Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ORATIO HABITA' IN TERTIA SESSIONEA REVERENDISSIMO DOMINO

IGNATIO ALOYSIO PRAMPOLINI

sum nescius, Eccisse ac RHe Praesul, Amplisi

simi Patres, magni momenti onus humeris meis esisse impositum, dum hanc in conspectu vestro orna tissimo orandi provinciam iniunctam mihi esse video, ubi tot clarissimorum Patriam oculos in me conjectos conspicio. Nec sine magna animi trepidatione id facere hossiim , quippequi ab omnibus eloquentiae , ac doctrinae praesidiis me imparatum esse intelligo: & nisi rei, temporisque, ipsaque muneris mei ratio paulo me animosiorem redderet, ad Vos h dierna dἰe sermonem habere vehementer timerem. Quae igitur venia mihi negari deberet, si hanc dicendi occasionem mea voluntate susciperem, eam mihi dandam esse confido, quod invitus facio, ut Uos oratione detineam , quae non variis sapientiae luminibus, neque sacrae eruditionis copia, sed vestra tantum patientia non parum ornamenti recipere potest . Favete itaque animis, & auribus, Religiosissimi Patres, Tuque in primis Eccnie, ac Rme Praesul, & Pastor vigilantissime mihi adesto , atque ita erige animum , ut dum ex innumerabilibus , quae de Sanctionum Synodalium necessitate , ac praestantia dici possent, pauca quaedam breviter attingo, & rei, & loco, dc illi de me nescio quomodo iam concitatae expectationi aliqua saltem ex parte satisfaciam . Fuit olim ea temporum felicitas, ut tum etiam quum hominibus non ad sobrietatem sapientibus, sed rerum novarum cupidissimis, atque ob insgnem animi arrogantiam honores appetentibus , falsas de Deo sententias , perniciosasque opiniones Vulgantibus amicta prope, ac misere vastata Christiana Re blica videbatur, qui eius Clavum tenebant, collatis consiliis, conjunctisque viribus eam ab omni improborum impetu salvam, ili incolumem praestiterunt. Vix enim de errore per aliquam Provinciam disseminato fama percrebuerat, religiosissimi Ecclesiarum Antistites auctore plerumque Pontifice Romano Converiritum agebant, deque tam pestisero morbo profligando omni cura disceptabant. Quorum pietas, ac vigilantia ita prospere succedebat, ut divinae Religioni in maiestas tire vi constaret, Ecclesiae autem splendor pristinus, Christianisque tum quies, cum securitas aliquo temporis spatio intercepta redderetur . Neque vero suum illi a vitae Religionis studium perspicue ostendebant, quum opinionum monstra improviso apparerent, sed eadem prorsus celeritate, & sollertia in gre

32쪽

morumque corruptionem pedetentim serpere intelligerent. Nam quum in solemnibus illis Comitiis diu serum ipsi deliberassent, ea praesertim remedia adhi-henda esse censebant, quae maxime i4onea malis cohibendis viderentur. Quapropter usu obtinuit, ut Provinciarum Episcopi crebro convenirent, atque de extirpandis atrantis, quae agrum Domini insecissent, invicem consilia confer rent. Quin etiam Canonibus Apostolorum, deinde Concilii Nicaeni, & Antioch ni Decretis, Summorumque Pontificum Epistolis sancitum est, ut annuatim Episcoporum Synodus bis ageretur; nihil enim ad Ecclesiasticas eontroversias di- vimendas , & cetera Religionis negotia eomponenda utilius fieri posse credebatur. Ac ne Episcopi in sua quisque Ecclesia rite administranda aliorum Provi aiae Antistitum opem expectare tenerentur, potissimum quum vel morbi, vel itineris difficultas, vel Coeli tempestates, vel bellorum tumultus eiusmodi Comitia impedirent, sapientissune eautum, Ac a Tridentinis Patribus confirmatum est , ut singulis annis Synodi Dioecesinae celebrentur . Quemadmodum enim ne cesse est patremfamilias domestieos suos saepius observare, ut uxoris mores, liis herorum ingenium , servorum fidem, de diligentiam exploret, siquidem omisnes Velit in officio manere, & familiam eflorescere, ita quoque Episcopum, Cuius omnes cogitationes in pascendo grege ei divinatus concredito 1;nt, conis venit assiduo meditari, quid forte opus sit, ut integra, atque illibata Fides seris exur , ut vigeant mores incorrupti, optima institura retineantur , Vitia exulent, omnium denique vimium exempla dominentur . Non sunt igitur hominum profanorum voces illae audiendae , qui quum Ec-Hesae regulas prorsus ignorent , nec ulla sacrae disciplinae cura tangantur , non

