Annales academici

발행: 연대 미상

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cin cUMQUE LOcI ET ORDINIS HO ADESTIS, AUDITORES HUMANISMini Saepe multumque iactatur querela, non hodie tantum neque hac solum aetate exaudita, sed prope dixerim ex quo novae gentes ad antiquarum litterarum studia sese retulerunt identidem repetita, negligi veterum scripta, pulcri venustique exempla, excellentissima ingenii humani monumenta etsi non prorsus relinquantur, si a paucis tractari non desinant, at despicia plurimis, contemni, pro nihilo haberi. Atque ut solent homines eorum potissimum temporum esse laudatores quae adolescentes viderunt, cum et recentes in vita ipsi optima quaeque iuvenili ardore complectebantur, et rerum hominumque imperiti ceteros ex sua natura ac voluntate fingebant et aestimabant, cum illa querela haud ita dudum praeteriti temporis la dationem coniungunt praesentisque temporis incusationem. Nam quibus studiis quondam summus honos ac rupe unicus fuerit quem ipsi cum multis ingenuis adolescentibus certatim appeterent et magna contentione

assequi conarentur, eadem nunc iacere atque adeo sordere non sine magno

52쪽

42 G. m. PLUΥGERS. animi dolore indignantur. evi enim vitio effectum esse utilitatis potiusquam virtutis et humanitatis ructu omnia aestimantis, ut firmissimum litterarum praesidium, iuvenilis institutio in antiquarum linguarum studio posita, convellatur iam ac deiiciatur; quod enim ipsi in iis solis linguis discendis operae temporisque consumsissent, id nunc ita in multarum rerum ac linguarum utiles scilicet fructuosasque disciplinas distrahi ac dissipari, ut iuvenilis animus iam neque consistat neque possit ad percipiendam antiquorum scriptorum praestantiam pervenire metum adeo esse ne ingravescente in dies malo ita iudicia depraventur, ut tandem illustrissima antiquitatis monumenta ad insigne generis humani detrimentum perpetua oblivione atque silentio obruantur, Alii contra, quod genus hominum sere exortum est, ex quo plurimorum sollertia hac nostra et patrum memoria rerum naturam eliciter perscrutata quae acute invenisset non minus ingeniose ad augendas cum publicas opes tum privatas contulit adque vitam lautam beatam elegantem excolendam accommodavit, ex eo inde igitur tempore queruntur alii iuvenilem aetatem, ad adipiscendam earum rerum scientiam quibus instructus vitam quis postea cum huctu dignitatis et opum possit degere unice appositam, in linguis quibusdam discendis prolandi, quarum peritia ad

hominum quibuscum una vivimus consociationem minime necessaria sit,

sed unice ad eiusmodi scriptorum intelligentiam conducat in quibus, si

ulla omnino, tenuis certe imperfectaque rerum scientia appareat hodieque longe superata. Namque veterum scripta de mundo et de orbe terrarum deque universa naturae vi tam mira commenta tradere, ut ne salsas quidem aut incertas amorum hominum opiniones, sed aegrorum visa et somnia referre videantur multa sane iis contineri ad vitam recte instituendam adque civitates bene ordinandas prudenter excogitata, sed neque ea ad nostram vitam aut ad nostram rem publicam sine gravi omnium rerum perturbatione transserenda aut si nullam necessariam utilitatem asserant, sed animi liberam quamdam et honestam oblectationem , eam certe buposse ex scriptis eorum homioum tractandis, qui linguis utantur, quarum Mentia possit ad hodiernae vitae usum conferri; itaque non amplius serendum esse, et mox ore ut ne amplius seratur, ut iuventutis institutio ad paveorum voluntatem regatur, desidiosam quamdam veterum scriptorum

