Censura et declaratio conventus generalis cleri Gallicani congregati in palatio regio SanGermano, anno millesimo septingentesimo, in materiâ fidei & morum, ejusdem generalis conventûs jussu publicata, & typis edita

발행: 1700년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

CENSURA ET DECLARATIO

Contentus Generalis cieri Gallicam con e-gati in Palatio Raeo San-Germano , anno

millesimo septingentesmo, in materia fidei

ct morum.

ELIGIONEM Christianam fide dc moribus constare i dogmatum autem tum fidei, tum morum eumdem esse fontem ἱ ac bene vivendi regulam ad ipsum fidei caput pertinere, Ecclesia Catholica semper intellexit. Nec minus certum est illud omnino esse depositum , quod a Chriito di Apostolis Episcopi horum successores ad finem usque saeculi custodiendum receperunt. Cum igitur his-ce temporibus fides dogmatum regula morum vitaeque Christianae variis erroribus impetatur, ac resecta licet mala subinde repullulent, Nos Cardi

3쪽

sione Regia, in palatio San-Germano congregati , asstistentibus aliis Ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, loci nostri memores, atque Antecessorum nostrorum, in Comitiis quoque generalibus,monitis& exemplis permoti, his Ecclesiae laborantis incommodis

occurrere, quantum DominuS eX alto Con

cesserit, omni ope decrevimus , atque Unanimitatem nostram tot tantisque dissidiis opponendam duximus in spiritu caritatis, nulli personae graves, nullis , quoad ratio temporis sinet, erroribus parcituri. Sane recentissime , quippe hoc ipso anno M. DCC. prodiit huic coetui dedicatus & a censore legitimo approbatus liber, quo, tractatui, cui titulus , Nodus p destinationis dissolutus, graves notae inuruntur , Semipelagianismo quoque saepius imputato. Sed cum interim in praefatione libri nobis deducati ) quaedam occurrerent quae Constitutionum Apostolicarum de quinque famosis propositionibus infirmarent auctoritatem , haec& alia ejusmodi variis libellis sparsa & ad nos

delata, coercenda decrevimus, nec probatis reliquis quae in iisdem occurrunt I neque pMtimur ut spes ulla cuiquam superesse possit nostri coetus pertrahendi in ullas veritati comtrarias partes.

4쪽

Neque propterea tolerari volumus importunos ac malevolos homines, qui viris bonis doctisque Ecclesiasticae rei studiosis vagam dc invidiosam Iansienismi accusationem inferunt, eo quoque nomine, quod morum corruptelas acriter insectentur I cum nos procandore & sequitate Episcopalis ordinis neminem pro suspecto habituri simus, nisi eum qui aut Constitutionibus Apostolicis detrahat, aut aliquam ex damnatis propositionibus

ideatur : quod etiam ab antecessoribus no- Arror, dostris saepe sancitum, & Regia auctoritate ἀει 13. Atriι firmatum, Sc ab optimo maXimoque Ponti- octobj. 1ει 3. sice Innocentio XII. applaudente tota Ecta z. V clesia constitutum est. Nov. - .

De Cardinali vero Coelestino S ndrato nodi dissoluti authore, quid est quod sollicitisimus ; cum ad sedem Apostolicam atque ad optimum vereque sanctissimum Pontificem ejus causa delata sit, quam & Pontifex pro Apostolicae potestatis officio judicandam susceperit, de id ipse perscripserit ad quinque e nostris dato Brevi dic 6. Maii, sui Pontificatus anno sexto 3 quo nihil erat optatius: quare & a libro examinando nos abstinere par est ; nec interim oblivisci doctrinae ad- versus Semipelagianos a sancto Augustino

5쪽

traditae , quam Sc Ecclesia Romana suam fecit, dc Ecclesiae Gallicanae jam inde ab inistio commendavit.