solum Dioeceianos hos Conoori a Contemnunt, sed mordent ratam, atque ut otiosorum Nacerdotum colloquia traducunt: quali vero inepti fuerint , qui superioribus aetatibus quum de restituenda Ecclesiae dignitate amante Divino Spiritu

in commune consulebant, praestantissimum adversus ingruentia mala remedium eiusmodi Coetus indiearent: quasi vero non semper novae necessitates emerge

rent , quae Episcoporum sollicitudinem , Sc studium requirunt, ne accepta a m ioribus doctrina perielitetur, ne morum innocentia inclinet, ne in Clericos divinae Legis ignorantia, desidia, rerum coelestium oblivio, humanarum deis siderium irrepat, ideoque iam non in sortem Domini vocatos, sed ad terreis nas voluptates natos esse arbitrentur : 'uasi vero non in dies cresceret de

Religionis Μysteriis, de Eeclesiae disciplina, de aeternis iustitiae regulis, de

sutura etiam vita, at ue adeo animorum immortalitate opinandi licentia , quae non solum viros, & in litteris minime hospites, sed iuvenes etiam indoctos, di imperitissimas sceminas pervasit, infecit, corrupit: quasi vero maiorum n strorum pietas & continentia quotidie retro non laberetur , atque omnes cuiniusque civitatis ordines veluti pestilenti quodam sidere amati levitatem , nugas, otium, ac spectacula non avidissime lectarentur, nec rariora fierent Christianae charitatis, sanctimoniae' verecundiae, aliarumque Virtutum exempla.

Haec , inquam , minime intelligunt se non intelligere simulant, quo uot nostras Synodos dicteriis proscindunt, qui quidem pro summa sua in Christi Praecepta, aeternamque Religionem incuria facile paterentur in locum veteris, ac germanae Fidei Novatorum deliria , aut Gentilium etiam portenta nobisbtrudi. d rim

33쪽

Praeclare tamen intellexit Metropolitanae huius Ecelesiae Antistes sapientissitamus, quem praesentem veneramur , & cuius conspectu frui boni omnes quam diutissime cupiunt, quam ad animorum nostrorum salutem conducat totius huius Dioecesis Conventum habere. Et sane ex quo primum die immortali Dei beneficio Ferrariensi huic Ecclesae istis praesertim temporibus praesectus suit, hoc sibi maxime in animo proposuit; multoque prius suum ipse consilium per- , feci siet, nisi rebus omnibus in Civitate religiosissime compositis totam Dicecς sim semel, ac iterum pede evangeli Eante peragrare voluisset, & pagos etiam o scuriores non Vicariorum opera, sed per se diligenter observare, ut cultuS divinus ubique serveret, maioraque in dies incrementa sumeret, ut populum in germana pietate confirmaret , ae Dei Ministros ad vitae innocentiam, charitatem, temperantiam , rerum divinarum contemplationem , Religionisque liudium accenderet. Iamque eum de divinis rebus in magna populi frequentia saepe numero disertissime loquentem audivimus, & vos, Amplissimi Patres, non simul audistis, quo illustri exemplo reliquos ad idem munus Obeundum a nyi lavit. Plura nos ips oculis hisce nostris conspeximus pietatis opera ipsius istudio, atque cura in hanc Civitatem. S. Dioecesim invecta , audia , alluitiata, unde omnes cuiuscumque conditionis, atque aetatis in Christiani hominis cmeiis eruditi, liberalioribus Indulgentiis a Summo Pontifice impetratis di ait ad