53쪽

eontemplationem et ignavam animi delectationem multarum rerum utilitatibus anteponentium. In quorum hominum tam variis querelis tamque dissentientibus iudiciis quid verum sit inquirere non esset fortasse inutile neque eris ab hoc tempore alienum, cum munus ingredior quod maxime in tuenda antiquarum litterarum dignitate versatur. Si enim hominum vitio et seculi labe humani ingenii praestantissima opera despiciuntur ac contemnuntur, leviter hoc a me docendi munus erit susceptum, qui non viderim ad tantam tamque late usam plurimorum perversitatem exstirpandam parum meam infirmitatem prolaturam ad paucorum qui supersint bonarum artium cultorum vires adiunctam si obsolevere haec studia, et, utpote nostris temporibus aliena, obstruunt magis quam aperiunt aditum ad vitam beatam honestamque improbum sane stultumque facinus aggredior, qui commissam mihi huius iuventutis salutem nefarie proditurus sim generisque humani cursum ad meliora praestantioraque tendentem impedire et retardare conaturus; sin vero litterarum studium ita cum humanitate eoniunctum est, ut numquam nisi cum humano genere periturum sit, si semper in hac sanctamusarum sede plurimi invenientur adolescentes ingenui ac liberales, qui splendidiora in vita spectent quam victum et cultum et vulgares honores, mea quoque qualiscunque opera in eo studio promovendo inque ea adolescentia instituenda et honeste erit et cum spe aliqua utilitatis posita. Non ego tamen, A., hic veterum litterarum studii patrinnium auscipere cogito neque eius decus ac dignitatem sustinere conabor. Honestissima haec defensio, nostra memoria semel atque iterum ex hoc ipso loco sortiter suscepta, nondum ita deserta iacet, ut meam vocem requirat. Sed quoniam hoc studium alios iam labefactatum esse deplorare vidimus et nomo corruat vereri, alios vero ipsum fundamentum quo totum nititur convellere conari atque adeo sese landitus aliquando sublaturos esse aperare, quare hanc ego spem salsam et vanam esse arbitrer illum metum inanem, dicendi hanc sive nactus opportunitatem sive necessitate coactus, ita proponam, ut mansurum esse antiquarum litterarum studium ac duraturum appareat. Quae quainquam multiplicem quaestionem lateque diffusam requirunt, tamen fretus vestra intelligentia disseram quam brevissime potero. Vos, ΑΑ. humanissimi, aequo me bonoque animo audiatis l

54쪽

44 PLUX GERSVerum antequam ad hanc disputationem accedo, nostra quodammodo defensio mihi suscipienda est evellendaque salsa multorum opinio quam supra commemoravi, quasi studium antiquarum litterarum, quo nunc non multos admodum teneri satis constat, olim vulgare uerit et a plurimis cum eo humanitatis ructu exerceretur, quem qui recte exercent ex eo quaerere oportet. Sed ne vagetur oratio, primum explanandum videtur quid hoc studium de quo quaerimus intelligi velim, cuius rei certam definitionem quam omnes amplectantur adhuc desiderari video. Hoc igitur studium dico assiduam et vehementem animi ad antiquas litteras applicatam eum intelligendi voluntate occupationem, quae sensum quemdam delectationis praebeat ex sana eorum operum admiratione prosectum quae excellentissima antiquitatis ingenia summo artificio orationis facultate expresserunt. Haec autem occupatio, in quotidiana consideratione ac contemplatione consistens, peritiam parit de toto hoc genere iudicandi quod cum orationis facultate coniunctum est delectatio vero et admiratio aemulationem excitat, quae si cum iudicandi peritia accedit ingenium et exercitatio, rursus opera condit egregia, praeclara, nobilissimis illis mon mentis minime postponenda. Sed plurimum distat inter delectationem quam percepta orationis excellentia affert et eam quam cetera habent artificia, quae cum in naturae imitatione consistant opera condunt quae sensibus percipiuntur. Haec enim facilem habent considerationem nulla rerum ignoratione impeditam; nam ad ea contemplanda satis est ut oculis adspiciantur vel auribus accipiantur. Verum quae orationis acultate persecta sunt, ad ea multarum rerum scientia instructum accedere qui percipere velit oportet. Etenim primum omnis oratio in aliquo argumento versetur necesse est, quod nisi quis cognitum habet, nulla erit orationis aestimatio, quippe cuius virtus in eo maxime ematur, ut ait ad rerum dignitatem apte inventa ac disposita verbisque ad subiectam materiem accommodatis comprehensa. Tum nulla orati ne cogitari quidem potest, nisi quae aliqua lingua tamquam instrumento utatur, cuius scientia sublata disertissimi hominia luculentissima oratio non humana arte persectum opus videbitur, sed sonorum ortuitus quidam concursus ne auribus quidem, sicut avium cantus, oblectationem afferens Praeterea cum mores hominum totaque sentiendi cogitandique