Nunc ut ad aliud fidei caput veniamus, ad Moralem scilicet Theologiam, his postremis temporibus prava ingeniorum licentia ac subtilitate corruptam, praemittenda put uti . , mus Verba selicis memoriae Alexandri VII. 41 in py ι quibus magno animi sivi dolore testatur complures opiniones Christiana di iplina relaxativas, atque animarum perniciem inferenter, partim antiquataι iterum D tari, partim noviter prodire s oesummam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsi alienus

omnino ab Evangelica simplicitate , sanctorumque Patrum doctrina, oe quem si pro recta regula fideles in praxi stequerentur , ingens eruptura esset Christiana vita corruptela. Qua

sententia non modo errores increvisse queritur I verum etiam, quod caput est , adnotari voluit ipsam rei tractandae rationem eam introductam esse , unde videremus corruptelam morum non modo secuturam , Verum

etiam facto velut impetu irrupturam, quam vix cohibere possimus.

6쪽

Neque vero satis fuit sanctissimo Pontifici

novam hanc methodum ludificandae conscientiae Sc involvendae veritatis, hoc est ip- .sum mali detexisse fontem ; sed exitiabilis doctrinae rivulos insectatus, complures pro possitiones, ut minimum tanquamscandalo ra . non probatis aliis quae occurrere possent,sub si in. interminatione diῬini judicii , atque excommunicationis poma, a qua nemo posci, praeter quam in articulo mortis, nisi a Romano Ton

ti lice ab leti, damnavit oe prohibuit. Quod

salubre opus Innocentius XI. pro sua pietate prosequutus, plures alias parique doctrinae ac diligentiae laude selectas nec probatis caeteris) sub iisdem poenis damnavit & prohibuit,

dumque eas omnes ut minimum tanquam

scandalosas ct in praxi pernicioses damnandas statuit oe decreῬit, non tantum a libris ac praedicatione , sed ab omni etiam vita Christiana procul amandandas judicavit. Atque utinam sanctissimi Pontifices Decretorum formulis antiquo ac nostro usu receptis, quaeque ad universas Ecclesias pertinerent, infandam doctrinam proscripsissent: sed dum expectamus, fore ut tantum Opus more majorum & canonico ordine perficiant : Nos interim Cardinales, Archiepi-

7쪽

scopi & Episcopi in unum congregati. ne

dirum virus serperet, has propositiones a praedictis Pontificibus, uti memoravimus, applaudente toto orbe Christiano condemnatas, earum praecipuis eXpresse adnotatis, primum ut magis in promptu essent, ad certa capita redigendas 3 tum censorie notandas,

dc ad ampliorem Cleri dc Christianae plebis

informationem, suis quasque censuris configendas esse duximus.

Sed enim incredibile dictu est ex pessimis principiis , tota licet Ecclesia reluctante,

quanta malorum incrementa provenerint ;subtilioribus ingeniis in id unum intentis, ut eo quisque se vel maxime Theologum videri velit, quo plura ejusmodi inventa in probabilitatis auctoritatem adduxerit. Verum haec constabilire , aut per cam speciem mentes infirmorum in falsam dc noxiam securitatem inducere, nihil est aliud quam animas perdere . ac doctrinas ct mandata hominum vanasque traditiones , exemplo Pharisaeorum, divini mandati loco obtrudere. Quare tot errorum experientia victi necesse habuimus ipsam malorum radicem exscindere , eam scilicet opinandi rationem , quae ignota SS. Patribus

tanta de rebus maximis dissidia peperit, ut iisdem

8쪽

1. O.

iisdem in parochiis, iisdem in templis passimi

cerneremus ab aliis teneri & ligari, quae ab aliis solverentur, ac plebem Christianam in varia atque incerta discerpi, nec scire quibus Credat ue magno dedecore Ecclesiasticae auctoritatis, magnaque aperta janua ad salutis incuriam & indifferentiam,quam vincere non

Epistopi singulares, sed sola Episcopalis unanimitas dc auctoritas possit, dicente Apostolo: obsecro vos fratres. . . ut id Vsum dicatis i colles omnes, oe non sint in vobis se sinata. Sequuntur autem damnatae propositiones, nec probatis aliis propositionibus aut erroribus, Quos pro angustia temporis praetermisimus.