Sacramenta rite suscipienda disponi possint di nullum tandem est spirituale su sidium, nullium vigilantissimi Pastoris onus. quod ipse praerei miseris , ς quo ad hominum pietatem accessio prope incredibilis fasta elt. Sed Vereor, Am plissime Praesul, in tuis laudibus diutius immorari, quam perspecta animi m

dςxatio pa latur, qua praeconia mereri , non audire egregium semper duXliti . Vcrum, quod hanc ipsam Sγnodum coegeris, ML εα laus non est supprimend , quandoquidem quae nublice prostiire , pliae inum interest , ne liten i CFaritur . Ante duo saecula auliores non desuerunt, qui animadversione dignum elle lcripserunt, olim hos Conventus indici consuevisse , ut Episcopus simul cum Prensbyteris de Cieri disciplina, de caussis Ecclesiasti eis, de doctrina divina delibe- τλret, nihil enim, quod.paulo gravius esset , Episcopos ab ue eo Coetu, ac

veluti Senatu quodam sacile decrevisse, sed hujus honestistinii. moris vix umbram retineri . Ex adverso autem hae ipsa aetate nonnulli Di Ecetanas Synodos intermitti suspicantur ex aliquibus caussis politicis , ne Clerias inserior Saniatctuarium Episcopale curiosus inspiciat, inque serendis Canonibus aurioritatis partem sibi vindicet. Quare est omnino manifestum , si sorte in aliquos Ecclesiarum Antistites eudi haec faba possit, tamen Archiepiscopum nostrum hac suspicione absolvi oportere , qui nunquam dubitavit graviora negotia e celesiallici Senatus sententia transigere , nihilque magis exoptat, quam Culminis sui praerogativam cum iis, quos prudentissimos iudicat, communicare , acie e clesiae suae utilitate, & disciplina eum ipso Clero perquam familiariter coniuIere . Qui si maiorem dignitatis suae , quam coelestis Regni rationem nao ret , non facile in hujus Dioecesis procuratione aliorum consilia perquirere . at quo niam Dei gloriam, verum Ecclesiae splendorem, Sacerdotum sanctitatem , t o puli denique salutem unice sibi proponit, ultro, libenterque nos consiliorum suo rum, ae Pastoralis sollieitudinis participe S iacit, nec quuiquam Iamur huius Conventus disputationi subtrahi, quem aulluratur omni studio erieturum , ut

34쪽

ret eius eurae in restituenda Ecclesiastica disciplina susceptae non infeliciteν

succedant.

Atque ne spes optima concidat, operisque instituti providentissimum Antistitem poeniteat , meminisse debemus, Episcopalem Synodum etiam in iudieio hae.

resis probabilem fidem facere , adeoque maxime a Fidelibus esse habendam . Quum enim non semper acumenicorum, aut Provincialium Conciliorum copia esset , praesertim si in occidente essent indicenda , propterea quod ea repio frequentibus gentium barbararum incursionibus dilaniabatur, civilibusque etiam bellis Toparchae omnia miscebant, unde minime tutus erat Commeatus, Episcopi in sua quisque Diaeeesi Clerum convocare solebant, ad eumque de Fidei integritate, de morum disciplina, ac de Presbyterorum. controversiis reserebant. Cuius Conventus Decreta viam suodammodo maiorum Comitiorum definiti

nibus sternebant, erantque veluti plenioris iudicii quaedam praeparatio. Quod si Π Ss mei tantam fuisse Episcopalium Synodorum auctoritatem constat, quale demum pretium earum Sanctionibus statutum fuisse existimabimus, in quibus publici moris emendatio, recta Cleri institutio , sacrae denique disciplinae redintegratio intendebatur Μulta sane tum in veteribus , tum in recenti ribus eiusmodi Comitiis tanta sunt sapientia descripta, ut laetiora Christianae Reipublicae tempora si redirent, non essent repudiatura. Neque vero dissicile est eius rei caussas assignare ; nam quum ea Comitia non alio essent comparata, quam ut Cori tiliouando in vita maculae sive a Clericis, sive a reliquis Christi Fidelibus eluerentur ,-.ri Ecclesiam gliscentes morbi propuli arentur.