55쪽

ratio temporibus reguntur tum vero etiam eloquentia, qua nihil est cum humanitate coniunctius. Ita quemadmodum singuli homines suum quisque dicendi genus sequuntur, sic singularum quoque aetatum oratio proprium quoddam habet et peculiare. Hoc quoque notandum et pernoscendum est, si quis de monumentis ingenii humani recte existimare velit. amque ut de pictura vere iudicari non potest, nisi in eadem luce in qua est absoluta proponitur, sic de operibus orationis sacultate persectis pravum atque perversum iudicium erit, nisi luce temporum illustrantur quibus fuerunt

composita. Itaque, A., hoc antiquarum litterarum studio cum reliquarum artium studiis commune est, quod in pulcro venustoque cognoscendo percipiendoque versatur illud vero proprium habet, quod mentis intentione non sensuum affectione ad hanc perceptionem ducimur tum ceterorum artificiorum species aperta et explicata ad delectationem proponitur, antiquarum litterarum venustas tecta et occulta et involuta multaque industria ac longe labore retegenda et evolvenda quippe quarum praestantiam, nisi accurata eam veterum linguarum totiusque antiquitatis scientia collustret, in obscuritate latere necesse sit. Eiusmodi autem studio, praesertim cum arduum aditum habeat et magnis sit obstructum difficultatibus umquam se dedisse multos, ut nonnullos contendere vidimus, parum credibile erit de humana natura prudenter aestimanti. Etenim quamquam negari non potest insitum esse homini, ut pulcri specie delectetur et commoveatur, hoc tamen ita intelligendum est, ut plurimorum ea animos percellat, si sit cum sensuum illecebris connexa, paucissimorum, si sine illis blandimentis sola mentis perceptione comprehendatur. Vereor, A., ne hoc argumentum ex humani generis aestimatione petitum, ita adumbratum potius quam explicatum, parum Vobis ponderis habere videatur ad eorum sententiam refutandam, qui ardens quondam multorum lateque diffusum antiquarum litterarum studium nunc propemodum exstinctum esse non sine nostra reprehensione lugere solent. Verum omnis instituta de humana natura disputatio longiorem et subtiliorem inquisitionem desiderat, quam ut hic possit sine molestia Vestra explicari. Expromam potius igitur quibus ex rebus conficiam bonarum artium studia

56쪽

46 G. G. PLUΥGERS nondum consecta iacere, sed vivere adhuc atque elici complurium laboro exculta vigere. Quantum in hac brevitate orationis consequar Vos ΑA., iudicabitis. Ea autem studia ex intelligendi veterum litterarum voluntate prosecta

rectam aestimationem afferre et sanam admirationem eius quod in quoque litterarum genere excellat supra posuimus. Ergo demonstrandum erit nos veterum scripta et melius intelligere quam superiores et rectius aestimare

atque cum prudentiori delectu admirari. Quae demonstratio, ne tota haeo disceptatio insulsa atque inepta videatur, ita erit instituenda, ut cunctorum facultatem qui nunc litteris operam dant et qui olim dederunt in

contentionem vocemus, non ut singulorum quorumdam excellentiam ponderemus et examinemus.

Et primum ecquod certius est argumentum melius hodie veterum scripta intelligi, quam quod multo nunc emendatiora leguntur' Quod partim eorum industria effecit, qui nostra memoria veteres membranas magna cum diligentia denuo investigarunt; quem laborem, saepe iniucundum semper gravem, nemo profecto suscepit, nisi qui perspexisset, quantum sibi adhuc ad accuratam veterum monumentorum intelligentiam obstaret incerta eorum et non satis explorata in libris qui superessent traditio. Intelligendi autem principium est, perspexisse non intelligere quod non intelligas. Ad hunc veterum librorum perscrutandi laborem ars emendandi acoemit, a multo pluribus hodie quam antea actitata. In qua quamquam propter rei dissicultatem non multi admodum cum insigni successu elaboraverunt, tamen in omnibus praedicandum est cum acre intelligendi studium tum vero strenuus labor et indefessa industria. emo enim profecto traditam lectionem emendare conabitur, nisi qui aut quod dictum esse videtur sentiat sese non intelligere, aut quod dictum est ab eo non ita dici potuisse existimet a quo dictum esse seratur. Quid autem a quoque scriptore quopiam modo dici potuerit aut non potuerit cognoscere longi laboris est multaeque lectionis. eque vero aliud est assidua veterum scriptorum lectio et vehemens illa ad eos applicata animi occupatio, in qua litterarum

studium consistere volebam.

Si igitur nostrorum hominum ingenio atque labore effectum est, ut

57쪽

dum proponantur, ipsos eadem melius intelligere consentaneum esse videtur.