CENSURA

PROPOSITIONUM

DE OBSERVANDIS INNOCENTa I S.

IAm tandem Ecclesiae & Regnorum principes ex hoc libit clarissimo argumento agnosint phantasma Diis misi quaesitum ubique , sed nusquam repertum prae- cissa Romclarissimo uni quaesit terquam in laboranti iquorumdam phantasia

Gonstitationed auocentu X. inihil aliud -- qutin

9쪽

ut renovarentur Φtque exacerbarentur disputationes . . In eamdem viaim pertractus est Alexander VII. ut homo ab hominibus facile impellendus in eas res quae

parum ejus ossicio convenirent.... Innocentius quoque XII. cum ex ossicio teneretur claram proferre sententiam generalibus aequivocisque verbis adhibitis dat locum existimandi se non ausum esse clarius Ioaqui tanquam errare metuentem . . . Atque illud, ιnsenseu obυιο.ciusdem Pontificis magis adhuc generale est & vagum , quam verba Alexandri VII. in se ua yangento intento . Episcopi denique Gallicani libertates Ecclesiae Gallicanae .sub earum asserendarum specie labefactarunt, super recipienda Constitutione I

Aliquam huic malo medicinam attulisse videbatur. Innocentius XII. in Brevi suo s. Feb. i6y . Verum mitigationem illam praesumptam non parum extenua-vjt Brevi et . Novemb. 1696. ubi Pontifex diserte negat Constitutionem aut Formularium Alexandri VII. Brevi suo alterata aux reformata ηn aliqua minima ejus parte . Nec placet eorum opinio, quae ex ipso primo Brevi 6. Feb. I 69 . edito aliquid mitigationis circa sectum tentavit exculpere Sed & nihilo majorem in quaestione juris progressum factum esse jam

quoque convenit Otandere.

Circa condemnationem Augustini Jansenti opus esset collatione regulari habita vel coram judicibus a Romano Pontifice, vel a Rege datis Nondum omnes interierunt qui sciunt deliberationes de Jansentano negotio quas nunc Episcopi ut regulas suarum hodiernarum deliberationum circa novum Quietismum ) sumunt, Clari Gallicani aeternum fore propudia.

CENSURA.

m quatuor propositiones quibus inquieti homines Innocem

10쪽

tnni x. o Alexandri VII. Consitationes , innocentia quoque xII. Iguvia aequί ab omnibus approbata aperte contemnunt, Episcopos Gallicanos rebus judiacatis adhaerentes inc uni maledictis, o causam hanc de integro retractari postulant, tanquam tot Constitutionibus Apostolicis, etiam accedente Ecclesiarum consensione, causa nondum finita fuerit, false siunt, temerariae, scandalosae, contumeliosae in Gram sticanum ,summos Pontifices se in umissam Ecclesiam, schismaticae se erroribus condem iis faventes.

DE GRATIA.

A Xioma illud Theologicum , facienti quod in se es

Deus non denegat gratiam , non solum verissimum est, atque doctrinae scriptatae, conciliorum lc patrum maxime conseritaneum: Veriirri etiam per illud significatur obligatio quam Deus habet dandi gratiam facientiquod in se est, nec selum facienti quod est ex se viribus gratiae , sed etiam illi qui cum non habe M gratiam, iacit quod in se est viribus naturae'.

Quia tamen opera viribus solius naturae elicita om nino sterilia sunt atque incapacia merendi dona in-.trinsece & Theologice supernaturalia : ideo dicimus obligationem quam Deus habet conferendi gratiam facienti quod est in se viribus naturae, seu virisus .gratiae purE naturalis , sive non Theologice silpernatu ratis, non oriri ex bonitate talium operum , aut Aullo merito sive condigno , sive congruo , quod insit in i lis operibus in ordine ad gratiam , sed ex pacto inter Christum fido i rem nos sum & Patrem inito, ad gratiam hominibus conserendam propter Christi

merita, respiciendo ea naturalia opera ut purunt teri minum , non ut meritum ullum aut rigo rosam conditionem.

SEARCH

MENU NAVIGATION