Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

201쪽

sunt, id in alio genere fracturae supervacuum eis, caetera eadem facienda. Nam linteolum duplex , madens vino & oleo , superinjiciendum est cumque eo simila & thuris fuligo: deinde aut fascia, aut mollis habena , medio in longitudinem incisa, ut utrinque mentum complectatur ;& inde capita ejus supra caput adducta ibi ligen

tur.

Illud quoque ad omnia olla pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam: deinde, a die tertio, humidum cibum ; sublata inflammatione, paulo pleniorem, eumque, qui carnemulat: vinum per omne tempus este alienum. Deinde tertio die resolvi debere ; foverique per spongiam vapore calid te ; eademque, qu e primo so- Verant, su perdari: idem quinto die fieri. & donec instaminatio finiatur; quar vel nono die, Vel septimo sere solvitur: ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo

Non est, reponatur; neque id esse solvendum , nisi duae parces ejus temporis, intra quod quzeque olla conservent, transierint. Fere vero inter quartum lecimum & unum Sevigesimum diem sanescunt, maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, colhe, spina coxnrum, os tali, calx, manu S, planta: inter vigesimum & trige limum diem, crura brachiaque: inter septimum & vigesimum & quadragesimum, humeri & femora. sed de maxilla illud quoque adjiciendum est, quod humidus cibus diu adsumendus sit. At que etiam, cum tempus processit, in lagano si milibusque aliis perseverandum est, neque quicquam edendum, donec ex toto maxillam callus firmaverit. Itemque, primis utique diebus habendum silentium. q. Corn. Celsi Oper. Tom. II.

202쪽

CΑΡ UT VIII. De Iugulo fract0. JUGULUM vero, si transversum fractum est,

iaonnunquam per se recte coit, &, nisi movetur, sanari sine vinetura potest: Iaonnunquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur; fere

que id, quod a poebore est, super id, quod ab

humero est, in posteriorem partem inclinatur. Cujus ea ratio est, quod per se non movetur; sed cum humeri motu consentit Itaque, eo comsistente, super id humerus agitatur. Raro Vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur; adeo ut magni professiores nunquam se vidisse memoriae mandaverint. Sed locuples tamen ejus rei author HIPPOCRATES est. Verum, ut diissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est,& illud in priorem adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, humerus autem in priorem partem adducendus est: ac, si is inserior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est; sed humerus ipse adtollendus: sin autem superior est, id, quod a pectore est, implendum lana,& humerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt incidi contra cutis debet; & ex ollibus ea, quae carnem vulnerunt praecidenda; tum retusa olla committenda sunt;&, si quod ab aliqua parte eminet, Opponendum est triplex linteolum in vino & oleo tinctum.

203쪽

LigER VIII. CAP. VIII. 19sSi plura fragmenta sunt, excipienda sunt exserula facto canaliculo, eodem intus incerato, ne fascia diducatur, quae jugulo composito circumdanda est Eepius potius, quam valentius , quod ipsum quoque in Omnibus fractis perpe

tuum est.

A dextro vero jugulo , si id fractum est , adstam sinistram; a sinistro, ad dexteram, rursus que sub ala sua fascia dari debet: post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est, brachium

ad latus, si in partem priorem, ad cervicem deligandum est: supinusque homo collocandus: caetera eadem facienda quae supra comprehensa sunt. a. De dioersis tisium clivis. Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura vel cartilaginosa, quae Vel franguntur , vel f iantur, vel colliduntur, Vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina co-Xarum, Os tuli, calx, manuS, planta. Horum omnium eadem curatio est.

Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est, quo sanescente, rimas quoque ollis, aut, si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est, &, os laesum esse , ex dolore colligimus, nihil aliud, quam quiescendum; imponendumque ceratum est, & leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

204쪽

I9s A. CORN. CELs I MEDICINAC A P. IX.

De Gylis fractis a . PROPRIE tamen quaedam de costis dicenda

sunt; quia juxta viscera sunt, & gravioribus periculis is locus expositus est. Costa igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars ejus, quae rara est, laedatur: interdum sic, ut eam totam is castis perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis exspuitur, nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro , nec dolor magnus est; tactu tamen is locus leviter indolescit: sed abunde est eadem , qupe supra scripta sunt, facere; & a media fascia incipere deligare, ne in alterutram partem haec inclinet. Ab uno vero & vigesimo die , quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat: quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est. Ρer omne autem tempus curationis, vitandus clamor, sermo quoque , tumultus, ira, motus Vehementior

corpori S, fumus, pulvis, & quicquid vel tussim vel sternutamentum movet: ne spiritum quidem

magnopere continere eXpedit.

At, si tota costa perfracta est; casus asperiorcst. Nam & graves inflammationes , & febris ,

205쪽

LI AER. VIII. CAP. IX. 197& suppuratio, & saepe vitae periculum sequitur,& sanguis spuitur. Ergo, si vires patiuntur,

ab eo brachio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvuS, tamen sine ullo acri, ducenda est; diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus; sed una sorbitione vivendum: imponendumque ei loco ceratum ex lycio factum, cui cocta quoque resina adjecta sit, aut POLYARCHI malagma; aut panni ex vino x rosa &oleo , superque imponenda lana succida mollis ,& duae fasciae a mediis orsis, minimeque adstrictae. Multo vero magis omnia vitanda, quae supra posui; adeo, ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis insestabit, ad id potio

sumenda erit, vel cx trixagine, Vel eae ruta,

vel ex herba stoechade , vel ex cumino λ pipere. Gravioribus vero doloribus Urgentibus, cataplasma imponi quoque conveniet, vel ex lolio, vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adjecta. Et id quidam interdiu superjacebit; noctu

vero idem aut ceratum, aut malagma, aut panni ; quia potest: cataplasma decidere. Ergo quotidie quoque resolvetur, donec jam cerato aut malagmate possimus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame CorpuS; ab Un- . decimo vero ali incipiet, ideoque etiam laxior, quam primo, fascia sit, qua ligabitur. Fereque ea curatione ad qnadragesimum diem perveniet. Sub qua si metus erit suppurationis, plus malagma , quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scri pia sunt, discuti potuerit: omnis mora vitanda crit, ne os infra Vitietur: sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens serrainen .