A qua intelligendi praestantia non seiungenda est maior de antiquis litteris iudicandi prudentia quae duae res ita inter sese coniunctae sunt, ut separatae vix possint cogitari. amque nullum est certe sine intelligentia iudicium; et mens in iis quae intelligendo percipit variis modis a secta, quid in quoque scriptore admirandum sit delectationis quid vituperandum taedii sensu discernens, in illis sensibus diligenter notandis et observandis quid aliud facit quam iudicare pHanc intelligendi et iudicandi facultatis necessitudinem tenentibus mirum accidere non potest, si cum exculta illa facultate haec in nobis confirmata sit. Quid velim nota ac insigni re illustrare liceat. Cum medio seculo

superiore AMLANDus quatuor orationes plenas ineptiarum a IcEEONE scribi non potuisse contenderet eamdemque sententiam post sexaginta annos FRADARIous AususTua OLFIus proferret, quanti sere ab omnibus clamores

sublati sunt Nimirum admirabilis illa Tulliani ingenii ubertas, concinnaac numerosa verborum constructione expressa, et longae imitatorum continuationes, non ad rerum quae proponendae essent necessitatem arte compositae, sed laboriose collectae atque undique conquisitae, quam immenso intervallo inter se distarent, pauci erant qui discemere valerent. Quis autem nunc inficetias istas pro Tulliano opere venditaret quin ab omnibus rideretur 3 empe certius hodie et exploratius est de IcERosis dicendi genere iudicium, pluresque sunt qui veterum scripta liberiore animo tractare soliti non facile patiuntur, ut fucato nitore decipiantur. Atque hoc non tantum valet de genuinis scriptis a subditiciis discernendis, sed etiam de universa veterum litterarum aestimatione subtilius instituenda. on amplius opinio, vel potius religio, mentes hominum occupat, ut quidquid Graece aut Latine scriptum sit, id singulari arte scriptum esse arbitrentur sed ut hodie omnia praeclara rara esse appareat, sic semper et ubique suisse, etiam apud Graecos et Latinos, intelligi coeptum est. Ita studium litterarum antea sine delectu in omnibus scriptoribus prosusum ac dissipatum nunc in paucorum excellentia contineri solet, ad quorum nobilissima opera collustranda reliqui tamquam ministri

58쪽

48 G. M. AELUT GERSaut unuli lueem praebere iubeantur et quidquid utilitatis sive ad linguae

intelligentiam sive ad rerum scientiam habeant conferre. Sed maxime ad causam in qua versamur pertinet repetitum et revocatum ac miro ardore a compluribus arreptum Graecarum litterarum studium.

Milicet illud satis constat nullum rectum de ullis litteris iudicium esse, nisi quod plurium gentium praeclaris litterarum monumentis ontendendis collectum sit. Etenim si certa descripta esset pulcri venustique forma

quam oculis mere aut manibus tangere possemus, ad eam singula opera arte effecta reserentes facile ac sine errore de cuiusque virtutibus iudiearemus. unc vero ipsam iudicandi normam ex pluribus, vel nisi immensum esset, ex uniVersis operibus conficere necesse est, quae in aetemis

decori venustique principiis ab humana arte undata sunt. Nam ea est ingenii humani in divina pulcri natura exprimenda inopia, ut non hominis

modo unius, sed gentis etiam aut aetatis collecta opera partem tantum ac speciem eius estingant, totum et universum non complectantur. Quodsi in diiudicandis omnibus omnium aetatum ac gentium litteris valet aliarum litterarum adhibendam esse comparationem, certe quemadmodum de Latinis litteris possit, non in Latio natis sed ex Graecia importatis, sine Graecis litteris aestimari, nemo facile dixerit. Et tamen illarum litterarum studium apud superiores propemodum desertum iacuisse quis ignorat minc levia iudicia ac sine delectu admirationes. moratianas illi das et Epistolas cum Sermonibus, IcERONI libro de Oratore et eos quibus Graecam philosophiam Latine explicavit, tamquam argumento dumtaxat diversos, arte aequalea, pari studio prosequebantur cum IRsIL Oin epica poesi neminem de palma contendere pome, in TARENTIO comoediam persectam et absolutam esse existimabant, item de ceteris vero in dis uoaaetin aummo artificio quae aliunde arripuisset excoluisse neque negamus et vero laudamus: in Epistolis vero a Sermonibus suam eum indolem suumque ingenium secutum admirabile opus condidisse censemus, quod solum et unicum sit peculiarique excellentiae nota impressum; IcRRONEM cum materiem parum sibi cognitam atque a natura sua alienam tractandam sumsisset, tam brevi tempore tam multos libros tam luculenter seripsisse non sine admiratione accipimus: nam nullum opus ne levissimo

