Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

221쪽

Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur: dentes paribus non respondent; sed sub his, qui secant, canini sunt. At, sit utraque, totum mentum promovetur ; inferioresque dentes longius, quam superioreS .eXcedunt ; in tentique temporum musculi adparent.

Primo quoque tempore homo in sedili collocantadus est, sic, ut minister a pol feriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem & caput ejus scorteo pulvino duro, eoque caput per ministrum Urgeatur, quo sit immobilius: tum medici di iti pollices, linteolis vel fasdiri, ne dilabantur, involuti, in os ejus conjiciendi, cpeteri extrinsecus admovendi sunt: ubi vehementer maXilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mententum, & ad guttur adducendum est: tuna simul & caput adprehendendum , & , eXcitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, & os

ejus comprimendum est, sic, ut omnia pene uno momento fiant.

Sin utraque parte prolapsa est, Omnia eadem facienda; sed aequaliter retro eis maxilla agenda. Reposito osse, si cum dolore oculorum & cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est . Cum omnibus Vero , quorum Oil a mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue : adeo ut sermo quoque frequens ,

motu OriS temporum nervos laedat.

222쪽

C A P. XIII.

De Capite luxato. APUT duobus proccctibus in duos sinus, summae vertebr e demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui. Hi procesnsus interdum in posteriorem partem eaecidunt :quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, &mentum peetori adglutinetur , neque bibere is , neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat , quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem huc cise credidi, non quo cha ratio ejus rei ulla sit ,1 sed ut res indiciis cognosceretur, & non putarent sibi medicum d

fuisse , si qui sic aliquem perdidissent. C A P. XIV. De Spina laxata. a IDEM casus manet eos, quorum in spinnvertebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi & medulla, qui e per medium; & duabus membranulis lupe per duas a lateribus processus seruntur; & nervis. qui continent , ruptis. Excidunt autem & in posteriorem partem , R in priorem; & supra septum transversum , & infra.

223쪽

Si in utramvis partem exciderint, a posteriore parte vel tumor , vel sinus erit. Si super septum id incidit , manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum sequitur, spiritus difficulter movetur ; dolor urget, &aures obtus e sunt. Si sub septo, femina resolvuntur , urina supprimitur, interdum etiam sine Voluntate pro rumpit. Ex ejusmodi casibus, Ut tardius, quam e capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam, quod HlPPOCRATES dixit, Vertebra in exteriorem partem prolapsa , pronum hominem collocandum esse , R extendendum ,

tum calce aliquem super ipsum debere consistere, & intus impellere : in his accipiendum est , quae paululum excesserunt ; non in his, quae

toto loco molpe sunt. Nonnunquam enim nervorum imbecillitas et scit, ut, quamvis non CY-ciderit vertebra, paululum tamen in priorem

partem promineat , id non jugulat. Sed ab interiore parte non contingit qui dein propelli. Ab exteriore si quid propuli lim est , plerumque iterum redit : nili , quod admodum

rarum est, vis nervis destituta.

. CAP. XV. De Haruero laxa 0. O HUMERUS autem modo in alam eX-cidit , modo in partem priorem. Si in

224쪽

a A. CORN. CELsI MI ED CINA alam delapsus est, ei j vitinus cubitus recedit ab latere , sursumque ad ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. Si in priorem partem , summum quidem brachium extenditur, minus tamen , quam naturaliter ; difficiliusque in prio rem , quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur , si in alam humerus excidit, & vel puerile adhuc est corpus, vel molle, certe imbecillibus nervis intentum est , satis est collocare id in sedili; & ex duobus ministris alteri imperare , Ut caput lati scapularum ollis leniter reducat; 'alteri, ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem , humerum genu sub ala ejus cogere , simulque & latum os , & altera manu brachium ejus ad latus impellere. At, si vastius corpus, nervive robustiores sunt,

necessuria est spatha lignea, quae & crassitudia 1iein duorum digitorum habet , R longitudine ab ala usque ad digitos pervenit , in qua summa

capitulum est rotundum , & leniter cavum; ut Tecipere particulam aliquam ex capite humeri

possit : in que ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus; in quae lora

mollia conjiciuntur. Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu loedat, ad alam a brachio dirigitur , sic , ut caput ejus suriam te alae

subjiciatur: deinde, loris suis ad brachium d

ligatur ; uno loco , paulum infra humeri caput; altero, paulum supra cubitum; tertio, supra manum , cui rei protinus intervalla tunc quuque foraminum aptata sunt.

Sic brachium deligatum super stalae gallinariae

gradum trajicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit ;-simulque in alteram partem corpus demittitur in alteram br. clatu in inten-

225쪽

L1BER VIII. CAP. XVI. a ITditur e eoque fit, ut capite limi caput humeri impulsum in suam sedem , modo cum sono , modo sine hoc compellatur. Multas esse alias rationes, scire facile est uno Hippo CR ΑΤΕ ieeto ; sed non alia usu comprobata est. At, si in partem priorem humerus incidit , supinus homo collocandus ; fasciaque, aut habena , media ala circumdanda est, capitaque ejus post caput hominis ministro tradenda; brachium alteri; prmipiendumque, ut ille habenam , hic brachium extendat: deinde medicus , caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra vero cubitum cum humero adtollere , & os in suam sedem compellere ; faciliusque id in hoc casu , quam in priore revertitur. Reposito humero , lana alae subjicienda est ; si in interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore , ut tamen commodius deligetur. Tum fascia , primum sub ala obvoluta , caput ejus debet comprehendere , deinde per pectus ad alteram alam , ab eaque ad scapulas , rursusque ad ejusdem

humeri caput tendere, saepiusque ad eandem rationem circumagi, donec bene id teneat. Uinctus hac ratione humerus commodius continetur , si adductus ad latus sit, & ad id quoquo

fascia deligetur.

. O s

226쪽

C A P. XVI. De Cubito luxqto. a)IN cubito autem tria coire ossa , humeri, &radii , L cubiti ipsius , ex his , quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit. Si cubitus, qui adnexus humero est, ab hoc excidit, radius, qui adjunctus est, interdum distrahitur, interdum subsistit. In omnes vero quatuor partes cycidere cubitus potest :sed , si in priorem prolapsus est, extentum brachium est, neque recurvatur: si in posteriorem , brachium curvum est , neque extenditur, breviusque altero est; interdum bo febrem, vomitumque bilis movet: si in exteriorem, in thrioremve, brachium porrectum est, sed paululum in eam partem, a qua os recessit , recur

vatur.

Quicquid incidit ,. reponendi ratio una est neque in cubito tantum , sed tu omnibus quoque memoris longis, quae per articulum longa testa junguntur ; utrumquc membrum in divertasas partes extendere , donec spatium inter os lalit, rum sit; tum id os, quod excidit. ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrarium impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout nervi valent, aut ossa huc illucve se de

a) HIPPOCR. de Atticulis. T. NXI. VECTAR. T. IX. li) HIPPOCR. de Artic. T. XXII. I.

227쪽

derunt. Ac modo manibus solis utendum est , modo quaedam alia adhibenda. Ergo , si in priorem partem cubitus prolapsus est , extendi per duas manus, interdum etiam habenis adjectis, satis est : deinde rotundum aliquid , a lacerti parte ponendum est, & super id repente cubitus ad humerum impellendus est At in aliis casibus commodiis inum est eadem

ratione brachium extendere, quae, fracto humero supra posita est, & tum olle reponere. Reliqua curatio eadem est, quae in 'mnibus. Celerius tantum saepiusque id resolvendum est ;multoque magis aqua calida fovendum , & diutius ex oleo & nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius , quam in ull0 alio articulo , sive extra remansit, sive intus revertit , callus circumda tur, isque , si per quietem increvit , flexus illius postea prohibet. C A P. XVII. De Manti luxata. a MANUS quoque in omnes quatuor partes

prolabitur. Si in posteriorem partem eX-cidit, porrigi digiti non postulat: si in priorem, non inclinantur : si in alterutrum latus , manus in contrarium , id est, aut ad pollicem , aut ad minimum digitum convertitur , & reponi non dissicillime potest. Super locum autem durum & renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera brachium debet, vi Hippoc R. de Articu . T. XXIII. VECTAR. N.

228쪽

zzo A. CORN. CEL I MEDICINAiat prona sit, si in posteriorem partem os eXcudit supina , si in priorem ; si in interiorem exteriorem ve, in latus. Ubi satis nervi diducti sunt, si usque in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At his, quae in priorem p O- sterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum aliquid durum , idque supra prominens OS manu urgendum est, per quod os vis adjecta facilius' in suam sedent compellit.

C A P. XVIII.

De Palina laxata.

IN palma quoque ossa interdum suis sedibus

promoventur , modo in priorem partem, mOdo in posteriorem. In latus enim moveri, p ribus ossibus oppositis , non possunt. Signum id solum est , quod omnium commune est ; tumor ab ea parte , in quam os venit: sinus ab ea , a qua recessit. Sed sine intentione , digito tantummodo bene pressum os in suam sedem

revertitur.

C A P. XIX. De Digitis laxatis. AT in digitis totidem sere casus, eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est ue quod arti-

229쪽

22IL 1 AER. VIlI. CΑp. XX. culi breviores, & nervi minus validi sunt. Super mensam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt ; tumque palma compelli : ut ita in locum , unde lapsus est digitus , restituatur.

CU M de humeris dixerim ; de his quoque,

quae in cruribus sunt, videri possum dixis se: siquidem in hoc casu qui edam similitudo est femori & humero , tibiae & cubito , pedi &manui: quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. Femur in omneS quatuor partes promoVetur :saepissime in b interiorem ; deinde in exteriorem ; raro admodum in priorem, aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est , crus longius altero & valgius est: extra enim pes ultimus spectat. Si in exteriorem, brevius, varumque fit, & pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit , sed planta ima , meliusque id crus superius corpus , quam in priore casu , fert, minusque baculo eget. Si in priorem , crus plicari non potest, eX- tensumque alteri cruri ad calcem par est; sed ima planta minus in priorem partem inclina

230쪽

2aa A. CORN. CELs I MEDICINAtur : dolorque in hoc casu praecipuus eli; &maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit , commode ingrediuntur , rectusque eorum pes est. Si in posteriorem , extendi non potest crus, breviusque est ; ubi

conssistit, calx quoque terram non contingit. Magnum autem se mori periculum est, ne vel dissiculter reponatur, vel repositum rursus eXcidat. Quidam semper iterum excidere contendunt: sed. HIPPOCRATES , & DIOCLES, & PHILOTi Mus' & NILEUs, & HERACLIDES Tarentinus, clari admodum authores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt. Neque tot genera machinamentorum quoque , ad extendendum in hoc casu femur, HIPPOCRATES , ANDREAS , NILEUS, NYMPHODORUS ;PRO TARCHUS, HERACLIDES , faber quoque quidam reperissent , si id frustra est. Sed ut haec falsa opinio est; sic illud verum: cum ibi valentissimi nervi musculique sint , si suum robur

habent , vix admittere , ut reponatur : si non habent, repositum non continere.

Tentandum igitur est, & , si tenerius membrum est , satis est habenam alteram ab inguine , alteram a genu intendi : si validius , melius adducent, qui easdem habenas ad valida bacula deligarint ; tumque eorum fustium imasta partes oppositae morae objecerint, superioresque

ad se utraque manu traxerint. Etiamnum Valentius intenditur membrum super scamnum , cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur: qui, ut in torcularibus , conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos & musculos possunt.

Collocandus autem homo super id scamnum

SEARCH

MENU NAVIGATION