Compendium geographiæ territorialis cum omnibus, & singulis statibus, provinciis dominiis, ac rebus notabilioribus Europæ, Asiæ, Africæ, & Ameri cæ compositum ab abb.ate d. Jo Carolo de Stadel ..

발행: 1713년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

Ducatus destinatus semper secundogen,

to Franciae .

I . Praesecturas eontinet hoc Re- hgimen circa Ligerim . Loca principalia sunt Nivernum, Biturix, Coes a dianu in , Ambasia , Sparnonum , Camborium , Vindocinum, Carnutum Bretir niacum, Moritania , Coan manum, Meduana , Larallium , Andegavum , SaI- murianti Flexia, Pictavium, Rilchelium, Lusignanum , Rupes ad Yonam , Τremolia , Noviliacum , Luciona , Engolisma, Rupes Fucaldi , Rupella, Rea ,

Ullarus. Duces Bugundiae , olim erant potentes , & varia bella gesserunt coram eorum vicinis , ultimus Burgundiae Dux occisus fuit prope Nancuum ann. I 67T.& reliquit unicam filiam, quae matrimonium postea injit, cum Maximiliano Archiduce Austriae , mox Imperatore: Sed Ludovicus XI. Galliarum Rex considerando Feudum masculinum re univit Coronae suae. Imperator titulum habet.

Territorii qualitates consistunt in fera

42쪽

citate vini, & frumenti, cum magno numero pratorum , & Sylvarum. Ducatus dividitur in novem minores partes , quarum aliquae planitiem , aliquae montes respiciunt. Civitas Principalis Burgundiae est Diυionum, caret Sed

Epistopali; Reliqua loca considerabiliora sunt Augustodunum, Maliseo, Cluniacum, Antissiodorum , Carolesium , Burgius Bregiae, Tre voltium , Cabillonum , Bellicum. Lugdunenses partes sunt pulcherrimae , fructiferae , & plenae delitiis . Civitas principalis est Lugdunum , no tantum hujus partis in particulari, sed totius Regiminis Lugdunensis ; situs ejusdem Urbis est ad confluentiam Rhodani , & Saronae , CivitaS antiqua , pulchra , S referta est mercatoribus. Primi mercatorum , Scabinorum , & Proincuratorum , nobiles fiunt, cum facultate transplantandi nobilitatem ad posteros . Olim Lugdunum fuit Colonia Romanorum . V. Meum Com. Geogr. Eccl. L 13 6. Sex Provinciae hic notantur,

C a Ager

43쪽

Ager Lugdunensis Alvernia , Ager Bur-honensis , Bellojoviensis , Farensis, &Marchia Gallica. In Alvernia , loca Principaliora sunt Clarmontium , &Flori opolis in Prov. Burbon. Molinum . Antiquitus ab aquis Aquitania nomen traxit, quia ibidem reperiuntur variae scat igines aquarum calidarum et

Historia ejusdem in hoc consistit , quod Eleonora haeres hujus Provinciae post repudium Ludovici Iunioris Regis Gallis

matrimonium inii erit cum Henrico Rege Angliae, cum restitutione Aquitaniae, quae loco dotis Ludovico data fuerat. Materiam praebuit belli Aquitania diuturnioris , siquidem bellum duravit trecentis ferme annis , donec tandem anno a s 3. Galli victores expulerint Anglos . Aer generaliter salubris est , territorium satis fertile , & serax frumenti, &fructuum, excepti S partibuS versu S montes Pyrrhenaeos, ubi prata meliora sunt , pabulum praebentia variis animalibus . Scaturigines, aquarum calidarum etiam hic notantur .

44쪽

Burdigali, Civitas principalis Aquitaniae est, ornata Universitate celebri studiorum i V. Meum Comp. Geogr. Eccl. f. I Iis Ad Aquitaniam pertinet Guienna,& Vasconia ad Montes Pyrrhenaeos divisa in I s. Praefecturas. In Santonia , notantur Mediolanum Santonum, Rupes fortis, Babecillum : In Regione Petrocoriensi , Petro corium , & Sarlatum . In P. Lemovicensi, Lemovicum & Tutelat In Regione Cadurcorum , Divona durcorum , & Mons- Albanus. In P. Ruteniensi, Ruteni & Uabrae: In Tractu Aginnensi, Aginnum . In Tractu Lapurdensi Vasconiae: Bajona, & Luisium: In Navarra Inferiori; Fanum S. Palladii , & Gram montium : In Bearnia ; Palum , Olerona, Lascarum : In Comitatu Bigerrensi, Tarba : In Agro Consoratensi, Fanum, S. Bertrandi: In Tractu Landarum , Aquar Trabellicae . In Vasconia, Adura, Severopolis. In Provincia, Vasatensi, Vasates ; in Agro Armeniacensi, Augusta Ausciorum, Lectora: In

45쪽

comitatu Convenensi , Lombaria, Suhola , Albretum , Condomum , Astaragum , Caurum. Langue docensis Provincia , alias Gallia Narbonensis dicta , a Gothis nomen retinuit linguae Gothorum . Phodanus leparat Laguedoctu a Delphinatu, di Provincia: Lugdunum, Alvern ia, Ro-vergnia , & Quercy tangunt Septentrionem : Vasconia , occidentem e Catalaunia , cum mari mediterraneo, meridiem . Langue docum , jucundissima , &fertilissima Regni Galliae Provincia est aer est temperatus, & admodum salubris, tellus protuberat frumenta optima, fructus nobilissimos, vina generosissima. Apes plurimae mel, & ceram construentes , & Vermes seric ei in maxima quantitate inibi reperiuntur. Croco abundat, & Medici asserunt in nulla Gallia-Tum parte reperiri herbas meliores simplices , & aptiores ad conficienda medicamenta . Oleum, sal, carnes animalium optimae sunt, & bono pretio ha

