensari, nedum aequari obsequiis potest ; quem nostrum non excitabit , quem non commovebit immensa illa Dei nostri erga nos pietas, qua ad reliqua beneficia illud etiam adiunxit, prosecto maximum, ut infinita sapientiae, & bonitatis arcana , thesauros absconditos, ineffabilia portemus, atque tractemus Sacramenta Dei J Itaque nostrum est, Venerabiles Fratres, tota vita efficere, ut exhibeamus nos tanquam Dei Ministros, s
bitos, benignos, justos, integritate irreerehensibiles , charitate sera venies , sapientia honorabiles, & in habitu sancto testimonium habentes bonum, ne simus offensioni cuipiam , sed omnibus exemplo
Cum enim verissima sunt, quae monet Apostolus disciplinam scilicet omnem in praesenti videri non esse gaudii, sed moe
25쪽
roris, postea autem exercitatis Per eam pacatissimum recidere fructum justitiae; tum etiam sunt illa solatii plenissima. Laboremus igitur, sicuti boni milites CHRISTI IESU , probemus nos operarios inconfusibile . Est siquidem merces operi tuo , ait Dominus: quaenam vero merces ρ pro levi nimirum, ac momentaneo labore aeternum gloriae pondus retribuetur ; pro fideli quidem , sed brevissimo obsea quio dabitur unicuique nostrum ingredi in aeternam requiem, intra. re in gaudium Domini sui. Quam magna Domus Israeli quam pulchra Tabernacula Iacob l Beati, qui habitant in Domo tua Deus; inlumine tuo videbunt lumen, & torrente voluptatis tuae potabis eos. Anne fieri potest , quominus harum rerum meditatione animus exardescat , suamque quisque imbecillitatem , & infirmitatem erigi, ac confirmari sentiat Z Nam si Moyses I), propterea quod in remunerationem aspiceret, majores divitias aestimavit thesauro
AEgyptiorum improperium Christi; si David inclinavit cor suum ad faciendas justificationes propter retributionem a ); si antiquiores illi
quodvis tulerunt & laborum , di aerumnarum genus non acceptis
retributionibus, sed eas a longe aspicientes; quidnam est , quidve esse poteit , quod tantis propositis praemiis non eligamus & sacere,
Exposuimus vobis , Venerabiles Fratres , quae Nos cogitatio. atque cura mox afficiebat : verum Deus ipse consolationis, qui con-lolatur nos in omni tribulatione nostra, eam Nobis etiam ex alto spem injicit, quaecumque in hoc Synodali negotio a Nobis agentur,& alacriter suscipienda, atque ab omnibus firmiter , constanterque servanda. Ipse enim vires praebebit, qui solos itasirmitatem nostram in tanta praesertim animorum inconstantia, in tanta periculorum varietate , atque copia adjuvare potest. Levemus igitur omnes oculos in montes, unde veniet auxilium nobis.
Adsis, o Divine Spiritus, quique per hosce dies a Patre in Christi Nomine ad Apostolos missus es , ut eos doceres omnem veritatem , nostris etiam mentibus illabere, ut quae opportuna sint hoc ipso in loco sanciamus, quaeque sancita suerant, justis operibus compleamus.
Tu vero, Mater pulchrae dilectionis, agnitionis, ac sanctae spei,
quam sequentes non deviamus, quam rogantes non desperamus, qua protegente non metuimus, Τu, quae mittis disciplinam sicut lucem, doctrinam illuminas omnibus , & illam relinquis quaerentibus sa
26쪽
plentiam, universum hunc Coetum hisce praesertim diebus , quibulsi nautari te honore prosequimur , benigna respice, votis fave, cαptis assiste Nostris, ut Te praeeunte, Te juvante in viis justitiae ambulemus, in medio semitarum judicii si). Vos denique in vota , precesque invocamus Tutelares Angeli Dei; Vos , quorum Arae, Religionesque apud Nos vigςnt; Vosque inprimis Beatissimi Patres, ac Patroni Nostri GEORGI , ac MAURELI , quorum praestantissima ope stat, atque, uti confidimus, stabit semper
haec vestra Civitas , atque Dioecesis : vestro Vos Patrocinio peificite, ut sit nobis cor unum, atque anima una, ut a rite tradenda
iustitiae norma nullis disticultatibus . territi, nullis tentationibus victi deficiamus. Sed jam totum opus, qui misericordia sua incoepit Deus, pari ipse charitate perficiet, quo & novum Ferrariensi Ecclesiae accedat decus, & populi salus incrementum capiat, & major semper ata crescat gloria bonorum omnium Auctori Deo, qui vivit, & regnat in iacula iaculorum.
27쪽
AB ILLUSTRISSIMO, ET REVERENDISSIMO
Astoris vigilantὶssimi voeem audistis, Venerabile Fratres, hestemo die, qui super custodiam suam stans,& figens gradum super munitionem Iὶ suam, desiderari studium, zelumque Legis minime passus
est , ut gregem suum ad eam virtutis regulam , r tionemque componeret, qua , ruga omni, vel macula ab eo sublata, gaudium , & corona Episcopa
lis sui Ministerii dici possit.
Fuit hoe certe ab ipsis, ut ita dicam, Ecclesiae primordiis in veteri ipsius more, ac disciplina p situm , Sapientissimὶ Viri, ut in unum, quoad possent , Ecclesiarum Praesides, Presbyterique convenientes χὶ, ea, quae deessent , corrigerent, Traditiones probarent, eos, qui perversa ut alios seducerent loquebantur, in Doctrina fana redarguerent , populumque denique omnem optimis constitutis Legibus honorum essicerent operum sectatorem e quibus certe ossiciis tota Episcopi in grege suo tuendo , pascendoque ratio, ac disciplina continetur ). Mitto hic, ut in re Vobis Ecclesiasticae clisciplinae peritissimis Uiris satis peris specta, dicere quae ex hac Synodorum frequenti celebratione in Ecclesiarum regimine commoda prosecta sint, quo praedicari satis Antistitum illorum cura, ae diligentia non possit, qui nedum veteris - , sed Set novissimae per Tridentinum Concilium s s in constitutae disciplinae memores, frequenti hac Syn dorum celebratione formam sibi aliquam regendi gregis, solemni ori ritu aliquo adhibito , constituerent, iis in consilium adscitis ex Ecclesiastico ordine Viris , qui Iuris totius Ecclesiastici scientia, prudentia , dignitate , aetate denique , ac rerum experientia ceteris antecellerent. Quod eo consilio praecipue factum est ut cum sanctissimo illo Μediolanensis Ecclesiae Pastore Carolo Borromaeo loquar ), vel quod cautior esse solet deliberatio, si ad nostram iudicium multorum sententiam accesserit, vel quod apud illos, quibus consulere maxime cuimus, maiorem habet auctoritatem illa consultatio, in quam plures unanimi consensione convenerint sue). Quare si de Synodorum utili rate verba mihi iacienda essent hodierno die, videtis, opinor, ea potissimum com
28쪽
memorari a me posse, quae de Generalium Conciliorum utilitate disputarunt eruditissimi Viri si), non quod illis eadem , atque istis auctoritas, ac firmitas adscribenda sit; pater enim Generalium Synodorum Leges, ac Dogmata Ecclesiae totius , quae columna , & firmamentum est veritatis , vocem quandam Divino Spiritu amatam continere ; sed quum Generalia illa Concilia univeralam Ecclesiam respicinat, Synodi vero istae certis Diceceseon limitibus circuminlcribantur , statuant illa Fidei Dogmata, hae tueantur, generalem illa denique disciplinam constituant, hae peculiarem eo tamen utraque tendunt, & spectant sa), ut, quum omnes huc Ecclesiae Ministri convenerint, ex hac quasi specula singulis Provinciae partibus circumspectis, & EZechielis Prophetae v ce admoniti, quod periit requirant, quod abiesum est reducant, quod infirmum est consolident, quod pingue, & sorte custodiant sq).