206쪽

I98 A. CORN. CELs I MEDICINA tum, donec ad pus perveniat; idque effunden

dum.

Si nusquam tumor se ostendit, ubi maxime pus subsit, sic intelligemus ; creta cimolia totum locum illinemus, & siccari patiemur: quo loco maxime humor intus perseverabit, ibi pus pro-Ximum erit ; coque uri debebit. Si latius aliud abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum; demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum , ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in caeteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, pernicios a futura, id malum subsequatur. Nonnunquam etiam, levius ipso osse adsecto, R inter initia neglecto , non pus, sed humor quidam muco similis, intus coit; mollescitque contra cutis. In qua, simili ustio ite utendum

est.

In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam si quid ex vertebra excipit, aut aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit; punctiones autem in eo sentiuntur: quia necesse est ea fragmenta spinosa esse , quo fit, ut homo in anteriorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt. Medicamentis vero iisdem opus est , qupe prima parte hujus capitis exposita sunt. b RGINET. VI. 98.

207쪽

De Humerorum, brachi0rum, fem0rum , crrirum, digitorum fractorum, vel evulsorrim , c0mmunibus curationibus.

SIMILES rursus ex magna parte casus CV- rationesque sunt humeris Sc se moribus. Communia etiam quaedam humeris, brachiis , se moribus , cruribus , digitis: si quidem ea minime periculose media franguntur : at, quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori eis, eo pejor est; nam & majores dolores adsert & di ficilius curatur. Earum maxime tolerabilis est: simplex, eaque transversa: pejor, ubi obliqua, atque ubi fragmenta: pellima, ubi eadem acuta

sunt.

Nonnunouam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent: multo saepius excidunt, aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet: & sunt notae certae. Si suis sedibus sunt mota, resima, punctionisque sensum repraesentant, & tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa, sed obliqua junguntur quod fit, ubi loco suo non sunt) membrum id altero latere brevius est , & musculi ejus tument. Ergo, si huc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere. Nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur : neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est , inflammatio oritur. Sub qua & dissicile. y periculose, vis nervis adhibetur, nam distentionem

208쪽

2oo A. CORN. CELSI MEDICINA nervorum vel a) cancer sequitur; vel certe; cuinmitissime agitur, pus. Itaque, si ante reposta ossa non sunt, post eam reponenda sunt. Intendere autem digitum vel aliud quodque

membrum, si adhuc tenerum est, etiam UnUR homo potest; cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit. Ualentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus & cruribus evenit; habenis qui que, vel lineis fasciis utrinque capita articulorum

deliganda, & per plures & in diversa ducenda

sunt.

Ubi vero paulo longius , quam naturaliter ei se debet, membrum vis fecit; tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt: inductumque ossis repositi est dolor sublatus. At men brum alteri aequatum, involvendum duplicibuς triplicibusque pannis in vino & oleo tinctis: quos

lineos esse, commodius est

Fere vero fasciis sex opus est. Prima brevis. sina adhibenda: quae circa fracturam ter voluta sursum versum feratur, & quasi in cochleam serpat; satisque est , eam ter hoc quoque modo circuire. Astera dimidio longior ea : quae , si qua parte os eminet , ab ea , si totum et equale est, undelibet super fracturam incipere debet, priori adversa, deorsumque tendere; atque iterum ad fracturam reversa , in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has injiciendum latiore linteo ceratum est , quod eas contineat. At, si qua parte os

209쪽

L 1 A E R Τ VIII. C A P. X. eminet, triplex et pannus objiciendus, eodem vino & oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque , sic, ut semper insequens priori adversa sit, & tertia tantum in inferiore parte, treSin superiore b) finiant: quia satius est saepius

circuire, quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur , & cancro opportunum est. Articulum autem quamminime vincire opus est: sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem continendum est. Eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam pene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum , adjiciendaque prioribus quinta fascia est, iterumque quinis resolvendum est , & tum sex fasciis involvendum, sic ut tertia & quinta infra, caeterae supra finiantur. Quotiescunque autem solvitur membrum , calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta, eademque omnia facienda, donec ad eo inflammatio solvatur, vel tenuiu&quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat: quod si septimus dies non dedit, certe Π nus exhibet, tum facillime offa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt: deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque superaccommodandae b Al. feriant:

210쪽

etor A. CORN. CELs I MEDICINA sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede colitineant: &, in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Epsque omnes circa articulum ellia oportet resima ; ne hunc laedant, nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant: & cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coarctari; ac, sit nulla prurigo, nullus dolor est, sic munere, donec duae partes ejus temporis, quo os quodque conserVet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus

cst, tum evocari.

Ergo cerato quoque liquido id c) leniterest ungendum, perfricandaque summina cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum, sic, ut remota calida aqua, Caetera eadem fiant; tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fuerint, subtrahantur.

et. De Humero fracto d) Haec communia sunt: illa propria. Siquidem

humerus stactus est, non sic, ut membrum aliud, intenditur: sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una autem fascia , brachium amplexa, ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustinet: altera, ab altera parte super caput data, ibi accipit nodum: tertia, vincto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se vinetis. Deinde ab occipitio ipsius, minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si

SEARCH

MENU NAVIGATION