Diqiligoti by Coostea

46쪽

bentur; quibus omnibus abundat utraque Lanque docensis Provincia. Nec de sunt Venationes ; nec venae variorum metallorum , ac petrarum pretiosarum ;aquae Salubres minerales ibi habentur; pisces plurimi; imo in fluviis , & rivis

sepe extrahuntur arenae aureae, & argenteae . Cem menenses vero partes , non

adeo steriles sunt, sed potius montosae, pratis tantum abundant. Fluvii , & rivi ultra Rhodanum sunt, Tarnus, Garona , Ariegus, Fresquetus , Canalis Lan-quedocensis , qui habet communicatio nem cum Oceano , & mari mediterra

neo a

Lan quedocensis Provincia , seu Gallia Narbonensis dividitur ii, Superiorem , & inferiorem , una est versus occidentem , altera versus Orientem ad Mare mediterraneum . Tolosa ad Ga

ronam Civitas principalis est hujus Regiminis , antiquissima , & pulcherrima Urbs est , primitus fuit Colonia Romanorum , postea Visigothorum , tandem

47쪽

Comitatus titulo , & sede Archi-Epi iacopali donata fuit , in Civitate plurima

sunt Corpora Sanctorum , nec desunt monumenta antiquitatis, videlicet Capitolii , Amphitheatri, Aquar ductuum , templorum antiquorum , & plurium antiquitatum .

Albium ad Tarnum, Civitas Archi- Episcopalis est Albigensium . U. Meum Compendium Geogr. EccLLI 8. Castruin, Civitas Episcopalis est sub Archi-Εpiscopo Albiensi. Apamia Civitas erecta in Episcopalem per Bonifacium VIII.; dividit Iustitiam cum Rege. Narbona Civitas Archi. Episcopalis est , cujus Metropolitanus praesidet statibus Lan quedocensibus . Puy est maxima Civitas Lan quedocti post Tolosam, Episcopus Vellajensis dicitur Comes, immediate Summo Pontifici , & nulli Metropolitano subjectus est , Iustitia communis est in illo loco inter Regem , &Episcopum . Comitatus Roussillonensis comprehenditur intra Regimen Generale Lanque docense, tangit Catalauniam,

48쪽

& fuit alias belli Gallico - Hispanici Sedes : Potest habere ille Comitatus 2 o. , vel a s. leucas ab Oriente , ad Occidentem, & 2 o. a Septentrione ad Meridiem. Limites ejus sunt ad Meridiem superior Lanquedocensis Provincia; ad orientem, mare Mediterraneum ; ad Meridiem , & Occidentem Catalaunia . Territorium montosum est, & pauci vini, paucique frumenti ferax ; prata autem

ibi sunt plurima . Fluvii, seu rivi notabiliores sunt ritus zechus O Eglius . Perpinianum, Civitas pi incipalis est Comitatus Roussilionensis , bonum ibi adest forta litium cum optimis pro pugnaculis , residet etiam ibi Episcopus, Suffraganeus Narbonensi . Mons Ludovici fortalitium novum est in Comitatu de Cerdagne in limitibus Roussi lonensibus ad pedes Montium Pyrrhenaeorum , quod Ludovicus XIV. Rex Galliarum fieri curavit anno I 68o.

ad defendendos limites Galliae, & ad

arcendos, seu reprimendas invasiones Catalaunorum, & Hispanorum . Nota

49쪽

tur alias in Languedocensi Provincia Superiore Comitatus Fuxensis, Carcasse , Rivi, Castrum , Uaurum, Fanum S. Papuli: In Interiori Lanque docensi P. sunt, Peucata, Bliterrae, Mons pessulanus, Nemausus , Belloguarda, Pontiopolis , Mi- rapicum , Alecta, Agatha , Lutera, Utica , Aquae mortuae . In Tractu Cem mento , reperitur Gabalensis Provincia, in

qua Mimatus u.; Ep. Civitas Suffraganea Albiensi , & Uivariensis P. in qua Ui- varium : Ducatus Ioyosae , & in Velaunia , Anicium. Delphinatus partem constituebat Veterum Allobrogum, tandem comprehensus fuit intra Regnum Burgundiae, quod Carolus Magnus junxit ad coetera.

membra Franciae ..

Tempore Henrici IV. Imperatoris , Otto Comes Flandriae occupavit Comitatum Burgundiae , Beraldus , Sabaudiam ; Berengarius , Provinciam ; Guido Crassus, Delphinatum , qui idem nomen huic provinciae dederat , ob Delphinum , Comitem Viennensem , cujus

50쪽

fiIiam in uxorem duxerat ejus filius. Origo autem Delphinatus , iste est &quod idem debeat dari primogenito Regis Galliae: quia Humbertus Delphinus Comes Viennensis molestatus ab Amadeo Duce Sabaudiae, post amissionem liberorum, objecit eidem Duci Sabaudiae vicinum potentem , vendendo Delphinatum Philippo deUalois Regi Franciae , pretio centum millium florenorum auri , & conditione , ut primogenitus Franciae titulum Delphini, & arma Deuphinatus assumeretr qua conditione accepta , Carolus V. filius Philippi, primus fuit , qui nomen Delphini assumpsit

anno I 3 SO.Τerritorium montosum est , & in aliquibus partibus progignit vinum generosum , & bona frumenta , sed generaliter tantum tellus ferax est siliginis , di hordei , ac avenae. Multa prata hic conspiciuntur, & ob id varia animalia nutriuntur inibi , videlicet, oves , caprq, porci, di muli. Sylvar ,& montes pleni sunt cervis , damis, & aliis animalibus uia '

SEARCH

MENU NAVIGATION