non poterant qua optimis consiliis, atque pietate in unum conveniebant, non lan titatis , & lapientiae plenissimas regulas potaoe . quarum observatio novam omnino rerum faciem , & ad coelestem gloriam unice compositam afferebat. Deinde ea est cuiusque publicae administrationis natura, ut res melius, utiliasque gerantur , quum non privata opinione quidquam suscipitur , sed hominum prudentum exquiruntur sententis, seniorumque in primis experientia consulitur. Itaque quos maxime principes historiarum monumenta nobis commendant , nihil fere ipsi per se decernere , sed in consilium viros gravissimos adhibere consueverunt. Postrema Vulgatissima sunt Christi verba, quibus promisit, se in medio eorum suturum , qui in eius nomine ement congregati Non est igitur quod dubitemus, Synodales Coetus ope divina sustineri, in iliaque, si omnia ad debitum finem reserantur, coelestia lumina liberalius affulgere. Qio circa etiamsi regundis nostris actionibus, populique moribus consormandis Pastoris nostri imitario plurimum valere potest, tandem danda a nobis opera est, ut quidquid in hoc frequenti consessu definitum, constitutumque erit, id modeste, diligenrerque perficiamus. Plane in tanta laculi licentia nulla nobis ratio melior ostendi potest , qua sacrum Ministerium nobis imp

situm sancte Obeamus, Christianarumque virtutum exempla in omnes hujus Dioecesis partes di manent : non omnibus semper irripui sontis copia esse potest; per nos Veluti per niticiissimos rivulos eiusdem sontis beneficium ad a, sentes deseratur. Cogitandum est nobis, omnium Oculos in nos esse conversos,& suo quodammodo Iure omnes flagitare, ut vitae innocentia , justitia, pietate continentia, chalitate imi verso gregi praeeamus, dignosque nos Dei Ministros exhibeamus. Quae ut ex Voro eveniant, a te, Creator Spiritus, enixe petimus.

35쪽

X XXVIII X

ut Antistiti nostro emporis, atque animi sanitatem , & in regendo suae fidei commita grege rectitudinem, ae diligentiam confirmes, ut super nos lucis tuae radium emittas, quo mens nostra illustrerur, & ad rerum coelestium meditationem erigatur. Accende tor nostrum divinae Legis desiderio, adde volunt ii nostrae stimulos, ut contemptis huius mundi praestigiis futurae vitae immo talitatem unice spectemus, in 'in tanto magis tuum nobis auxilium neeessa iarium est , quanto sine tuo numine nihil esse in homine innoxium apertius prois

fitemur .

OFFICIALES SI NODI

JuDICEs .E LARUM, ET ExCUSATIONUM. D. Ioannes Baptista Comes Bonaeoo Praelatus Domesticus SSAt D. N. PII Pap. VI. Archiyresbter metessa metropolitana I. V. D. D. Iguvius AEdisus Hampolini Praepositus Mesesis Metropol.I. V. D. D. Pius AEueas Marebio de Obit iis Primicerius. D. Dominicus Delsini Custos S. T. D. PROMOTORES SYN φασPro Civitate. D. Lueas Ferrari Cavonisus Theologus Enaminator is p rema bnodo, o Geologus Dominationis Sua Isima, co' Mae S. T. D. M pro eo D. Ludoυicus Borioni Canonisus Neologus Gadistor S. T. D.

M. Georgius mereas Canonisus PaenitentiariusI. V. D. SECRETARms SINODI. M. Catio nisus Ioannes Montanari I. V. D. LECTOREs, sEu COADIUTORES SECRETARII.

36쪽

PROCURATOREs CLERI.D. Ioannes Baptista Arienti Archidiaconus .