At quoniam satis haec Vobis nota sunt, illud praeterea urgendum mihi maxime est oratione mea , ut quae in sancta hac Synodo a vigilantissimo Antistite nostro constituenda sunt, studio , observantia, ac favore vestro tueami ni 4ὶ, quumque gravissima hujusce rei ratio tota duobus sit quasi cardinibus, & sundamentis constabilita, quorum alterum Legum, quae statuentur, sanctitate, alterum Legum ipsarum, quae constitutae sint, observantia a nobis maxime promoVenda continetur; in utroque hoc Synodi huiusce scopo fideles nos esse oportet, atque prudentes: quod certe praestabimus, si prudentiam in iis proponendis, quae utiliora videantur, fidem vero in iis exequendis , quae eonstituta sunt, diligentissimam adhibuerimus. Qua in re probanda non pervulgato illo solum , at satis valido tamen utar
argumento , eam nimirum humanarum Legum omnium esse naturam , ut parum sit optimo consilio aliquid definire , nisi quod definitum est sedulo praestetur : verum quum de Ecclesastica summa apud Ecclesiasticos Viros agatur , id ipsum ex Legum, quae statuendae sunt, natura, id ex ipsius Ecclesiasticae
Hierarchiae munere, ac dignitate, id denique sanctissimorum Virorum auctoritate sacile , brevissi ineque demonstrari posse contendo. Age vero e quorsum celebritas ista , ac frequentia praeclarissimorum in Ecelesiastico Coetu Dirorum instituta est Τ Quid sibi volunt emeritissimi Archiepiscopi nost ri concepta iamdiu hujus Synodi cclebrandae desideria , ac vota
Quia tot ad Uos omnes congregandos amantissimae adhibitae adhortationes , precesque ὶ Quid ad gravissimum opus perficiendum tot a Patre luminum , totiesque implorata subsidia λ Quid tot ad ea definienda , quae graviora sunt ex sacrorum Canonum disciplina habiti iam peritissimorum Virorum Coetus λ Quid vestra , sapientissimi Theologi , requisita toties consilia , ac sumasia λ Quid deis nique repetitae coram eodem praeclarissimo Antistite a gravissimis Viris , ac satis diuturnae Sessiones λ Nonne hoc sibi proposuisse vigilantissimum Praesulem arbitrabimur , ut, Synodo habita , eam iniret rationem , qua diligentissime provideret , ut, siqua sunr , quae sacris oporteaν Legibus cierceri , ut in Foroiulensi s Concilio Paulinus ille Aquileiensis loquebatur, sapientissime moderaretur , possetque ira praereri a corrigere, praejentia is fulciendo construere, furura prae-
εavendo vitare , - , , . - . : Ast
29쪽
A' IrrIta erunt Pastoris optἱmi vota, nisi ad ea implenda, vestrum, Prae elarissimi Viri, studium accesserit. Sit enim hoc munus Episcopi proprium ea providisse omnia, quibus Templorum nitor, Sacramentorum administratio , Ue bi divini Praedicatio, Cleri concordia , ac disciplina , populi denique totius vel corrupti , vel minus recti mores ad pristinam integritatem revocari possint rvestrum autem porro est quae ab eo excogitata sunt ita perficere, ut, si aedifieii euiusdam praeclari , & nobilis Architectus quidam ipse, atque Auctor fuerit, Vos, ut seduli, & strenui Artifices opus, quod ipse instituit, exaedificetis, &perficiatis e non enim omnia curare , atque essicere per se Episcopus potest, non ubivis adesse , non omnium introspicere ingenia , mores, naturam , non omnium vel necessitatibus occurrere, vel votis.
Quare ut a primis Ecclesiae saeculis haec suit in Christiano Grege regendo instituta disciplina , ut in suarum sollicitudinum partem non Corepiscopos modo, sed & rusticarum in primis, tum urbanarum Parceciarum Rectores voearent Episcopi I , sic etiam esse nostra hac etiam aetate Dicereseon regenis darum formam pro certo Vos habetote , ut provide certe regi vel ab optimo Antistite sine Parochorum, & Cleri totius sui ministerio non possint. Has autem praecipue partes Synodalibus expleri Legibus , atque Decretis ceratissimum est . Primam sibi certe curam hoc in opere vindicat Episcopus ipse, euius est gregi universo attendere , in quo Spiritus Sanctus posuit illum regere Ecclesiam Dei r hinc tota in Synodales Constitutiones obligandi vis, atque potestas . Verum ea haec sunt providentia consti tuta , ut quum Legum ipsa tum Sanctionem vestro adhibito consilio in Synodo Episcopi reservarint, earumtamen observantiam Vobis, ut fidelibus Administris praecipue velint esse commendatam . Quapropter iisdem paene verbis alloqui nos hic omnes in Dei N mine congregatos videtur optimus Praesul , quibus sortis ille Nehemias contribules alloquebatur suos , ut collapsum , incentumque Dei Templum, aversosque muros urbis omni studio restituerent: venire, o aediscemus muros Imu Iem s et j. Quae non eo a me consilio dicta esse suspicemini, ut deformatam omnino florentissimam hanc Ferrariensem Ecclesiam putem, quam sapientissimis Legibus , Institutis , Ministris , ac Clero praeclarissimo a Prinlecestoribus suis muni. tam , ornatamque noster hic studiosissimus Antistes accepit. Sed quum ea sit rerum omnium conditio, atque natura , ut optima quaeque, si ea , qua parest , vigilantia non custodiantur, in deterius sensim prolabantur, & concidant, praecavendum maxime hoc nobis est , ut inimici hominis illius , qui ziganta luperseminare bonas inter fruges per summam calliditatem molitur, ac tentat, stangamus impetus , detegamus fraudes, audaciam denique comprimamus, & co tundamus . Opponamus teterrimo hosti sanctae huius Synodi propugnaculum quas quoddam, atque custodiam: opponamus nos, qui sumus Ministri Christi, de dispensatores Μysteriorum Dei . Nos etenim Apostolicum salem Dominus misit; condire ergo mentes Fidelium debemus, ut non vituperetur Ministerium nostrum ; neve simus Saecularibus lapis offensionis , & petra scandali. Non recedar, & sorti m mo illi Iosue a Deo dictum est 3ὶ, volamen L
gis bustus.ab ore tuo: sit ea omnibus communis cura, ut in eo meditemur:
30쪽
3c quoniam Iectionis studIum parum utile est, nisi prompta animi quaedam xl eritas ad ea praestanda , quae nobis praescripta sunt, quasi comes accesserit, hine alterum illud servari omni nobis studio , ac contentione par est , ut eustodiamus , & faciamus omnia , quae scripta sunt in eo , dirigamus.viam nostram ,& intelligamus eam; & iuxta Apostoli monita attendamus lectioni , exsortati
ni , o doctrinae Iὶ; non enim auditarer Legis jusi sunt apud Deum , sed factores Logis justificabuntur χὶ . Simus ergo factores Verbi, non auditores tantum. Quae quum ita sint, adeste animis vestris , Sapientissimi Viri, quos, ut in Cameracensi Synodo 3ὶ optimus Praeses Μinistros adhortabatur suos, per via fera charitatis hortamur , υι opus hoc vestro favore , in fria , ac dilitentia afuistis, ipsamque Ecclesiam novum aliquando pro sua dignitate moIientem regatis r expec andum enim es, ut Deus conver at manum suam ad nos , O , ut in Isaiae Iibro scriptum est, excoquat, ac purges argenti nosia scoriam , nosque omnes pristinae Ecclesie puritati, ac sanctitati restiuar. Quum enim editis olim Constitutionibus nisi iterata Synodorum celebratione novus addatu vulgor , sensim neglectae paene obsolescunt, & in desuetudinem abeunt i quia
etiam electa semina in agro repurgari, & evelli a subcrescentibus noxiis heris bis quandoque , ac saepe oportet. Faciamus itaque quod periti rerum riistic rum agricolae peragere solent, qui vetustate emetas , & dilabentes vites, ut seraciores resurgant , atque uberiores fructus serant, curvant propagine, iterumque depansunt. Neque vero , ubi Synodalium Legum observantia promovenda sit, terreri Uos, aut falli eorum qui secundum mundi leges omnia metiuntur , vel minis , vel excusationibus unquam patiamini. Scio severioribus quibusdam, at pro temporum conditione necessariis Legibus exulcerari eorum animos solere , qui disciplinam aversantur ; at contemnamus , ut in Concilio Mediolanensi II. scriptum est , contemnamus voculas istas, popularesque insipientium voces, nobisque ponamus ante oculos liberi
tem illam spiritus, quae Dei Μinistrorum propria laus est , quaque instiusti Ap stolici Homines pro Dei gloria , pro Ecclesiastici ordinis dignitate , pro Christiani Gregis salute censoriam illam virtutem peccatorum Omnium vindicem adhibuerunt.
Illud profecto agamus, Venerabiles Ecclesiastici, quod ratio docet, quod
Evangelium praecipit; Legum enim etsi optimarum utilitas nulla iuxta illud Apostoli Iaconi , nisi, quod sancitum verbis est , reipsa studiose essiciatur; ag mus tandem quod amantissimus, ae praestantissimus noster inculcat Antistes , quod Supremus denique Ecelesiae Pastor Pius Divina Providentia PAPA vi. cuius auspiciis Synodalia Decreta propediem sunt evulganda ὶ proponit, Sc optat, sui singulari, qua in omnes servet, sapientia, ac summa charitate Ferrarienes in primis complexus Archiepiscopum ea ipsa de gente dedit, de qua INNOCENTI Us H. natus Sedem hanc e Divi GgORcii suburbiis in Urbem Ferr riam transtulit t4ὶ ἔ agamus, inquam , ut Ecclesiastico Ordini, ut Christiano populo veteri sacrorum Canonum restituta disciplina, novus quafi quidam virtutis , & sanctitatis splendor illueescat; sicque nos erimus forma gregis sa-cti ex animo, de Sp ritus Dei erit in nobis, aspicientes tantum in Auctorem,& Consummatorem Iesum Christum . ORA-