quidem brachi ille persevit, quin singulare eius ingenium pelluceat. At

59쪽

O O. Udii boni quam se ipse in praeclara illa de Oratore disputatione superavit lquam varie et copiose et enucleate artis in qua excellebat rationem e ponit quam sapienter de tota hac oratoria lacultato iudicat quam divinum dioendi artificium adhibet ut, si reliqua eius opera vetustate deleta essent, si ex solis illis libris de eius ingenio posset aestimari, veram tamen et solidam et duraturam gloriam haberet atque excellentissimis omnium aetatum omnium gentium scriptoribus adnumeraretur. Sed qua in re, ex quo Graecis litteris erudiri coepti simus, de tota vetorum orationis facultate acutius et verius iudicare videamur, quid ego Vobis ΑΑ. in singulis scriptoribus ostendam Quemadmodum vel doctavissILII elegantia nos quidem semper delectet, at unum OMEEuu veratari condidisse et vero condere potuisse perspexerimus vel TARENTII artem locis et urbane MENANDRuri Latina voce convertentia admirari quidem non

desierimus, ita tamen ut intelligamus, nisi quis una et illius estivitatem et sobrietatem et siccitatem, et AvisTOPHANI sales et leporem et effusam ridendi licentiam cognita penitusque perspecta habeat, manuam eum imperfectamque quamdam comoediae speciem intuerit hae et alia eiusdem generis sum lateque disputare longam orationem requirit. Atque vero causae quam suscepi satis iam factum esse videtur satisquo refutata eorum opinio qui, sive imperite sive inique do nostra aetate aestimantes, deseri veterum litterarum studium queruntur aut aliquando cum maior humanitatis fructu excultum fuisse statuunt. Nam a verum est nos neque intelligendi neque iudicandi facultate vinci, quid illis superest quo temerarium iudicim vel iniquam reprehensionem aliqua ratione confirmenti Videtis, M., ita me hanc defensionem absolvisse, ut praemunirem quodammodo id quod initio mihi explicandum proposui, mansurum osse antiquarum litterarum studium atque duraturum. Etenim si sapientis esse eensemus de suturo ex praesenti aestimare neque ullius mali agiectatione moveri, nisi cuius principium natum esse et gliscere sentiat, at illud studium est hodie atque florere videmus, nihil profecto est, quare potius ne idem mox relictum languere incipiat metuamus, quam de perpetua

a salute bene speremus.

60쪽

Verum ano spem, cum antiquarum litterarum studium paulo anto ita describebam, ut omnem ab eo utilitatis opinionem removerem, vereor ne praecidisse et ipso abiecisse visus sim. Si enim hoc studium nullos affert utilitatis fructus sive ad honorem sive ad gratiam sive ad quaestum cons rendos, sed honestae tantum delectationis unice ad otium oblectandum accommodatos , omnem spem nostram in perpaucorum lautorum ac beat rum hominum otioque affluentium voluntate collocatam esse videmua, otium suum plerumque in longe aliis quam litterarum studiis consumentium. Et si mirificam illam in considerandia excellentissimorum ingeniorum monumentis suavitatem nemo percipere potest, nisi qui ante muli rum annorum operam in Veterum linguarum totiusque antiquitatis cognitionem contulerit, ecquem tam lenta patientia praeditum esse putam anu adeo inorum auolaritati deditum, ut suturae voluptatis ex octo

time, quae qualis aut quanta sit ipse ne suspicari quidem potest, praesentem velit manuare quotidianumque laborem. Si denique illud studium nullam utilitatem habet alve ad vitae privatae commoditatem sive ad ciri talia emolumentum, qua fiducia adoleseentes ad veterum linguarum diaui plinam vocabimus ingenuamque a liberalem iuventutis institutionem in ea praecipue versari iubebimus Nihil enim tam est secundum natinam quam utilitas. eaque potissim- -untur homines, vel potius naturali quadam necessitato alligati trahuntur. Itaque si vel um linguarum tu

dium nulla utilitatis ape sua ac propria commendatur, sed tantum anti quarum litterarum suavitatis perseuendae facultatem suppeditat non modo verendum est, sed omnino exspectandum, ut mox ab omnibus deseratur, et litterarum studium, quod absque illa scientia ne intelligi quidem p test, coli desinat atque hominum neglectu exstinctum prorsus pereat.. Verum res aliter comparata eat, A. Habet antiquarum litterarum si diuin mimimum salutis ramidium in velarum linguarum disciplinae perpetua a necessaria quadam utilitate, non repentino hominum consilio ad tempus quaesita, sed nata ex inintutabili rerum conditione atque ea ipsis racionibus uiuua vita nostra continetur. Quod cuiusmodi sit apud induvio fortasse ae rate explicare necesse maet Vobis vero pauci inmm- revomam uiniet. Etenim artium quae in rerum cognitione versantur aliud eiusmodi genus

SEARCH

MENU NAVIGATION