D. Antonius Maiseneti Dccanus.

PRAEFECTI DISCIPLINAE, ET SCRUTINII. D- Joa-es Baptista Comes Bonaeossi Archipresbter. D. Ignarius Alo ius Prampolini Pr offixus,

D. Canonicus Carolus Cecati.

D. Canonicus Alog sus Dalla Fabra I. U. D. D. Canonicus Hieroumus I ardi.

D. Canonicus Ioseph CUbi.

D. Canonicus Petrus Iacobus Brestiani. D. Canonicus Franciscus Pagitarini. D. Canonicus Paulus Antonius Scalabrini J. N. D. D. Canonicus Coadjutor Ioannes Benedictus Coatri Anguilla D. Canonicus Coadjutor Ioannes Paroli S. T. D. D. Canonicus Gadistor I b 'ampolini J. N. D. Sacerdos Laurentius Dorighi ex Collegio Beneficiat. Seminari; Rectis. Sacerdos Ioseph Medici Sacrorum Canonum Lector in eod. Seminario . ECONOMus PRO CATHEDRATICO . D. Ioannes GaI ni Thoaurarius . PRAEFECTI HOSPITIORUM. D. Lauνent;us Rouerella Canonicus Supranumerarius. D. Francisus Comes R eroni Canonicus Supranumerarius. D. Nicolaus Salmi Canonicus Supranumerarius. D. Ioannes Cane ari Canonteus Supranumerarius. CONFESSARII CLERI.D. Ioannes Giaeometti Primiserias Coadjuror S. T. D. D. Canonteus Ludovisus Naselli. D. Canonicus Georgius moeras Poenitentiarius. D. Canonicus Lud icus Bononi Geologus Gadjutor.

37쪽

SACERDOTES

Dominicus Mucini Prior Collegii Beneficiatorum

Ignatius Barufaldi ex eodem Collegio S. T. D. P. Mag. Nicolaus Augustinus Chignoti Ord. Praed. Ex-mcarius Generat. Congri S. Sabime , in Regia Universitate Taurinen. Sacri Theolog. Pro Us emerit. , oe in ultima Sy nodo Examinator. P. Angelus Clemens a Luca Ord. S. Francisi Mn. Obserυ. P. Mag. Laurentius Allieri Ord. S. Francisci Mn. Conυent. S. T. D. , oe in haci Pontis Unis. Theologiae Dogmaticae, o Moralis Pub. ProfP. Magist. Antonius uini Ord. Congr. Carmelit. Curat. in Eccl. S. Pauli S. T. D. P. Fidelis a Castro S. Petri Ord. S. Francisci Mn. Caputa

P. D. Joannes Maria Cn=nozzi Cleric. Regul. Theat. MAGISTER SACRARUM CIEREMONIARUM. Vincentius Marchi ex Collegio Boneficiatorum S. T. D. SUB MAGISTER. Ludovicus Ggnotati ex eodem Collegio. COADIUTORES MAGISTRI CAEREMONIARUM .Patritius Borsetis. Petrus Benetii. Alphun s Morandi. Franci res SACERDOTES

Ex eodem Collegio

SACERDOTES

OSTIARII .

Pbilippus Grigua.

Franciscus mutoυani. Ludomicus Barini. Franciscus Viviani. NOTARIUS.

Ex eodem Collegio

40쪽

IN NOMINE SANCTISSIΜAE

INDIVIDUAE TRINITATIS

PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI.

Nos ALEXANDER MAETTHANUS eis Ducibus Joυii, Patritius Romanus , Sancti imi D. Nostri PII Papae VI. Praelatus Dome-sicus, Pontificio Glio Assiens, Dei, Apostolicae Sedis

Gratia Archiepiscopus Ferrarie Us .

Ad OMNIPOTENTIS DEI gloriam , & Beatissimae MARIIE semper VIRGINIS, ac Sanctorum Martyrum GEORGII , & MAURELII Civitatis , & Dioecesis Patronorum honorem , & laudem ea, qua fungimur sive ordinaria, sive delegata auctoritate haec , quae sequuntur, in hac prima Nostra Dioecesana Synodo legitime congre. gata statuimus, sancimus, di promulgamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION