Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

191쪽

LI AER. VIII. C A P. IV. 183 clo cutis sanescit, etiamsi i) frustra secta est Os ) fractum, nisii succursum est , gravidi o inflammationibus adficit, difficiliusque pollea

tractatur. . -

Raro, sed aliquando tamen, eVenit, Ut OS quidem totum integrum maneat, intus Vero eΚictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat ; isque ibi concretus magnos dolorcs moveat , ab & oculos quibusdam

obcaecet.

Sed sere contra id dolor est , R eo loco

cute incisa , pallidum os reperitur ; ideoque id quoque os excidendum est. Quaciamque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est , latius aperienda est, donec , quicquid hesum est , in compectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ipsa membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur : siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat. Itaque eam commodius est ex toto ab olle deduci. Plagam , si ex vulnere est , talem necede est habeamus, qualem acceperimus. Si manu facienda est, ea sere commodissima est, quae duabus transversiis lineis literae i) In frustra delam. Ita Ieqendum cer ni ScALII R

192쪽

I 8 A. CORN. CELs I MEDICINAX figuram accipit; ut deinde a singulis procedentibus cu) angulis cutis Q subsecetur. Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, Occupandusque objectis linumentis, & caput altius ob excitandum. Neque id vitium ullum metum , nisi inter musculos , qui tempora continent, adfert es ed ibi quoque nihil tutius fit. In omni vero filio fractove oste, protinus antiquiores medici ad serramenta veniebant, quihus id exciderent. Sed multo melius est , ante

emplastra experiri , quae calvariae causa compo-Nuntur; eorumque Aliquod oportet ex aceto mollitum per se super filium fracturiave os imponere : deinde super id , aliquanto latius quam vulnus est, eodem medicamentis illitum linteolum , D praeterea succidam lanam aceto tinctam : tunc vulnus deligare, es quotidie resolvere; similiterque curare Usque ad diem quintum. A se to die etium vapore aquae calidae per spongiam

fovere: caeteriique eadem ficere.

Quod sti caruncula increscere coeperit, & febricula aut soluta fuerit, aut levior, & cupiditas cibi reverterit, satis que somni uccedat, in

eodem medicamento erit perseverandum. ΡrOcedente deinde tempore emolliendum id emplastrum , adjecto cerato ex rosa facto ; quo facilius carnem producat, nam per se reprimendi vim habet. Hac ratione sepe rimae callo quodam implentur ; estque ea ossis velut cicatrix ;00 fidit. lingulis, aliae, ligulis.

o) Subsequatur iapiad VERTUNIAN. P. Vo. p) Ita SENECA. excitare aedificium. FLOR. Lib. I.

excitare urbem.

193쪽

& latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebunt, eodem callo glutinantur; elique id aliquanto melius velamentum cerebro , quam caro quae exciso olle increscit.

Si vero sub prima curatione febris intenditur, brevesque somni, & iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque q) alitur , &in cervicibus glandulcae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super liboc fastidium increscit; tum

demum ad manum scalprumque veniendum est.

Duo vero sub ictu calvariae r) pericula sunt; ne vel findatur vel medium desidat. Si fissum est,

possunt orae ei se compres e : vel quia altera super alteram excellit; vel etiam, quia vehementer rursus se commi serunt. Ex quo evenit, ut humor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat; ac si eam irritet, & graves inflammationes in OVeat. At ubi medium os desedit, eandem cerebri membranam urget: interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex

osse dematur. Ergo, si ora alteri insedit , satis est id, quod eminet, plano scalpro excidere. Quo sublato, si rima hiat aliquantum , curationi satis est. At, si orae inter se comprimuntur. a latere ejHs, interposito digiti spatio, terebra foramen faciendum est: ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus , ad similitudinem literae Λ ;

194쪽

ISG A. CORN. CELs 1 MEDICINA sic, Ut vertex ejus a foramine, basis ad rimam sit. Quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis simis fieri debebit : δί ita nihil latere sub os osse confractum potest, abundeque exitus datur intus l edentibus. Ne si fractum quidem os des edit, totum excidi neceise est: sed, sive totum perfractum est, . & ab alio ex tuto recellit, sive circum post e calvariae inhaeret exigua parte, ab eo , quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. Deinde in eo , quod desedit, juxta rimam, quam fecimus, foramina facienda sunt: si in angusto noxa est, duo ; si latius patet, tria; septaque eorum excidenda: & tum scalper utrinque, ad rimam agendus sic , ut lunatum sinum faciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.

Deinde, si qua t) labant, & ex facili removeri possunt, forcipe ad id faeto colligenda sunt,

maXimeque ea , quae acuta membranam infestant.

Si id ex facili fieri non potest, subjicienda lamina est, quam custodem ejus membranae esse , propolin : δο super cam: quicquid spinosum cst, R intus eminet, excidendum est, eadem lamina, quiquid deorsum insedit, adtollendum. Hoc genus curationis efficit, ut, qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamentis tempore excidant, si aciumque inter hzec satis. illis magnum ad extrahendam saniem relinqua f) Alii latentibus.' t) Al. laedunt.

195쪽

tur, plusque in osse popugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit, eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est; ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur: tum idem medicamentum eodem modo , qui supra positus est, mollitum , ipsi membranae imponendum est: caeteraque eodem modo facienda sunt, quiae ad linteolum illitum, & lanam succidam pertinent: collocandusque in loco in tepido : & curandum quotidie vulnus ; bis etiam , aestate. Quod si membrana per inflammationem intU-muerit, infundenda erit rosa tepida. Si usque eo tumebit, ut super Otia quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita,& cum recenti vel butyro, vel adipe anserino mixta: cervixque ti) molliri debebit liquido cerato, ex irino facto. At, si parum pura membrana videbitur, par modus ejus emplastri & mellis miscendus erit, idque superinfundendum ; ejusque continendi causa unum aut alterum linamentum injiciendum;& super linteolo , cui emplastrum illitum sit,

contegendum. Ubi satis pura membrana est, eadem ratione adjiciendum emplastro ceratum ut carnem producat. Quod ad abstinentiam vero , & primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt: eo magis, quo periculosius h Iec pars adficitur. Quinetiam , cum jam non solum sustineri, sed ali u) Alii illiniri.

196쪽

I88 A. CORN. CELs I MEDI cINA cibis quoque xo oportebit, tamen crunt Vitanda, quaecunque mandenda sunt : item fumus,& quicquid excitat sternutamentum. Spem vero certam faciunt, membrana mo-hilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda , facilis motus maxilli atque cervicis. AIala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida , vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel di fentio. caro livida, maxillarum rigor, atque cer

vici S.

Caetera, quae ad somnum , cibi desiderium, set, rem, puris colorem attinent, eadem, quae in caeteris vulneribus, vel salutaria, vel mortifera

sunt.

Ubi bene res cedit, incidit ab ipsa membrana; vel, si os eo loco duplex est, inde quoque caro

increscens id, quod inter olla Vacuum est, replet : iionnunquam etiam super calvarium excresncit. Quod si incidit, inspergenda squama aeris e it, ut id reprimat & cohibeat, eaque carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur, e cepta frontis ea parte, paululum super id est, quod inter supercilia est. Ibi enim vix fieri potest, ut ab non per omnem aetatem sit exul ceratio: quae linteolo, medicamentum habente, contegenda erit. Illa utique, capite fracto se vanda sunt, ut, donec jam valida cicatrix, erit, vitentur sol, ventus, frequens balneum , major vini modus.

x PANT IN. Edit. adparebunt.

197쪽

De Naso fracto a .

IN naribus vero, & os, cartilago frangi solet, & quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa sunt, alterumque ex his, nares

desidunt, difficulter spiritus trahitur. Si a latere os fractum est, is locus cavus est: si cartilago,

in alteram partem nares declinantur.

Quicquid e cartilagine concedit, excitandum leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrinque compressis; deinde in longitudinem implicata linamenta, & molli pellicula cincta circumsutaque, intus injicienda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, & molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinunt. Sed, si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris implenda est. Si a latere , id quod inseritur, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus jacet. ab

altera tenuiuS.

Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis , medio illita mixtis inter se simila & thuris fuligine: eaque ultra aures ducenda, & fronti duobus capitibus adglutinanda est , id enim corpori quasi gluten inhaerescit, & cum induruit,

198쪽

I9o A. CORN. CELs I MEDICINA Sin, quod intus inditum est, laedit, sicut maximeque fit, ubi interior cartilago perfracta est,eXcitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt: deinde, post quatuordecim dies idipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida; eaque tumens locus quotidie fovendus

et L.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam

sedem reponendum est: atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est; ubi a latere, ea, in quam os impulsum est: imponendumque ceratum, & paulo vehementius deligandum est; quia callus eo loco non ad sanitatenitantummodo, sed etiam ad tumorem increscit: a tertio die fovendum id aqua calida est; tantoque magiS, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilominus intrinsecus singula in suas sedes digitis erunt compellenda ; imponendaque extrinsecus eadem habena, & super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At, quod fragmentυm undique resolutum cum caeteris non glutinabitur, intelligetur quidem ex

humore, qui multus ex vulnere seretur; vulsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, imponetur aliquod medicamentum ex iis, qu eleniter reprim Unt.

Pejus est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque Vulnus accessit: id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilominus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex his quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.

199쪽

C A P. VI.

IN aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus Oriatur, imponendum glutinans medicamentum est; saepe enim suppurationem prohibet, & aurem confirmat. Illud & in hac & in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique cum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrinque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur.

In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis , R ipsa contra lunata plaga excidenda est: deinde utendum est medicamento leniter sanguinem supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec Languis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur: & a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc & caput , compleat: tum leniter ea deliganda est; & a tertio die, vapore, ut in naribus posui, fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primis temporibus necellaria est, donee inflammatio finiatur.

200쪽

192 A. CORN. CELs I MEDICINAC A P. VII. De Maxilla fracta, G quibusdam ad omnia tisa pertinentibus a ).AB his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia , ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os, modo rectum, ut lignum in longitudinem finditur ; modo frangitur transversum ; interdum obliquum: atque id ipsum nonnunquam retusa habet capita, nonhunquam acuta, quod genus pessimum est, quia neque facile committatuntur, quae nulli retuso innituntur; & carnem

vulnerant, interdum quoque nervum aut musculuna.

uinetiam aliquando plura fragmenta a fragmento fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit. Maxillae vero temper aliqua, parte etiam vexata, ossa inter

se cohaerent.

Igitur inprimis digitis duobus utrinque prementibus, & ab ore, & a mento, omnia olla in suam sedem compellenda sunt: deinde, si maxilla transversa fracta est sub quo casu sere dens super proximum dentem excidito ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, filii labant, ulteriores inter se b seta deligandi

SEARCH

MENU NAVIGATION